Page images
PDF
EPUB

in omnibus superius ordinatis ipsorum præpositorum absentium vices sub iisdem pœnis ac mulctis quibus iidem præpositi supplere teneantur.

Quoniam autem fieri potest ut in aliquibus rebus statuta universitatis sive collegiorum vel aularum strictiora sunt quam superiores ordinationes in hoc casu ipsa statuta tam in dispositionibus rerum quam in adjectione pœnarum locum habeant et observentur nec enim illis aliquo modo per easdem ordinationes derogetur sed hoc tantum agitur ut ubi statuta non adsunt de aliqua utili aut necessaria ordinatione provideatur vel ubi nullæ pœnæ vel nimis leves statutis sint apposita per earum appositionem vel auctionem efficiatur ut ipsa statuta diligentius observentur.

QUOTIES aliquod dubium circa interpretationem dictarum ordinationum occurrerit ad cancellarium universitatis pro tempore existentem recurratur ut ejus interpretationi stetur.

Quilibet ex præpositis collegiorum copiam harum ordinationum intra unius mensis spatium a die publicationis earundem in ecclesia beatæ Mariæ habere teneatur et curabit ut eæ etiam in collegio legantur et cuivis eas legere volenti earum copia fiat.

Dat. Grenewychi Roffenc. Dioc. Ao a nativitate Dni. 1557° 15to K. Aprilis Pontificatus sanctissimi in Christo Patris Dni. nostri Dni. Pauli Divina providentia Papæ 4.

[ocr errors][merged small]

ORDINATIONES REGINALDI POLI DE DIVINIS
OFFICIIS CELEBRANDIS.

Qui tenetur adesse missæ matutinali seu alias audire missam singulis diebus feriatis ex statuto vel diebus festis de jure adsit semper missæ saltem ad principium introitus usque ad finem.

In missa majore ad primum (Kurie?)

In matutinis et reliquis horis ante finem primi Psalmi et in omnibus manere usque ad finem.

Quando aliquis intrat chorum debet in primo ingressu se profunde inclinare et genu flectere versus altare magnum et postea salutato præposito seu in ejus absentia ejus locum tenente accedere ad locum suum et ibi genu flexus dicere unum Pater et duæ Maria.

Non debet quis recedere a choro ante finitum officium nisi necessitas corporis eum ad id adegerit et tum petita licentia a præside vel vice-præside seu decano chori nec aliquis se movere a loco suo nisi ratio divini officii hoc exegerit non colloquatur quis cum aliquo nec legat literas aut libros imo nullus in choro librum aliquem etiam precationum habeat sed omnes canant et quando canendum non est ut quia collectis recitantur tum attendant eorum lectioni et quando secrete dicantur attendant misterio passionis Domini nostri Jesu Christi et si sint aliqui qui nesciunt canere in spacium unius mensis ab eo die quo hæ ordinationes in Collegio erunt publicatæ debeant addidicisse alias amittent suas comminas et crescente contumacia expellentur a Collegio. Quando fuerunt processiones tam generales quam particulares omnes eant bini devote et reverenter orando et cantando et non confabulando et nemo excusetur si non interfuerit a principio usque ad finem et quando transit vexillum sanctissimæ crucis omnes genu flectant et caput denudent.

IN MISSA MAGNA.

In missa magna genu flectant omnes dum celebrans facit confessionem qua finita sedere possunt usque ad Gloria in excelsis tum surgent et stent usque ad finem collectarum Epistola et

graduale sedeant ad Evangelium surgant et stent usque ad oremus offertorii inclusive post surgant et stent usque ad elevationem sanctissimi corporis et sanguinis Dni. nostri Jesu Chri. ad quam omnes genuflectant post elevationem stent vel genu flectant ut eis magis placuerit usque ad communionem inclusive qua peracta poterunt sedere quousque sacerdos vult recitare collectas post communionem tum surgant et stent usque ad missam finitam.

In officio matutinali stent quando incipit officium usque ad principium xvii Psalmi et in omnibus psalmis sedeant præterquam in gloria patri ad pater noster in lectionibus ad lectionem evangelicam et ad te Deum laudamus stent,

In laudibus et reliquis horis stent in principio in gloria patri psalmorum in capitulo in hymno ad benedictus magnificat nunc dimittis eum Kyrie usque ad finem Completorii et omnes collectas ad salve quæ dicitur post Completorium Quando nominetur sanctissimum nomen Jhu et gloriosi martiris ejus et in gloria quando dicitur adoramus te et gratias agimus tibi et suscipe deprecationem nostram et in præfatione gratias agamus Dno. Deo nostro quilibet inclinet se et faciat signum reverentiæ quando autem evangelium dicitur initium vel sequentia quilibet signet se signo crucis in fronte ore et pectore et dum dicitur gloria tibi Domine faciat reverentiam altari In Evangelio festi Epiphania dum dicitur et procedentes adoraverunt eum in Simbolo ad illa verba et homo factus est et in Evangelio Johannis ad illa et homo factus est genu flectant. Finito officio antequam recedant e choro omnes in loco genu flectant et dicent Pater noster et Ave Maria postea discedentes ex suo loco faciant reverentiam in medio chori versusque altare magnum et recedant cum superpelliceis quibus exuant se extra chorum vel domi et tum et bini debeant exire.

Nullus aliquid agat in choro scilicet clandendo libros portando bacculos magistrorum chori ad sacristam amovendo sedilia et hujusmodi alia exercendo nisi toto officio penitus absoluto. Ministri omnes qui canunt aut serviunt in choro aut missis habeant vestes honestas et decentes imprimis superpellicia munda

nec attrita et non lacerata et nemo tergat nasum superpellicio non permittatur aliquis in Ecclesia deambalare dum divina officia celebrantur.

Deputentur aliqui si per statuta non sint deputati quibus omnes in choro debent obedire et hii diligenter attendant ut omnia supradicta observentur et si viderint aliquem contra venientem eum per se vel alium admoneant ita ut tum resipiscant et nihilominus de contraventione postea mulctetur.

Nullus laicus deputetur ad curam Sacristæ nisi in verrendo vel auxilium præstando Sacristæ vel subsacrista in reponendis vel mutandis vestibus sed Sacrista sit sacerdos et subsacrista ad minus in sacris ordinibus constitutus qui bene custodiant sacramenta calicis et alia vasa sacra sub sera ita ut nullus possit ea tangere vel attrectare. Quodlibet Collegium provideat de uno duobus vel tribus sacerdotibus ex omni parte idoneis qui audiant confessiones unum de Collegio et non possint alteri quam hujusmodi deputatis confiteri.

Sit ex hiis et aliis quispiam deputatus qui ministret sacramenta habeatque curam infirmorum eosque continue et benigne visitet adhorteturque ad imitandum et faciendum ea quæ spectant ad salutem animæ.

Similiter Collegia quæ habeant ecclesias parochiales annexas provideant de idoneis curatis qui animarum curam exerceant eiisdemque ecclesiis laudabiliter deserviant in divinis provideaturque ut curati eam [earum?]sæpe ut fit non mutentur.

Ut in Collegiis quilibet sacerdos saltem ter in hebdomada missam celebret nisi legitimo impedimento per præpositum Collegii approbando sit detentus et quilibet socius vel scholaris seu serviens in Collegio qui ad annum descretionis pervenerit in infra scriptis solemnitatibus peccata confiteatur et sanctissimum Eucharistiæ sacramentum reverenter suscipiat scilicet in paschate quod est tempus de jure statutum in die pentecostis in assumptione beatæ Mariæ semper virginis et matris domini nostri Jesu Christi in die omnium sanctorum et natalis domini ac festo speciali sui Collegii.

Assistantes missæ privatæ scilicet non solemniter cantatæ a

principio usque ad finem stent genu flexi præterquam in Evangelio et ordinavimus missæ requivit ut non legant libros etiam horarum sed attente et devote tanto sacrificio stent intenti.

Nemo Missam celebrare presumat nisi prius matutinas horas cum laudibus et prima recitaverit.

Officia divina reverenter et devote et alias rite et recte celebrentur nec nimis festinanter nec morose sed cum decenti pausa et fiat differentia inter solemne officium et feriatum et omnes lectiones antequam legantur debite provideantur.

Nemo serviat in officio subdiaconatus in missa nisi subdiaconus sit.

T

« PreviousContinue »