Page images
PDF
EPUB

Q. VALERII CATULLI

184-9

VERONENSIS

LIBER.

John S. Lawrence Estate

5-6-1125

Q. CATULLI

VERONENSIS

LIBER.

I.

Quoi dono lepidum novum libellum, arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas

5 iam tum cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare chartis, doctis, Iuppiter, et laboriosis.

quare habe tibi quidquid hoc libelli

10 qualecumque quidem

patrona virgo,

plus uno maneat perenne saeclo.

II.

Passer, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere, quoi primum digitum dare adpetenti et acris solet incitare morsus, 5 cum desiderio meo nitenti carum nescio quid libet iocari et solaciolum sui doloris, credo uti gravis adquiescat ardor; tecum ludere sicut ipsa possem

10 et tristis animi levare curas!

tam gratum est mihi quam ferunt puellae pernici aureolum fuisse malum,

quod zonam soluit diu ligatam.

III.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum venustiorum.
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,

5 quem plus illa oculis suis amabat:

« PreviousContinue »