Page images
PDF
EPUB

CAP.
L.

yet you

sit sneer at

our endurance; but

et our deeds

Prælium

and suffer

more converts than

any efforts or entice

theirs.

quos patimini quod vultis? Plane volumus pati, verum eo more, quo et bellum miles: nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari necesse ; tamen et proeliatur omnibus viribus, vincens in proelio gaudet, qui de prælio querebatur, ings gain quia et gloriam consequitur et prædam. est nobis, quod provocamur ad tribunalia, ut illic ments of sub discrimine capitis pro veritate certemus. Victoria est autem, pro quo certaveris, obtinere. Ea victoria habet et gloriam placendi deo et prædam vivendi in æternum. Sed obducimur3; certe cum obtinuimus: ergo vicimus, cum occidimur; denique evadimus, cum obducimur. Licet nunc sarmenticios et semaxios" appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriæ nostræ, hæc palmata vestis ; TALI CURRU TRIUMPHAMUS. Merito itaque victis

[blocks in formation]

36.) employs the word absolutely
for revincere possimus obtinere
non esse Deo a superiore prolata
tam supervacua, with which com-
pare IV. 8.

sarmenticii et semaxii; The
former of these words occurs in
the Scriptores Rei Rusticæ, but
of course in a more natural sense.
The idea of the following clause
has been borrowed by Lactan-
tius (de M. P. 16) but far less
forcibly and sententiously con-
veyed. Quam jucundum illud
spectaculum Deo fuit cum te victo-
rem cerneret, non candidos equos
aut immanes elephantos, sed ipsos
potissimum triumphatores currui
tuo subjugantem. Hic est verus
triumphus, cum dominatores domi-
natur.

САР.

L.

non placemus; propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed hæc desperatio et perditio penes vos in caussa gloriæ et famæ vexillum virtutis extollunt. Mucius dextram suam libens in ara reliquit: o sublimitas animi! Empedocles totum sese Catanensium Ætnæis incendiis donavit: o vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo secundum matrimonium dedit: o præconium castitatis! Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate victorem! Anaxarchus, quum in exemplum ptisanæ pilo contunderetur, tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non tundis : • philosophi magnanimitatem, qui de tali suo exitu etiam jocabatur! Omitto eos qui cum gladio proprio aliove genere mortis mitiore de laude pepigerunt; ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis. Attica meretrix, carnifice jam fatigato, postremo linguam suam comestam in faciem tyranni sævientis exspuit, ut exspueret et

[blocks in formation]

L.

vocem, ne conjuratos confiteri posset, si etiam victa САР. voluisset. Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam philosophia præstaret, quum respondisset, contemptum mortis, flagellis tyranni subjectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honorem tolerantiæ domui conferunt, quantum sanguinis fuderint. O gloriam licitam, quia humanam, cui nec" præsumptio perdita nec persuasio desperata deputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodæ; cui tantum pro patria, pro agro, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro deo non licet! Et tamen illis omnibus et statuas defunditis" et imagines inscribitis et titulos inciditis in æternitatem ; quantum de monumentis potestis" scilicet, præstatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est. Sed hoc agite, boni præsides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaveritis. Cruciate, torquete, damnate, atterite nos. Probatio est enim innocentiæ nostræ iniquitas vestra. Ideo nos hæc pati deus patitur. Nam et proxime ad

10 domui; to the family.

1 cui nec, &c. i. e. to whose account is set down (deputatur) neither obstinacy nor infatuation, even while it is scornfully despising (in contemptu) every kind of torture and death.

12 defunditis; i. e. liquente metallo. inciditis, see note p. 100. Cic. in Verr. IV. 34. in qua grandibus literis P. AFRICANI nomen erat incisum, eumque KAR

THAGINE CAPTA RESTITUISSE per-
scriptum.

13

quantum de monumentis potestis; this de means as far as you can secure the end by means of monuments,' or, more literally, as far as your power extends, which is thus derived; ' we have before had valere de aliquo. resurrectio seems to mean the surviving after death, like the non omnis moriar, &c.

L.

CAP. lenonem damnando Christianam potius, quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiæ apud nos atrociorem omni pœna et omni morte reputari. Nec quicquam tamen proficit exquisitior quæque crudelitas vestra, illecebra est magis sectæ. Plures efficimur, quoties metimur1 a vobis: semen est sanguis Christianorum. Multi apud vos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis", ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut Callinicus. Nec tamen tantos inveniunt verba discipulos, quantos Christiani factis docendo". Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est. Quis enim non contemplatione ejus concutitur ad requirendum, quid intus in re sit? quis non, ubi requisivit, accedit? ubi accessit, pati exoptat, ut totam dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat? omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem sententiis vestris gratias agimus; ut est æmulatio divinæ rei et humanæ, cum damnamur a vobis, a deo absolvimur.

14 metimur: the expression occurs in Virgil and other poets.

15 Seneca in Fortuitis; This was a tract written by Seneca, de Remedio Fortuitorum, ad Gallionem. A treatise purporting to be this identical composition is printed in most editions of Seneca (Vol. v. p. 427. ed. Ruhk.) in the Excerpta. It is obviously

not genuine, but with the exception of the commencement (Lips. Elect. I. 26.) it is tolerably good Latin, and a singularly clever piece of declamation.

16 tantos quantos for tot-quot as in c. 1. factis docendo must be taken closely together, meaning "by their practical example.”

[blocks in formation]
« PreviousContinue »