Page images
PDF
EPUB

426

Præcipiet, facietque viros impubibus annis.
Hæc ubi faticano venturi præscia dixit
Ore Themis; vario superi sermone fremebant:
Et, cur non aliis eadem dare dona liceret,
Murmur erat. Queritur veteres Pallantias annos
Conjugis esse sui: queritur canescere mitis 421
Iasiona Ceres: repetitum Mulciber ævum
Poscit Erichthonio. Venerem quoque cura futuri
Tangit, et Anchise renovare paciscitur annos.
Cui studeat, deus omnis habet, crescitque favore
Turbida seditio; donec sua Jupiter ora
Solvit: et, O, nostri si qua est reverentia, dixit,
Quo ruitis? tantumne sibi quis posse videtur,
Fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos,
Quos egit, rediit: fatis juvenescere debent 430
Callirhoe geniti; non ambitione, nec armis.
Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
Me quoque fata regunt: quæ si mutare valerem,
Nec nostrum seri curvarent Æacon anni,
Perpetuumque ævi florem Rhadamanthus habe-
ret,

435

[blocks in formation]

450

Et Minoa queri. Qui, dum fuit integer ævi,440
Terruerat magnas ipso quoque numine gentes.
Tunc erat invalidus; Deionidenque juventæ
Robore Miletum, Phœboque parente superbum,
Pertimuit; credensque suis insurgere regnis,
Haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
Sponte fugis, Milete, tua; celerique carina 446
Ægæas metiris aquas, et in Aside terra
Moenia constituis, positoris habentia nomen.
Hic tibi, dum sequitur patriæ curvamina ripæ,
Filia Mæandri toties redeuntis eodem,
Cognita Cyanee, præstanti corpora forma
Byblida cum Cauno prolem est enixa gemellam.
Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellæ :
Byblis Apollinei correpta cupidine fratris,
Non soror ut fratrem, nec qua debebat, amavit.
Illa quidem primo nullos intelligit ignes:
Nec peccare putat, quod sæpius oscula jungat:
Quod sua fraterno circumdet brachia collo:
Mendacique diu pietatis fallitur umbra.
Paulatim declinat amor; visuraque fratrem 460
Culta venit; nimiumque cupit formosa videri:
Et, si qua est illic formosior, invidet illi.
Sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub
illo

456

Igne facit votum: verumtamen æstuat intus. Jam dominum appellat: jam nomina sanguinis odit: 465 Byblida jam mavult, quam se vocet ille sororem. Spes tamen obscænas animo demittere non est Ausa suo vigilans. Placida resoluta quiete Sæpe videt, quod amat. Visa est quoque jungere fratri

Corpus; et erubuit, quamvis sopita jacebat. 470 Somnus abit: silet illa diu, repetitque quietis Ipsa suæ speciem; dubiaque ita mente profatur: Me miseram! tacitæ quid vult sibi noctis imago? Quam nolim rata sit! cur hæc ego somnia vidi? Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis: Et placet, et possum, si non sit frater, amare: Et me dignus erat. Verum nocet esse sororem. Dummodo tale nihil vigilans committere tentem, Sæpe licet simili redeat sub imagine somnus.

Testis abest somno; nec abest imitata voluptas. Pro Venus, et tenera volucer cum matre Cupido, 481

Gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
Contigit! ut jacui totis resoluta medullis!
Ut meminisse juvat! quamvis brevis illa volup-
tas,

Noxque fuit præceps, et cœptis invida nostris.
O, ego, si liceat mutato nomine jungi, 486
Quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse pa-
renti;
[renti !
Quam bene, Caune, meo poteras gener esse pa-
Omnia, di facerent, essent communia nobis,
Præter avos. Tu me vellem generosior esses.
Nescio quam facies igitur, pulcherrime, matrem :
At mihi, quæ male sum, quos tu, sortita parentes,
Nil nisi frater eris. Quod obest, id habebimus

[blocks in formation]

Di melius! di nempe suas habuere sorores.
Sic Saturnus Opim, junctam sibi sanguine, duxit,
Oceanus Tethyn, Junonem rector Olympi.
Sunt superis sua jura. Quid ad cœlestia ritus
Exigere humanos, diversaque fœdera tento? 500
Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor:
Aut, hoc si nequeo, peream precor ante, toroque
Mortua componar, positæque det oscula frater.
Et tamen arbitrium quærit res ista duorum.
Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi.
At non Eolidæ thalamos timuere sororum.
Unde sed hos novi? cur hæc exempla paravi?
Quo feror? obscænæ procul hinc discedite flam-

[blocks in formation]

In latus erigitur; cubitoque innixa sinistro,
Viderit insanos, inquit, fateamur amores.
Heu mihi! quo labor? quem mens mea concipit
ignem ?

Et meditata manu componit verba trementi. 520
Dextra tenet ferrum: vacuam tenet altera ceram.
Incipit; et dubitat: scribit; damnatque tabellas:
Et notat; et delet: mutat; culpatque,probatque:
Inque vicem sumtas ponit, positasque resumit.
Quid velit, ignorat: quicquid factura videtur,
Displicet. In vultu est audacia mixta pudori.
Scripta soror fuerat: visum est delere sororem,
Verbaque correctis incidere talia ceris:
Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
Hanc tibi mittit amans: pudet ah, pudet edere

[blocks in formation]

Quamvis intus erat furor igneus, omnia feci, 540
(Sunt mihi di testes) ut tandem sanior essem:
Pugnavique diu violenta Cupidinis arma
Effugere infelix; et plus, quam ferre puellam
Posse putes, ego dura tuli. Superata fateri
Cogor, opemque tuam timidis exposcere votis.
Tu servare potes, tu perdere solus amantem.
Elige, utrum facias. Non hoc inimica precatur:
Sed quæ, cum tibi sit junctissima, junctior esse
Expetit, et vinclo tecum propiore ligari.
Jura senes norint: et quid liceatque, nefasque,
Fas que sit, inquirant, legumque examina ser-

nent:

549

[blocks in formation]

amorem,

560

Et non fassuræ, nisi cogeret ultimus ardor: Neve merere, meo subscribi causa sepulcro. Talia nequicquam perarantem plena reliquit Cera manum: summusque in margine versus adhæsit. 564

Protinus impressa signat sua crimina gemma, Quam tinxit lacrymis : linguam defecerat humor. Deque suis unum famulis pudibunda vocavit : Et pavidum blandita, fer has, fidissime, nostro. Dixit, et adjecit longo post tempore, fratri. 569 Cum daret, elapsæ manibus cecidere tabellæ. Omine turbata est: misit tamen. Apta minister Tempora nactus adit, traditque latentia verba. Attonitus subita juvenis Mæandrius ira, Projicit acceptas, lecta sibi parte, tabellas: Vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,

575

Dum licet, o vetitæ scelerate libidinis auctor,
Effuge, ait: qui, si nostrum tua fata pudorem
Non traherent secum, pœnas mihi morte dedisses.
Ille fugit pavidus, dominæque ferocia Cauni
Dicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa, 580
Et pavet obsessum glaciali frigore pectus.
Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores:
Linguaque vix tales icto dedit aere voces:
Et merito: quid enim temeraria vulneris hujus
Indicium feci? quid, quæ celanda fuerunt, 585
Tam cito commisi properatis verba tabellis?
Ante erat ambiguis animi sententia dictis
Prætentanda mihi. Ne non sequeretur euntem,
Parte aliqua veli, qualis foret aura, notare
Debueram, tutoque mari decurrere: quæ nunc
Non exploratis implevi lintea ventis.
Auferor in scopulos igitur, submersaque toto
Obruor Oceano, neque habent mea vela recursus.
Quid? quod et ominibus certis prohibebar amori
Indulgere meo, tum cum mihi ferre jubenti 595
Excidit, et fecit spes nostras cera caducas?
Nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas,
Sed potius mutanda dies? deus ipse monebat,
Signaque certa dabat, si non male sana fuissem.
Et tamen ipsa loqui, nec me committere ceræ
Debueram, præsensque meos aperire furores.
Vidisset lacrymas: vultus vidisset amantis. 602
Plura loqui poteram, quam quæ cepere tabellæ.

591

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Quippe nec ille potest, ut jam mea vota relin-
Non tamen ausorum semper memor esse meorum.
Et, quia desierim, leviter voluisse videbor: 621
Aut etiam tentasse illum, insidiisque petisse.
Vel certe non hoc, qui plurimus ussit et urit
Pectora nostra, deo, sed victa libidine credar.
Denique jam nequeo nil commisisse nefandum.
Et scripsi, et petii: temerata est nostra voluntas.
Ut nihil adjiciam, non possum innoxia dici. 627
Quod superest, multum est in vota, in crimina
parvum.

Dixit et, incertæ tanta est discordia mentis,
Cum pigeat tentasse, libet tentare: modumque
Exit, et infelix committit sæpe repelli.
631
Mox ubi finis abest; patriam fugit ille, nefasque,
Inque peregrina ponit nova monia terra.
Tum vero mæstam tota Miletida mente
Defecisse ferunt: tum vero a pectore vestem
Deripuit, planxitque suos furibunda lacertos.
Jamque palam est demens, inconcessamque fa-
[nates

tetur

[blocks in formation]

set:

677

Proxima Gnossiaco nam quondam Phæstia regno
Progenuit tellus, ignoto nomine Lygdum,
Ingenua de plebe virum: nec census in illo 670
Nobilitate sua major: sed vita fidesque
Inculpata fuit: gravidæ qui conjugis aures
Vocibus his movit, cum jam prope partus ades-
[bore;
Quæ voveam duo sunt: minimo ut relevere la-
Utque marem parias. Onerosior altera sors est:
Et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo
Edita forte tuo fuerit si fœmina partu;
(Invitus mando: Pietas, ignosce) necetur.
Dixerat: et lacrymis vultum lavere profusis,
Tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
Sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arcto.
Certa sua est Lygdo sententia. Jamque ferendo
Vix erat illa gravem maturo pondere ventrem;
Cum medio noctis spatio, sub imagine somni,
Inachis ante torum, pompa comitata suorum,
Aut stetit, aut visa est. Inerant lunaria fronti
Cornua, cum spicis nitido flaventibus auro, 688
Et regale decus; cum qua latrator Anubis,
Sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis:
Quique premit vocem, digitoque silentia suadet:
Sistraque erant, nunquamque satis quæsitus
Osiris,

Plenaque somniferi serpens peregrina veneni. Cum velut excussam somno, et manifesta videntem

694

Sic affata dea est: Pars o Telethusa mearum, Pone graves curas, mandataque falle mariti. Nec dubita, cum te partu Lucina levarit, Tollere quicquid erit. Dea sum auxiliaris,

opemque

699

Exorata fero: nec te coluisse quereris
Ingratum numen. Monuit, thalamoque recessit.
Læta toro surgit, purasque ad sidera supplex
Cressa manus tollens, rata sint sua visa precatur.
Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
Expulit, et nata est ignaro fœmina patri;
Jussit ali mater, puerum mentita: fidemque 705
Res habuit: neque erat facti, nisi, conscia, nu-
trix.

Vota pater solvit, nomenque imponit avitum.
Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater,
Quod commune foret, nec quenquam falleret illo.
Impercepta pia mendacia fraude latebant. 710
Cultus erat pueri: facies, quam sive puellæ,
Sive dares puero, fieret formosus uterque.
Tertius interea decimo successerat annus;
Cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,
Inter Phæstiadas quæ laudatissima formæ
Dote fuit virgo, Dictao nata Teleste.
Par ætas, par forma fuit: primasque magistris
Accepere artes, elementa ætatis, ab isdem.
Hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et
æquum

715

Vulnus utrique tulit; sed erat fiducia dispar. Conjugii pactæque exspectat tempora tædæ, 721 Quamque virum putat esse, suum fore credit Ianthe.

Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget Hoc ipsum flammas: ardetque in virgine virgo. Vixque tenens lacrymas, Quis me manet exitus, inquit,

725

Cognita quam nulli, quam prodigiosa, novæque Cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent, Perdere debuerant: si non et perdere vellent, Naturale malum saltem et de more dedissent.

[blocks in formation]

Urit oves aries: sequitur sua formina cervum.
Sic et aves coeunt: interque animalia cuncta
Fœmina fœmineo correpta cupidine nulla est.
Vellem nulla forem. Ne non tamen omnia Crete
Monstra ferat; taurum dilexit filia Solis, 735
Fomina nempe marem. Meus est furiosior illo,
Si verum profitemur, amor. Tamen illa secuta est
Spem Veneris: tamen illa dolis et imagine vaccæ
Passa bovem est: et erat, qui deciperetur, adulter.
Huc licet e toto solertia confluat orbe, 740
Ipse licet revolet ceratis Dædalus alis;
Quid faciet? num me puerum de virgine doctis
Artibus, efficiet? num te mutabit, Ianthe?
Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,
Consiliique inopes et stultos excutis ignes? 745
Quid sis nata vide: nisi te quoque decipis ipsam ;
Et pete quod fas est: et ama, quod fœmina debes.
Spes est, quæ capiat, spes est quæ pascat amo-

rem.

750

Hanc tibi res adimit: non te custodia caro
Arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti,
Non patris asperitas, non se negat ipsa roganti.
Nec tamen est potiunda tibi: nec, ut omnia fiant,
Esse potes felix; ut dique hominesque laborent,
Nunc quoque votorum pars una est vana meorum:
Dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt;
Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque
futurus:

At non vult natura, potentior omnibus istis ; Quæ mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus,

Luxque jugalis adest: ut jam mea fiat Ianthe; Nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. 760 Pronuba quid Juno, quid ad hæc, Hymenæe, venitis

Sacra; quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambæ ?

Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo Estuat: utque celer venias, Hymenæe, precatur. Quod petit hæc, Telethusa timens, modo tempora differt,

765

770

Nunc ficto languore moram trahit. Omina sæpe,
Visaque causatur. Sed jam consumserat omnem
Materiam ficti: dilataque tempora tædæ
Institerant, unusque dies restabat: at illa
Crinalem capiti vittam natæque sibique
Detrahit et passis aram complexa capillis,
Isi, Parætonium, Mareoticaque arva, Pharonque
Quæ colis, et septem digestum in cornua Nilum;
Fer, precor, inquit, opem, nostroque medere ti-
mori.
774

Te, dea, te quondam, tuaque hæc insignia vidi,
Cunctaque cognovi, comitesque, facesque, so-

[blocks in formation]

Vultus: et incomtis brevior mensura capillis : Plusque vigoris adest, habuit quam fœmina. Jam, quæ

Fœmina nuper eras, puer es. Date munera templis:

790 Nec timida gaudete fide. Dant munera templis :

Addunt et titulum: titulus breve carmen habebat:

Dona puer solvit, quæ fœmina voverat, Iphis.
Postera lux radiis latum patefecerat orbem;
Cum Venus, et Juno, sociosque Hymenæus ad
ignes.
Conveniunt: potiturque sua puer Iphis Ianthe.

795

LIBER DECIMUS.

[blocks in formation]

51

Hanc simul, et legem Rhodopeius accipit heros,
Ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
Exierit valles: aut irrita dona futura.
Carpitur acclivus per muta silentia trames,
Arduus, obscurus, caligine densus opaca.
Nec procul abfuerunt telluris margine summæ.
Hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi,
Flexit amans oculos: et protinus illa relapsa est.
Brachiaque intendens, prendique et prendere
captans

Nil nisi cedentes infelix arripit auras.
Jamque iterum moriens non est de conjuge
quicquam

60 Questa suo: quid enim nisi se queretur amatam?

Supremumque vale, quod jam vix auribus ille
Acciperet, dixit: revolutaque rursus eodem est.
Non aliter stupuit gemina nece conjugis Orpheus,
Quam tria qui timidus, medio portante catenas,
Colla canis vidit: quem non pavor ante reliquit,
Quam natura prior, saxo per corpus oborto :
Quique in se crimen traxit, voluitque videri
Olenos esse nocens, tuque o confisa figuræ,
Infelix Lethæa, tuæ ; junctissima quondam 70
Pectora, nunc lapides, quos humida sustinet Ide.
Orantem, frustraque iterum transire volentem,
Portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus
Squalidus in ripa, Cereris sine munere, sedit.
Cura dolorque animi, lacrymæque alimenta fuere.
Esse deos Erebi crudeles questus, in altam
Se recipit Rhodopen, pulsumque Aquilonibus
Hæmon.

76

Tertius æquoreis inclusum Piscibus annum Finierat Titan: omnemque refugerat Orpheus Fœmineam Venerem; seu quod male cesserat illi, 80

Sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebat
Jungere se vati: multæ doluere repulsæ.
Ille etiam Thracum populis fuit auctor, amorem
In teneros transferre mares: citraque juventam
Ætatis breve ver, et primos carpere flores. 85

Collis erat, collemque super planissima campi
Area, quam viridem faciebant graminis herbæ.
Umbra loco deerat. Qua postquam parte resedit
Dis genitus vates, et fila sonantia movit ;
Umbra loco venit. Non Chaonis abfuit arbos,
Non nemus Heliadum, non frondibus æsculus
altis,
91

Nec tiliæ molles, nec fagus, et innuba laurus,
Et coryli fragiles, et fraxinus utilis hastis,
Enodisque abies, curvataque glandibus ilex,
Et platanus genialis, acerque coloribus impar, 95
Amnicolæque simul salices, et aquatica lotos,
Perpetuoque virens buxus, tenuesque myricæ,
Et bicolor myrtus, et baccis cærula tinus:
Vos quoque flexipedes hederæ venistis, et una
Pampineæ vites, et amictæ vitibus ulmi: 100

Ornique, et piceæ, pomoque onerata rubenti Arbutus, et lenta, victoris præmia, palmæ ; Et succincta comas, hirsutaque vertice pinus, Grata deum matri, siquidem Cybeleius Attis Exuit hac hominem, truncoque induruit illo.

114

Affuit huic turbæ metas imitata cupressus, 106 Nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, Qui citharam nervis, et nervis temperat arcus. Namque sacer Nymphis Carthæa tenentibus arva Ingens cervus erat: lateque patentibus altas 110 Ipse suo capiti præbebat cornibus umbras: Cornua fulgebant auro: demissaque in armos Pendebant tereti gemmata monilia collo. Bulla super frontem parvis argentea loris Vincta movebatur: parilesque ex ære nitebant Auribus in geminis circum cava tempora baccæ. | Isque metu vacuus, naturalique pavore Deposito, celebrare domos, mulcendaque colla Quamlibet ignotis manibus præbere solebat: Sed tamen ante alios, Ceæ pulcherrime gentis, 120 Gratus erat, Cyparisse, tibi. Tu pabula cervum Ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam: Tu modo texebas varios per cornua flores, Nunc eques in tergo residens, huc lætus et illuc Mollia purpureis frenabas ora capistris. Estus erat, mediusque dies: solisque vapore Concava littorei fervebant brachia Cancri. Fessus in herbosa posuit sua corpora terra Cervus, et arborea ducebat frigus ab umbra. Hunc puer imprudens jaculo Cyparissus acuto Fixit: et, ut sævo morientem vulnere vidit, Velle mori statuit. Quæ non solatia Phœbus Dixit? et ut leviter, pro materiaque doleret, Admonuit. Gemit ille tamen: munusque supremum

125

Hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni. 130
Jamque, per immensos egesto sanguine fletus,
In viridem verti cœperunt membra colorem;
Et modo, qui nivea pendebant fronte capilli,
Horrida cæsaries fieri: sumtoque rigore
Sidereum gracili spectare cacumine cœlum. 140
Ingemuit, tristisque deus, Lugebere nobis,
Lugebisque alios, aderisque dolentibus, inquit.
Tale nemus vates attraxerat: inque ferarum
Concilio medius, turba volucrumque sedebat.
Ut satis impulsas tentavit pollice chordas, 145
Et sensit varios, quamvis diversa sonarent,
Concordare modos; hoc vocem carmine rupit:
Ab Jove, Musa parens, (cedunt Jovis omnia
regno,)
[testas
Carmina nostra move. Jovis est mihi sæpe po-
Dicta prius. Cecini plectro graviore Gigantas,
Sparsaque Phlegræis victricia fulmina campis.
Nunc opus est leviore lyra: puerosque canamus
Dilectos superis, inconcessisque puellas
Ignibus attonitas meruisse libidine pœnam.
Rex superûm Phrygii quondam Ganymedis
155

amore

Arsit: et inventum est aliquid, quod Jupiter esse,
Quam quod erat, mallet. Nulla tamen alite verti
Dignatur, nisi quæ possit sua fulmina ferre.
Nec mora: percusso mendacibus aere pennis
Abripit Iliaden, qui nunc quoque pocula miscet,
Invitaque Jovi nectar Junone ministrat. 161
Te quoque, Amyclide, posuisset in æthere
Phoebus,

Tristia si spatium ponendi fata dedissent.
Qua licet, æternus tamen es: quotiesque repellit
Ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso,
Tu toties oreris, viridique in cespite flores. 166

[blocks in formation]

Immemor ipse sui non retia ferre recusat,
Non tenuisse canes, non per juga montis iniqui
Isse comes: longaque alit assuetudine flammas.
Jamque fere medius Titan venientis et actæ
Noctis erat, spatioque pari distabat utrinque ;
Corpora veste levant, et succo pinguis olivi
Splendescunt, latique ineunt certamina disci.
Quem prius aerias libratum Phœbus in auras
Misit, et oppositas disjecit pondere nubes:
Recidit in solidam longo post tempore terram 180
Pondus, et exhibuit junctam cum viribus artem.
Protinus imprudens, actusque cupidine ludi,
Tollere Tænarides orbem properabat: at illum
Dura repercussum subjecit in aera tellus,
In vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit æque, 185
Ac puer, ipse deus: collapsosque excipit artus:
Et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat:
Nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.
Nil prosunt artes: erat immedicabile vulnus.
Ut si quis violas, riguove papaver in horto, 190
Liliaque infringat fulvis hærentia virgis,
Marcida demittant subito caput illa gravatum,
Nec se sustineant, spectentque cacumine terram.
Sic vultus moriens jacet, et defecta vigore
Ipsa sibi est oneri cervix, humeroque recumbit
Laberis, Ebalide, prima fraudate juventa, 196
Phoebus ait: videoque tuum, mea crimina, vul-

nus.

Tu dolor es, facinusque meum. Mea dextera leto
Inscribenda tuo est. Ego sum tibi funeris auctor.
Quæ mea culpa tamen? nisi si husisse vocari 200
Culpa potest: nisi culpa potest et amasse vocari;
Atque utinam pro te vitam, tecumve liceret
Reddere! sed quoniam fatali lege tenemur;
Semper eris mecum, memorique hærebis in ore.
Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sona-
bunt:
205
Flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros
Addat in hunc florem, folioque legatur eodem.
Talia dum vero memorantur Apollinis ore,
Ecce cruor, qui fusus humi signaverat herbam,
Desinit esse cruor: Tyrioque nitentior ostro 211
Flos oritur, formamque capit, quam lilia, si non
Purpureus color huic, argenteus esset in illis.
Non satis hoc Phœbo est, (is enim fuit auctor
honoris,)

Ipse suos gemitus foliis inscribit: et AI AI 215
Flos habet inscriptum, funestaque littera ducta
est.
[norque

Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: hoDurat in hoc ævi, celebrandaque more priorum Annua prælata redeunt Hyacinthia pompa.

At si forte roges fecundam Amathunta metalli, An genuisse velit Propœtidas: abnuat æque, 221 Atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu Frons erat, unde etiam nomen traxere Cerastæ, Ante fores horum stabat Jovis Hospitis ara, Lugubris sceleris: quam si quis sanguine tinctam Advena vidisset, mactatos crederet illic 226 Lactentes vitulos, Amathusiacasve bidentes : Hospes erat cæsus. Sacris offensa nefandis, Ipsa suas urbes, Ophiusiaque arva parabat Deserere alma Venus. Sed quid loca grata, quid

[blocks in formation]
« PreviousContinue »