Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

610

613

Et demta capiti, populo prohibente, corona
Exhibuit gemino præsignia tempora cornu.
Demisere oculos omnes, gemitumque dedere:
Atque illud meritis clarum (quis credere possit?)
Inviti videre caput; nec honore carere
Ulterius passi, festam imposuere coronam.
At proceres, quoniam muros intrare vereris,
Ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere ;
Quantum depresso subjectis bubus aratro
Complecti posses ad finem solis ab ortu.
Cornuaque æratis miram referentia formam 620
Postibus insculpunt, longum mansura per ævum.
Pandite nunc, Musæ, præsentia numina vatum,
(Scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)
Unde Coroniden circumflua Tibridis alveo
Insula Romuleæ sacris adsciverit urbis.
Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,
Pallidaque exsangui squalebant corpora tabo:
Funeribus fessi postquam mortalia cernunt
Tentamenta nihil, nihil artes posse medentum ;
Auxilium cœleste petunt, mediamque tenentes
Orbis humum Delphos adeunt oracula Phoebi;
Utque salutifera miseris succurrere rebus
Sorte velit, tantæque urbis mala finiat orant.
Et locus, et laurus, et quas habet illa pharetræ,
Intremuere simul; cortinaque reddidit imo 635
Hanc adyto vocem, pavefactaque pectora movit:
Quod petis hinc, propiore loco, Romane, pe-
tisses;

€25

646

Et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis,
Qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.
Ite bonis avibus, prolemque arcessite nostram.640
Jussa dei prudens postquam accepere senatus,
Quam colat, explorant, juvenis Phoebeius urbem,
Quique petant ventis Epidauria littora mittunt.
Quæ simul incurva missi tetigere carina,
Concilium Graiosque patres adiere, darentque
Oravere deum, qui præsens funera gentis
Finiat Ausoniæ; certas ita dicere sortes.
Dissidet, et variat sententia: parsque negandum
Non putat auxilium; multi renuere, suamque
Non emittere opem, nec numina tradere suadent.
Dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem,
Umbraque telluris tenebras induxerat orbi:
Cum deus in somnis opifer consistere visus
Ante tuum, Romane, torum; sed qualis in æde

656

Esse solet. baculumque tenens agreste sinistra,
Cæsariem longæ dextra deducere barbæ,
Et placido tales emittere pectore voces:
Pone metus: veniam, simulacraque nostra relin-
quam.

Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,

670

Perspice, et usque nota visu, ut cognoscere possis.
Vertar in hunc: sed major ero, tantusque videbor,
In quantum verti cœlestia corpora debent.
Extemplo cum voce deus, cum voce deoque
Somnus abit; somnique fugam lux alma secuta est.
Postera sidereos Aurora fugaverat ignes : 665
Incerti quid agant proceres, ad templa petiti
Conveniunt operosa dei, quaque ipse morari
Sede velit, signis cœlestibus indicet orant.
Vix bene desierant; cum cristis aureus altis
In serpente deus prænuntia sibila misit:
Adventuque suo signumque, arasque, foresque,
Marmoreumque solum, fastigiaque aurea movit :
Pectoribusque tenus media sublimis in æde
Constitit, atque oculos circumtulit igne micantes.
Territa turba pavet: cognovit numina castos 675
Evinctus vitta crines albente sacerdos;
Et, deus en, deus en, linguisque animisque favete,
Quisquis ades, dixit. Sis, o pulcherrime, visus
Utiliter, populosque juves tua sacra colentes.
Quisquis adest, jussum venerantur numen; et

[blocks in formation]

695

700

Tendit ad incurvo munitos aggere portus. 690
Restitit hic, agmenque suum, turbæque sequentis
Officium placido visus dimittere vultu,
Corpus in Ausonia posuit rate. Numinis illa
Sensit onus: pressaque dei gravitate carina
Eneadæ gaudent, cæsoque in littore tauro
Torta coronatæ solvunt retinacula puppis.
Impulerat levis aura ratem. Deus eminet alte,
Impositaque premens puppim cervice recurvam
Cæruleas despectat aquas; modicisque per æquor
Ionium Zephyris sexto Pallantidos ortu
Italiam tenuit, præterque Lacinia, templo
Nobilitata deæ, Scylaceaque littora fertur.
Linquit lapygiam, lævaque Amphissia remis
Saxa fugit: dextra prærupta Ceraunia parte,
Romechiumque legit, Caulonaque, Naryciamque
Evincitque fretum, Siculique angusta Pelori, 706
Hippotadæque domos regis, Temesesque metalla,
Leucosiamque petit, tepidique rosaria Pæsti.
Inde legit Capreas, promontoriumque Minervæ,
Et Surrentino generosos palmite colles,
Herculeamque urbem, Stabiasque, et in otia na-

tam

710

[blocks in formation]

(Asper enim jam pontus erat,) deus explicat orbes,|
Perque sinus crebros et magna volumina labens,
Templa parentis init flavum tangentia littus.
Equore pacato patrias Epidaurius aras
Linquit, et hospitio juncti sibi nominis usus,
Littoream tractu squamæ crepitantis arenam 725
Sulcat, et innixus moderamine navis, in alta
Puppe caput posuit, donec Castrumque, sacras-
que

Lavini sedes, Tiberinaque ad ostia venit.
Huc omnes populi passim,matrumque patrumque
Obvia turba ruit, quæque ignes, Troica, servant,
Vesta, tuos, lætoque deum clamore salutant. 731
Quaque per adversas navis cita ducitur undas,
Thura super ripas, aris ex ordine factis,
Parte ab utraque sonant, et odorant aera fumis:
Ictaque conjectos incalfacit hostia cultros. 735
Jamque caput rerum Romanam intraverat urbem;
Erigitur serpens, summoque acclinia malo
Colla movet, sedesque sibi circumspicit aptas.
Scinditur in geminas partes circumfluus amnis,
(Insula nomen habet,)laterumque a parte duorum
Porrigit æquales media tellure lacertos.
Huc se de Latia pinu Phoebeius anguis
Contulit; et finem, specie cœleste resumta,
Luctibus imposuit, venitque salutifer Urbi

741

[blocks in formation]

760

Ullum majus opus, quam quod pater exstitit hu
jus.
Scilicet æquoreos plus est domuisse Britannos,
Perque papyriferi septemflua flumina Nili
Victrices egisse rates: Numidasque rebelles,
Cinyphiumque Jubam, Mithridateisque tumentem
Nominibus Pontum populo adjecisse Quirini,
Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,
Quam tantum genuisse virum: quo præside rerum
Humano generi, superi, cavistis abunde
Ne foret hic igitur mortali semine cretus,
Ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit
Eneæ genitrix, vidit quoque triste parari
Pontifici letum, et conjurata arma moveri
Palluit, et cunctis, ut cuique erat obvia, divis
Adspice, dicebat, quanta mihi mole parentur 765
Insidiæ, quantaque caput cum fraude petatur
Quod de Dardanio solum mihi restat Iulo
Solane semper ero justis exercita curis ?
Quam modo Tydidæ Calydonia vulneret hasta,
Nunc male defensæ confundant monia Troja 770
Quæ videam natum longis erroribus actum
Jactarique freto, sedesque intrare silentum,
Bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,
Cum Junone magis. Quid nunc antiqua recordor
Damna mei generis? timor hic meminisse priorum
Non sinit in me acui sceleratos cernitis enses.
Quos prohibete, precor, facinusque repellite;

[blocks in formation]

Præmonuisse nefas. Phobi quoque tristis imago
Lurida sollicitis præbebat lumina terris. 786
Sæpe faces visæ mediis ardere sub astris :
Sæpe inter nimbos guttæ cecidere cruenta.
Cærulus, et vultum ferrugine Lucifer atra
Sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus. 790
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo:
Mille locis lacrymavit ebur: cantusque feruntur
Auditi, sanctis et verba minacia lucis.
Victima nulla litat. magnosque instare tumultus
Fibra monet : cæsumque caput reperitur in extis.
Inque foro, circumque domos, et templa deorum
Nocturnos ululasse canes, umbrasque silentum
Erravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.
Non tamen insidias, venturaque vincere fata 799
Præmonitus potuere deûm; strictique feruntur
In templum gladii: neque enim locus ullus in
Urbe

810

815

Ad facinus diramque placet, nisi curia, cædem.
Tum vero Cytherea manu percussit utraque
Pectus; et ætheria molitur condere nube,
Qua prius infesto Paris est ereptus Atridæ, 805
Et Diomedeos Eneas fugerat enses.
Talibus hanc genitor: Sola insuperabile fatum,
Nata, movere paras' intres licet ipsa sororum
Tecta trium cernes illic molimine vasto
Ex ære et solido rerum tabularia ferro :
Quæ neque concursum cœli, neque fulminis iram
Nec metuunt ullas tuta atque æterna ruinas.
Invenies illic inclusa adamante perenni
Fata tui generis: legi ipse, animoque notavi,
Et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,
Tempora, perfectis, quos terræ debuit, annis.
Ut deus accedat coelo, templisque colatur,
Tu facies, natusque suus: qui nominis hæres
Impositum feret Urbis onus, cæsique parentis 820
Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessæ monia pacem
Victa petent Mutinæ. Pharsalia sentiet illum,
Emathiaque iterum madefacti cæde Philippi.
Et magnum Siculis nomen superabitur undis: 825
Romanique ducis conjux Ægyptia tædæ
Non bene fisa cadet ; frustraque erit illa minata
Servitura suo Capitolia nostra Canopo.
Quid tibi Barbariem, gentes ab utroque jacentes
Oceano, numerem? quodcunque habitabile tellus
Sustinet, hujus erit: pontus quoque serviet illi
Pace data terris, animum ad civilia vertet
Jura suum, legesque feret justissimus auctor.
Exemploque suo mores reget, inque futuri
Temporis ætatem venturorumque nepotum
Prospiciens, prolem sancta de conjuge natam
Ferre simul nomenque suum curasque jubebit
Nec, nisi cum senior similes æquaverit annos,
Ætherias sedes, cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea caso de corpore raptam
Fac jubar, ut semper Capitolia nostra forumque
Divus ab excelsa prospectet Julius æde.

825

[blocks in formation]

Libera fama tamen, nullisque obnoxia jussis,
Invitum præfert, unaque in parte repugnat.
Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus: 855
Egea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles.
Denique, ut exemplis ipsos æquantibus utar,
Sic et Saturnus minor est Jove. Jupiter arces
Temperat ætherias, et mundi regna triformis;
Terra sub Augusto: pater est et rector uterque.
Di, precor, Æneæ comites, quibus ensis et ignis
Cesserunt, dique indigetes, genitorque Quirine
Urbis, et invicti genitor Gradive Quirini,
Vestaque Cæsareos inter sacrata Penates,
Et cum Cæsarea tu, Phœbe domestice, Vesta,
Quique tenes altus Tarpeias Jupiter arces,

866

Quosque alios vati fas appellare piumque,
Tarda sit illa dies, et nostro serior ævo,
Qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto
Accedat cœlo, faveatque precantibus absens. 870

Jamque opus exegi, quod nec Jovis ira, nec ignes Nec poterit ferrum, nec edax abolere vetustas. Cum volet illa dies, quæ nil nisi corporis hujus Jus habet, incerti spatium mihi finiat ævi;

| Parte tamen meliore mei super alta perennis 875
Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum:
Quaque patet domitis Romana potentia terris
Ore legar populi, perque omnia sæcula fama.
Si quid habent veri vatum præsagia, vivam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

с

III. Martio. II.

Kal. Equiria in campo c

XII. d XI.

Kal.

Kal.

Sol in Arietem.

[blocks in formation]

A

IV.

Kal.

quatrum.

III.

Kal. Festum Pacis.

MARTIUS.

[ocr errors]

Kal.

f IX. Kal

d Kal. Martii. Festum Martis et Ju- g VIII. Kal. Equinoctium vernale,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Tempora cum causis Latium digesta per annum,
Lapsaque sub terras, ortaque signa canam.
Excipe pacato, Cæsar Germanice, vultu

Hoc opus, et timidæ dirige navis iter:
Officioque, levem non aversatus honorem,
Huic tibi devoto numine dexter ades.
Sacra recognosces Annalibus eruta priscis,
Et quo sit merito quæque notata dies.
Invenies illic et festa domestica vobis:

Sæpe tibi pater est, sæpe legendus avus. Quæque ferunt illi pictos signantia fastos,

Tu quoque cum Druso præmia fratre feres. Cæsaris arma canant alii; nos Cæsaris aras, Et quoscunque sacris addidit ille dies.

10

[blocks in formation]

5 Pagina judicium docti subitura movetur
Principis, ut Clario missa legenda deo.
Quæ sit enim culti facundia sensimus oris,
Civica pro trepidis cum tulit arma reis.
Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
Ingenii currant flumina quanta tui.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Cum rudibus populis annua jura daret.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus.
Hæc generis princeps, ipsius ille pater.
Tertius a Senibus, Juvenum de nomine quartus :
Quæ sequitur, numero turba notata fuit.
At Numa nec Janum, nec avitas præterit umbras:
Mensibus antiquis addidit ille duos.

Ne tamen ignores variorum jura dierum ;
Non habet officii Lucifer omnis idem.
Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur ;
Fastus erit, per quem lege licebit agi
Neu toto perstare die sua jura putaris;

45

50

Qui jam Fastus erit, mane Nefastus erat. Nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, Verbaque honoratus libera prætor habet. Est quoque, quo populum jus est includere septis;

Est quoque, qui nono semper ab orbe redit. Vindicat Ausonias Junonis cura Kalendas: Idibus alba Jovi grandior agna cadit. Nonarum tutela deo caret. Omnibus istis, Ne fallare cave, proximus Ater erit. Omen ab eventu est: illis nam Roma diebus Damna sub adverso tristia Marte tulit. Hæc mihi dicta semel, totis hærentia fastis, Ne seriem rerum scindere cogar, erunt.

55

60

100

Tum sacer, ancipiti mirandus imagine, Janus 95
Bina repens oculis obtulit ora meis.
Obstupni, sensique metu riguisse capillos,
Et gelidum subito frigore pectus erat.
Ille tenens dextra baculum, clavemque sinistra,
Edidit hos nobis ore priore sonos:
Disce, metu posito, vates operose dierum,
Quod petis, et voces percipe mente meas
Me Chaos antiqui (nam res sum prisca) vocabant
Adspice, quam longi temporis acta canam.
Lucidus hic aer, et, quæ tria corpora restant, 105
Ignis, aquæ, tellus, unus acervus erant.
Ut semel hæc rerum secessit lite suarum,
Inque novas abiit massa soluta domos ;
Flamma petit altum ; propior locus aera cepit.
Sederunt medio terra fretumque solo.
Tunc ego, qui fueram globus, et sine imagine
moles,

In faciem redii dignaque membra deo.

110

Nunc quoque, confusæ quondam nota parva fi

guræ,

Ante quod est in me, postque videtur idem. Accipe, quæsitæ quæ causa sit altera forma: 115 Hanc simul ut noris, officiumque meum. Quicquid ubique vides, cœlum, mare, nubila, terras,

Omnia sunt nostra clausa patentque manu Me penes est unum vasti custodia mundi :

120

Et jus vertendi cardinis omne meum est.
Cum libuit pacem placidis emittere tectis,
Libera perpetuas ambulat illa vias.
Sanguine lethifero totus miscebitur orbis,
Ni teneant rigidæ condita bella seræ.
Præsideo foribus cœli cum mitibus Horis:
It, redit officio Jupiter ipse meo.
Inde vocor Janus. Cui cum Cereale sacerdos
Imponit libum, mixtaque farra sale;
Nomina ridebis: modo namque Patulcius idem,
Et modo sacrifico Clusius ore vocor.

65 Scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
Nomine diversas significare vices.

70

Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum,
Inque meo primus carmine Janus adest.
Jane biceps, anni tacite labentis origo,
Solus de superis qui tua terga vides;
Dexter ades ducibus, quorum secura labore
Otia terra ferax, otia pontus agit.
Dexter ades patribusque tuis, populoque Quirini,
Et resera nutu condita templa tuo.
Prospera lux oritur: linguisque animisque favete.
Nunc dicenda bono sunt bona verba die.
Lite vacent aures, insanaque protinus absint
Jurgia: differ opus, livida lingua, tuum.
Cernis, odoratis ut luceat ignibus æther,
Et sonet accensis spica Cilissa focis?
Flamma nitore suo templorum verberat aurum,
Et tremulum summa spargit in æde jubar.
Vestibus intactis Tarpeias itur in arces:
Et populus festo concolor ipse suo est.
Jamque novi præeunt fasces: nova purpura ful-
get:

75

80

86

Et nova conspicuum pondera sentit ebur. Colla rudes operum præbent ferienda juvenci, Quos aluit campis herba Falisca suis. Jupiter, arce sua totum cum spectet in orbem, Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet Salve, læta dies, meliorque revertere semper, A populo rerum digna potente coli. Quem tamen esse deum te dicam, Jane biformis? Nam tibi par nullum Græcia numen habet. 90 Ede simul causam, cur de cœlestibus unus Sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides. Hæc ego cum sumtis agitarem mente tabellis; Lucidior visa est, quam fuit ante, domus

125

130

[blocks in formation]

140

E quibus hæc populum spectat, at illa Larem. Utque sedens vester primi prope limina tecti Janitor egressus introitusque videt: Sic ego prospicio cœlestis janitor aulæ Eoas partes Hesperiasque simul. Ora vides Hecates in tres vergentia partes, Servet ut in ternas compita secta vias. Et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam, Cernere non moto corpore bina licet. Dixerat; et vultu, si plura requirere vellem, 145 Se mihi difficilem non fore, fassus erat. Sumsi animum, gratesque deo non territus egi; Verbaque sum, spectans, pauca locutus, humum. Dic age, frigoribus quare novus incipit annus, Qui melius per ver incipiendus erat? Omnia tunc florent: tunc est nova temporis ætas : Et nova de gravido palmite gemma tumet: Et modo formatis amicitur frondibus arbos : Prodit et in summum seminis herba solum : Et tepidum volucres concentibus aera mulcent: Ludit et in pratis luxuriatque pecus. 156 Tum blandi soles: ignotaque prodit hirundo, Et luteum celsa sub trabe fingit opus: Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro : Hæc anni novitas jure vocanda fuit.

150

160

« PreviousContinue »