Page images
PDF
EPUB

Quidquid id est, habeant; tu cætera percipe | Corporibus, neque tam subtilibus atque rotundieta.

[teneri Nunc animum atque animam dico conjuncta Inter se, atque unam naturam conficere ex se; Sed caput esse quasi, et dominari in corpore toto Consilium, quod nos animum, mentemque vo

[blocks in formation]

Et quasi quom caput, aut oculus, tentante dolore,
Læditur in nobis, non omni concruciamur
Corpore; sic animus nonnumquam læditur ipse,
Lætitiaque viget, quom cætera pars animaï 151
Per membra atque artus nulla novitate cietur.
Verum, ubi vehementi magis est commota metu
mens,

Consentire animam totam per membra videmus:
Sudoresque ita, palloremque exsistere toto 155
Corpore, et infringi linguam, vocemque aboriri,
Caligare oculos, sonere aureis, succidere artus.
Denique concidere ex animi terrore videmus
Sæpe homines: facile ut quivis heinc noscere
possit,
[quom animi vi
Esse animam cum animo conjunctam; quæ,
Percussa est, exin corpus propellit, et icit.

159

Hæc eadem ratio naturam animi, atque animaï, Corpoream docet esse: ubi enim propellere membra,

Corripere ex somno corpus, mutareque voltum, Atque hominem totum regere ac vorsare videtur: Quorum nil fieri sine tactu posse videmus, 166 Nec tactum porro sine corpore; nonne fatendum

est

Corporea natura animum constare animamque?

Præterea, pariter fungi cum corpore, et una Consentire animum nobis in corpore cernis. 170 Si minus offendit vitam vis horrida teli, Ossibus ac nerveis discluseis, intus adacta; At tamen insequitur languor, terræque petitus Suavis, et in terra mentis qui gignitur æstus, Interdumque quasi exsurgendi incerta voluntas. Ergo corpoream naturam animi esse necesse est, Corporeeis quoniam teleis ictuque laborat. 177 Is tibi nunc animus quali sit corpore, et unde Constiterit, pergam rationem reddere dicteis.

Principio esse aio persubtilem, atque minuteis Perquam corporibus factum constare : id ita esse, Heine, licet advortas animum, ut pernoscere possis.

Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
Quam si mens fieri proponit, et inchoat ipsa.
Ocius ergo animus, quam res se perciet ulla, 185
Ante oculos quorum in promtu natura videtur.
At, quod mobile tantopere est, constare rotundeis
Perquam seminibus debet, perquamque mi-
nuteis;

[blocks in formation]
[ocr errors]

deis.

196

Namque papaveris, aura potest suspensa levisque Cogere, ut ab summo tibi diffluat altus acervus; At contra lapidum conjectum, spicarumque Nenu potest: igitur parvissima corpora pro quam Et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur. 201 At contra, quæquomque magis cum pondere

magno

Asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt. Nunc igitur, quoniam est animi natura reperta Mobilis egregie, perquam constare necesse est Corporibus parveis, et levibus, atque rotundeis. Quæ tibi cognita res in multeis, o bone, rebus Utilis invenietur, et opportuna cluebit.

211

Hæc quoque res etiam naturam dedicat ejus, Quam tenui constet textura, quamque loco se Contineat parvo, si possit conglomerari: Quod, simul atque hominem leti secura quies est Indepta, atque animi natura animæque recessit, Nil ibi libatum de toto corpore cernas Ad speciem, nil ad pondus : mors omnia præstat, Vitalem præter sensum calidumque vaporem.

Ergo animam totam perparveis esse necesse est Seminibus, nexam per venas, viscera, nervos: Quatenus, omnis ubi e toto jam corpore cessit, Extima membrorum circumcæsura tamen se 220 Incolumem præstat; nec defit ponderis hilum : Quod genus est, Bacchi quom flos evanuit, aut quom

Spiritus unguenti suavis diffugit in auras,
Aut aliquo quom jam sucus de corpore cessit :
Nil oculeis tamen esse minor res ipsa videtur 225
Propterea, neque detractum de pondere quid-

[blocks in formation]

Nec magis est parveis et levibus ex elementeis ;
Sensiferos motus quæ didit prima per artus. 246
Prima cietur enim, parveis perfecta figureis ;
Inde calor motus, et venti cæca potestas
Accipit, inde aër; inde omnia mobilitantur;
Concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
Omnia; postremeis datur ossibus atque medul-
leis,
251
Sive voluptas est, sive est contrarius ardor.
Nec temere huc dolor usque potest penetrare,
neque acre

Permanare malum, quin omnia perturbentur Usque adeo, ut vitæ desit locus, atque animaï 255 Diffugiant parteis per caulas corporis omneis. Sed plerumque fit, in summo quasi corpore, finis Motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus. Nunc, ea quo pacto inter sese mixta, quibusque Comta modeis vigeant, rationem reddere aven

tem

Abstrahit invitum patrii sermonis egestas: 261 Sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.

Inter enim cursant primordia, principiorum Motibus inter se, nihil ut secernier unum Possit, nec spatio fieri divisa potestas; 265 Sed quasi multæ vis unius corporis exstant. Quod genus, in quo vis animantum visere volgo, Est odor, et quidam calor, et sapor; et tamen ex heis

Omnibus est unum perfectum corporis augmen.
Sic calor atque aër et venti cæca potestas 270
Mixta creant unam naturam, et mobilis olla
Vis, initum motus ab se quæ dividit olleis;
Sensifer unde oritur primum per viscera motus.
Nam penitus prorsum latet hæc natura subestque,
Nec magis hac infra quidquam est in corpore
nostro ;

275

Atque anima est animæ proporro totius ipsa :
Quod genus in nostreis membreis et corpore toto
Mixta latens animi vis est animæque potestas ;
Corporibus quia de parveis pauceisque creata est.
Sic tibi nominis hæc expers vis facta minuteis
Corporibus latet, atque animæ quasi totius ipsa
Proporro est anima, et dominatur corpore toto.
Consimili ratione necesse est ventus et aër
Et calor inter se vigeant commixta per artus,
Atque alieis aliud subsit magis, emineatque; 285
Ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum:
Ne calor, ac ventus seorsum, seorsumque potestas
Aëris, interimant sensum, diductaque solvant.

Est etiam calor ille animo, quem sumit in ira,
Quom fervescit, et ex oculeis micat acrius ardor.
Est et frigida multa, comes formidinis, aura, 291
Quæ ciet horrorem membreis, et concitat artus.
Est etiam quoque pacati status aëris ille,
Pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
Sed calidi plus est olleis, quibus acria corda, 295
Iracundaque mens facile effervescit in ira:
Quo genere in primeis vis est violenta leonum;
Pectora quei fremitu rumpunt plerumque ge-
menteis,

Nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
At ventosa magis cervorum frigida mens est,
Et gelidas citius per viscera concitat auras; 301
Quæ tremulum faciunt membreis exsistere mo-
tum.

At natura boum placido magis aëre vivit,
Nec minus iraï fax numquam subdita percit
Fumida, suffundens cæcæ caliginis umbram; 305
Nec gelideis torpet teleis perfixa vaporis :
Inter utrasque sita est, cervos sævosque leones.
Sic hominum genus est: quamvis doctrina
politos

Constituat pariter quosdam, tamen olla relinquit
Naturæ quojusque animæ vestigia prima: 310
Nec radicitus evelli mala posse putandum est,
Quin proclivius hic iras decurrat ad acreis;
Ille metu citius paullo tentetur; at ille
Tertius accipiat quædam clementius æquo: 314
Inque alieis rebus multeis differre necesse est
Naturas hominum varias, moresque sequaceis:

[blocks in formation]

Hæc igitur natura tenetur corpore ab omni,
Ipsaque corporis est custos, et caussa salutis ;
Nam communibus inter se radicibus hærent, 326
Nec sine pernicie divelli posse videntur.
Quod genus, e turis glebeis evellere odorem
Haud facile est,quin intereat natura quoque ejus.
Sic animi atque animæ naturam corpore toto
Extrahere haud facile est, quin omnia dissol-
vantur;
331

Implexeis ita principieis ab origine prima
Inter se fiunt consorti prædita vita:
Nec sibi quæque sine alterius vi posse videtur
Corporis atque animi seorsum sentire potestas :
Sed communibus inter eos conflatur utrimque
Motibus, accensus nobis per viscera, sensus.

Præterea, corpus per se nec gignitur umquam, Nec crescit, neque post mortem durare videtur. Non enim, ut humor aquæ, dimittit sæpe vaporem,

340

Qui datus est, neque ea caussa convellitur ipse,
Sed manet incolomis; non, inquam, sic animaï
Discidium possunt artus perferre relictei;
Sed penitus pereunt convolsei, conque putres-

cunt.

Ex ineunte ævo sic corporis atque animaï 345 Mutua vitaleis discunt contagia motus, Materneis etiam membreis, alvoque reposta; Discidium ut nequeat fieri sine peste maloque : Ut videas, quoniam conjuncta est caussa salutis, Conjunctam quoque naturam consistere eorum.

Quod superest, si quis corpus sentire refutat, Atque animam credit, permixtam corpore toto, Suscipere hunc motum, quem sensum nominitamus; 353

Vel manifestas res contra verasque repugnat. Quid sit enim corpus sentire quis afferet umquam, Si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos? At, dimissa anima, corpus caret undique sensu : Perdit enim, quod non proprium fuit ejus in ævo; Multaque præterea perdit, quom expellitur ævo.

Dicere porro, oculos nullam rem cernere posse, Sed per eos animum ut foribus spectare recluseis, Difficile est, contra quom sensus ducat eorum; Sensus enim trahit, atque acies detrudit ad ipsas: Fulgida præsertim quom cernere sæpe nequimus, Lumina luminibus quia nobis præpediuntur; 365 Quod foribus non fit: neque enim, qua cernimus ipsei,

Ostia suscipiunt ullum reclusa laborem. Præterea, si pro foribus sunt lumina nostra, Jam magis, exemteis oculeis, debere videtur Cernere res animus, sublateis postibus ipseis. 370

Ollud in heis rebus nequaquam sumere possis, Democriti quod sancta viri sententia ponit; Corporis atque animi primordia singula, priveis Apposita alterneis variare ac nectere membra. Nam quom multo sunt animaï elementa minora, Quam quibus et corpus nobis, et viscera constant;

376

Tum numero quoque concedunt, et rara per artus Dissita sunt, dumtaxat ut hoc promittere possis, Quantula prima queant, nobis injecta, ciere

380

Corpora sensiferos motus in corpore, tanta
Intervalla tenere exordia prima animaï.
Nam neque polveris interdum sentimus adhæsum
Corpore, nec membreis incussam sidere cretam,
Nec nebulam noctu, neque aranei tenuia fila
Obvia sentimus, quando obretimur eunteis, 385
Nec supera caput ejusdem cecidisse vietam
Vestem, nec plumas avium, papposque volanteis,
Quei nimia levitate cadunt plerumque gravatim:
Nec repentis itum quojusvisquomque animantis
Sentimus, nec priva pedum vestigia quæque,
Corpore quæ in nostro culices, et cætera, ponunt.
Usque adeo prius est in nobis multa ciendum,
Quam primordia sentiscant concussa animaï,
Semina, corporibus nostreis immixta per artus,
Et quam intervalleis tanteis tuditantia possint
Concursare, coïre, et dissultare vicissim.

396

[blocks in formation]

Temporis exiguam partem pars ulla animaï :
Sed comes insequitur facul, et discedit in auras,
Et gelidos artus in leti frigore linquit.
At manet in vita, quoi mens animusque remansit,
Quamvis est circum cæseis lacer undique mem-
breis:
[remotus, 404
Troncus, ademta anima circum, membreisque
Vivit, et ætherias vitaleis suscipit auras;
Si non omnimodeis, at magna parte animaï
Privatus, tamen in vita conctatur et hæret.
Ut lacerato oculo circum, si pupula mansit
Incolomis, stat cernundi vivata potestas;
Dummodo ne totum corrumpas luminis orbem ;
Sed circumcidas aciem, solamque relinquas.
Id quoque enim sine pernicie non fiet eorum:
At si tantula pars oculi media illa peresa est,
Occidit extemplo lumen, tenebræque sequuntur,
Incolomis quamvis alioqui splendidus orbis.
Hoc anima atque animus junctei sunt fædere
semper.

410

Nunc age, nativos animantibus et mortaleis Esse animos animasque leveis ut noscere possis; Conquisita diu, dulcique reperta labore 420 Digna tua pergam disponere carmina vita. Tu face utrumque uno subjungas nomine eorum, Atque animam, verbi caussa, quom dicere per[credas: Mortalem esse docens, animum quoque dicere Quatenus est unum inter se, conjunctaque res est.

gam,

ventur:

Principio, quoniam tenuem constare minuteis Corporibus docui, multoque minoribus esse Principieis factam, quam liquidus humor aquaï, Aut nebula, aut fumus: nam longe mobilitate Præstat, et a tenui caussa magis icta movetur; Quippe ubi imaginibus fumi nebulæque mo[alta 431 Quod genus, in somneis sopitei ubi cernimus Exhalare vapore altaria, ferreque fumum: Nam procul hæc dubio nobis simulacra genuntur: Nunc igitur, quoniam quassateis undique vaseis Diffluere humorem, et laticem discedere cernis, Et nebula ac fumus quoniam discedit in auras; Crede animam quoque diffundi, multoque perire Ocius, ac citius dissolvi in corpora prima, Quom semel ex hominis membreis ablata recessit. 440

Quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit ejus, [re, Quam cohibere nequit, conquassatum ex aliqua

[blocks in formation]

Crescere, et, ut docui, simul ævo fessa fatisci. Huc accedit, utei videamus, corpus ut ipsum Suscipere immaneis morbos, durumque laborem ; Sic animum curas acreis, luctumque, metumque. Quare participem leti quoque convenit esse.

Quin etiam morbeis in corporis avius errat Sæpe animus; dementit enim, deliraque fatur: Interdumque gravi lethargo fertur in altum 466 Eternumque soporem, oculeis nutuque cadenti : Unde neque exaudit voces, neque noscere voltus Ollorum potis est, ad vitam quei revocanteis Circumstant, lacrumeis roranteis ora genasque. Quare animum quoque dissolvi fateare necesse est, Quandoquidem penetrant in eum contagia morbi; Nam dolor ac morbus leti fabricator uterque est, Multorum exitio perdoctei quod sumus ante. Denique, cor hominum quom vini vis penetravit

471

475

Acris, et in venas discessit diditus ardor, Consequitur gravitas membrorum, præpediuntur Crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, Nant oculei; clamor, singultus, jurgia gliscunt; Et jam cætera de genere hoc, quæquomque sequuntur:

480 Quur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini Conturbare animam consuevit corpore in ipso? At, quæquomque queunt conturbari, inque pediri,

Significant, paullo si durior insinuarit
Caussa, fore ut pereant, ævo privata futuro. 485
Quin etiam subito vi morbi sæpe coactus
Ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
Concidit, et spumas agit; ingemit, et tremit
artus;

Desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
Inconstanter, et in jactando membra fatigat: 490
Nimirum qua vis morbi distracta per artus
Turbat agens animam, spumanti ut in æquore
salso

[blocks in formation]

Paullatim redit in sensus, animamque receptat. Sic anima atque animus per se nil posse videtur: Hæc igitur tanteis ubi morbeis corpore in ipso Nimirum quia per venas et viscera mixtim, 565 Jactentur, misereisque modeis distracta labo-Per nervos atque ossa, tenentur corpore ab omni: rent;

506

Quur eadem credis sine corpore, in aëre aperto, Cum valideis venteis ætatem degere posse ?

Et quoniam mentem sanari, corpus ut ægrum, Cernimus, et flecti medicina posse videmus; 510 Id quoque præsagit, mortalem vivere mentem. Addere enim parteis, aut ordine trajicere æquum est,

Aut aliquid prorsum de summa detrahere hilum, Commutare animum quiquomque adoritur et infit;

Aut aliam quamvis naturam flectere quærit. 515 At neque transferri sibi parteis nec tribui volt, Immortale quod est, quidquam, neque defluere hilum.

Nam quodquomque sueis mutatum finibus exit, Continuo hoc mors est ollius, quod fuit ante.

Ergo animus, sive ægrescit, mortalia signa
Mittit, ut edocui; seu flectitur a medicina; 521
Usque adeo falsæ rationi vera videtur
Res occurrere, et effugium præcludere eunti,
Ancipitique refutatu convincere falsum.
Denique sæpe hominem paullatim cernimus
ire,
525

Et membratim vitalem deperdere sensum:
In pedibus primum digitos livescere et ungueis;
Inde pedes et crura mori; post inde per artus
Ire alios tractim gelidi vestigia leti.
Scinditur atque animo quoniam natura, nec uno
Tempore sincera exsistit, mortalis habenda est.
Quod si forte putas, ipsam se posse per artus
Introrsum trahere, et parteis conducere in unum,
Atque ideo cuncteis sensum deducere membreis;
At locus ille tamen, quo copia tanta animaï 535
Cogitur, in sensu debet majore videri.
Qui quoniam nusquam est, nimirum, ut diximus
ante,

Dilaniata foras dispergitur; interit ergo.

Quin etiam, si jam libeat concedere falsum, Et dare posse animam glomerari in corpore eorum, 540

Lumina quei linquunt moribundei particulatim ; |
Mortalem tamen esse animam fateare necesse est:
Nec refert, utrum pereat dispersa per auras,
An contracta sueis e partibus obbrutescat;
Quando hominem totum magis ac magis undique

[blocks in formation]

Deficit, et vitæ minus et minus undique restat.

Et quoniam mens est hominis pars una, locoque Fixa manet certo, velut aureis atque oculei sunt, Atque aliei sensus qui vitam quomque gubernant: [sum, 549 Et velutei manus, atque oculus, nareisve seorSecreta ab nobis, nequeunt sentire, neque esse; Secta etenim parvo liquuntur tempore tabi: Sic animus per se non quit sine corpore, et ipso Esse homine, ollius quasi quod vas esse videtur, Sive aliud quid vis potius connexius ei Fingere, quandoquidem connexu corpus adhæret.

555

Denique corporis atque animi vivata potestas, Inter se conjuncta, valent, vitaque fruuntur: Nec sine corpore enim vitaleis edere motus Sola potest animi per se natura, nec autem 560 Cassum anima corpus durare et sensibus uti: Scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam Dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto:

Nec magneis intervalleis primordia possunt
Libera dissultare; ideo conclusa moventur
Sensiferos motus; quos extra corpus in auras
Aëris haud possunt post mortem ejecta movere :
Propterea quia non simili ratione tenentur. 571
Corpus enim atque animam serit aër, si cohibere
Sese anima, atque in eos poterit concludere mo-
tus,

Quos ante in nerveis et in ipso corpore agebat.
Quare etiam atque etiam, resoluto corporis omni
Tegmine, et ejecteis extra vitalibus aureis, 576
Dissolvi sensus animi fateare necesse est
Atque animam; quoniam conjuncta est caussa
duobus.
[animaï
Denique, quom corpus nequeat preferre
Discidium, quin in tetro tabescat odore; 580
Quid dubitas, quin ex imo penitusque coorta
Emanarit, utei fumus, diffusa animæ vis;
Atque ideo tanta mutatum putre ruina
Conciderit corpus penitus, quia mota loco sunt
Fundamenta, foras manant animæque per artus,
Perque viarum omneis flexus, in corpore quei
sunt,
586

Atque foramina? multimodeis ut noscere possis
Dispertitum animæ naturam exîsse per artus;
Et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
Quam prolapsa foras enaret in aëris auras? 590

Quin etiam, fineis dum vitæ vortitur intra, Sæpe aliqua tamen e caussa labefacta videtur Ire anima, ac toto solvi de corpore mentem; Et quasi supremo languescere tempore voltus, Molliaque exsangui cadere omnia corpore membra. 595

Quod genus est, animo male factum quom perhibetur, [omneis Aut animam liquisse; ubi jam trepidatur, et Extremum cupiunt vitæ reprehendere vinclum. Conquassatur enim tum mens, animæque potestas Omnis, et hæc ipso cum corpore collabefiunt: Ut gravior paullo possit dissolvere caussa. Quid dubitas, tandem quin extra prodita corpus Imbecilla foras, in aperto, tegmine demto, Non modo non omnem possit durare per ævom, Sed minumum quodvis nequeat consistere tempus? [tur 605

601

Nec sibi enim quisquam moriens sentire videIre foras animam incolomem de corpore toto, Nec prius ad jugulum et superas succedere fauceis,

Verum deficere in certa regione locatam,
Ut sensus alios in parti quemque sua scit 610
Dissolvi: quod si immortalis nostra foret mens,
Non jam se moriens dissolvi conquereretur,
Sed magis ire foras, vestemque relinquere, ut
anguis,

Gauderet, prælonga senex aut cornua cervus.
Denique quur animi numquam mens consi-
liumque
[uneis 615
Gignitur in capite, aut pedibus, manibusve, sed
Sedibus, ac certeis regionibus omnibus hæret;
Si non certa loca ad nascundum reddita quoique
Sunt, ut ubei quidquid possit durare creatum;
Atque ita multimodeis pro toteis artubus esse;
Membrorum ut nunquam exsistat præposterus
ordo?
[creari 621

Usque adeo sequitur res rem, neque flamma Fluminibus solita est, neque in igni gignier algor.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

Corporibus nostreis, extrinsecus insinuatas;
(Quod fieri totum contra manifesta docet res: 690
Namque ita connexa est per venas, viscera, ner-
vos,

Ossaque, utei dentes quoque sensu participentur;
Morbus ut indicat, et gelidaï stringor aquaï,
Et lapis oppressus subiteis e frugibus asper ;)
Nec, tam contextæ quom sint, exire videntur 695
Incolomes posse, et salvas exsolvere sese
Omnibus e nerveis, atque ossibus articuleisque.

Quod si forte putas extrinsecus insinuatam Permanare animam nobis per membra solere, Tanto quoique magis cum corpore fusa peribit. Quod permanat enim, dissolvitur: interit ergo. Dispertita ergo per caulas corporis omneis, 702 (Ut cibus in membra atque artus quom diditur omneis,

Disperit, atque aliam naturam sufficit ex se)
Sic anima atque animus, quamvis integra recens
in
705

Corpus eunt, tamen in manando dissolvuntur,
Dum quasi per caulas omneis diduntur in artus
Particulæ, quibus hæc animi natura creatur:
Quæ nunc in nostro dominatur corpore, nata
Ex olla, quæ tunc peritat, partita per artus. 710
Quapropter neque natali privata videtur
Esse die natura animæ, nec funeris expers.
Semina præterea linquuntur, necne, animaï
Corpore in exanimo? quod si linquuntur, et
insunt,

Et caput, abscisum calido viventeque tronco,
Servat humi voltum vitalem, oculosque paten-Haud erit ut merito immortalis possit haberi ;

teis,

Donec reliquias animaï reddidit omneis.

655

Quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti Serpentis cauda et procero corpore, utrumque Sit lubitum in multas parteis discidere ferro; Omnia jam seorsum cernes amcisa recenti 660 Volnere tortari, et terram conspergere tabo, Ipsam seque retro partem petere ore priorem, Volneris ardenti, ut morsu premat, icta dolore. Omnibus esse igitur totas dicemus in olleis Particuleis animas? at ea ratione sequetur 665 Unam animantem animas habuisse in corpore

multas.

Ergo divisa est ea, quæ fuit una simul cum Corpore: quapropter mortale utrumque putandum est;

670

In multas quoniam parteis disciditur æque.
Præterea, si immortalis natura animaï
Constat, et in corpus nascentibus insinuatur;
Quur super anteactam ætatem meminisse ne-
quimus,

Nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
Nam si tantopere est animi mutata potestas,
Omnis ut actarum exciderit retinentia rerum;675
Non, ut opinor, id ab leto jam longiter errat.
Quapropter fateare necesse est, quæ fuit ante,
Interiisse, et quæ nunc est, nunc esse creatam.
Præterea, si, jam perfecto corpore, nobis
Inferri solita est animi vivata potestas,
Tum quom gignimur,et vitæ quom limen inimus;
Haud ita conveniebat, utei cum corpora, et una
Cum membreis, videatur in ipso sanguine crêsse;
Sed velut in cavea per se sibi vivere solam

680

Partibus amisseis quoniam libata recessit. 716
Sin ita, sincereis membreis ablata, profugit,
Ut nullas parteis in corpore liquerit ex se;
Unde cadavera rancenti jam viscere vermeis
Exspirant? atque unde animantum copia tanta,
Exos et exsanguis, tumidos perfluctuat artus?

Quod si forte animas extrinsecus insinuari Vermibus, et priva si in corpora posse venire Credis; nec reputas, quur millia multa animarum Conveniant, unde una recesserit: hoc tamen est, ut

725

Quærundum videatur, et in discrimen agundum: Utrum tandem animæ venentur semina quæque Vermiculorum, ipsæque sibi fabricentur, ubei sint;

731

An jam corporibus perfecteis insinuentur.
At neque quur faciant ipsæ, quareve laborent,
Dicere suppeditat; neque enim, sine corpore
quom sunt,
Solicitæ volitant morbeis, alguque, fameque.
Corpus enim magis heis vitieis, et fine, laborat;
Et mala cuncta animus contagi fungitur ejus.
Sed tamen heis esto quamvis facere utile corpus,
Quod subeant; at, qua possint, via nulla videtur.
Haud igitur faciunt animæ sibi corpora et artus.
Nec tamen est, qui cum perfecteis insinuentur
Corporibus: neque enim poterunt subtiliter esse
Connexæ, neque consensu contagia fient.

740

Denique, quur acris violentia triste leonum Seminium sequitur, volpeis dolus ; et fuga cerveis A patribus datur, et patrius pavor incitat artus; Et jam cætera de genere hoc quur omnia membreis

« PreviousContinue »