Page images
PDF
EPUB

our kingdom, save than in places where there are now universities, certainly implies the contrary. All the four mendicant orders had foundations there, and respecting the activity of the Carmelites and the importance of their college there can be no doubt. It was,' says Peck, a royal foundation, as is evident by the arms of France and England quartered, and insculped in the stone work of the gate, yet remaining. It was situate in the east suburb, and by the out walls which are yet standing,' (written 1727) 'appears to have been near a mile in circumference. If we may believe tradition it was a very magnificent structure, and in particular famous for its beautiful church and steeple, which last, they say, was very like that fine spire now belonging to All Saints' church in the mercat place at Stanford. As for the house, history, as well as tradition, agrees, it was always made use of for reception of our English princes, who were lodged and entertained here, in their progresses and other journeys into or out of the north.' (Lib. VIII p. 44.) 'Certain it is,' he adds, 'this convent was as happy in the many famous men it produced, as their schools and house itself were remarkable for the strictness of their discipline.' Among these 'famous men' he names William Lidlington, John Burley, John Repingdale, Walter Heston, Ralph de Spalding, John Upton, Nicholas Kenton, and William Whetely. Of the last-named, styled by Leland 'Boetianus,' Wood tells us that he was governor of the schools' (at Stamford) 'five and twenty years and above, before the Oxonians received commands from studying and abiding there, as it appears from a note at the end of his commentaries on Boetius, De Disciplina Scholarium, going thus,-Explicit liber Boetii de disciplina scholarium in hunc modum ordinatus ac compilatus per quendam Magistrum qui rexit scholas Stamfordiae, anno ab incarnatione Domini MCCCIX: Wood-Gutch, I 431. This commentary, on a treatise falsely ascribed to Boethius, is still preserved among the MSS. in Pembroke College Library, commencing Hominum natura multipliciter est.. The note quoted by Wood belongs, according to Peck, to a copy preserved at Merton College, Oxford. See Camb. Ant. Soc. Communications, II 20; Peck, Hist. of Stanford, Lib. x p. 3.

(C), p. 220.

The following Statute occurs on the last page of one portion of a miscellaneous volume in the University Library, (MS. Mm. 4. 41), none of the contents of which can well be later than the 14th century, while the part in question may probably be assigned to the reign of Edward the First. The handwriting is the same as that of the treatises immediately preceding it, and it is quite possible that it was copied into this book very soon after the time at which it was first made.

Statuta Universitatis Cantebrigiae. Si aliquis velit babere aliquam principalitatem alicujus hospitii in dicta universitate, veniat ad dominum hospitii illius in die Sancti Barnabae apostoli ; quia ab illo tempore [11 Jun.] usque ad Nativitatem Beatae Mariae [8 Sept.] possunt offerri cautiones et admitti, et nullo alio tempore anni.

Item qui prior est tempore prior est jure; ita, qui prius offert cautionem domino domus, stabit cautio; et illa cautio debet praeferri coram cancellario.

Item scholaris ille qui dare debet cautionem ipse debet venire domino hospitii in praedicto die vel infra illud tempus, sed quanto citius tanto melius, et in praesentia bedelli vel notarii vel duorum testium et cautionem sibi exponere cum effectu, si velit; ita videlicet cum effectu, vel cautionem fidejussoriam vel pignoraticiam, id est, vel duos fidejussores vel unum librum vel aliud tale ; et, si non admittatur, ille scholaris debet statim adire cancellarium et sibi exponere cautionem in praesentia illorum testium et dicere qualiter dominus hospitii te minus juste recusavit in cautione recipienda ; et hoc probato cancellarius statim te admittet ad illam cautionem et ad illam principalitatem invito domino hospitii.

Item ille qui scholaris est et principalis alicujus hospitii non potest cedere nec alicui clerico scholari socio renuntiare juri suo, sed tantum domino hospitii.

Item cessiones hujusmodi prohibentur quia fuissent in praejudicium domini hospitii ; quod fieri non debet.

Item si aliquis sit principalis alicujus hospitii, et aliquis alius scholaris velit inhabitare tanquam principalis in eodem hospitio, adeat dominum hospitii et exponat sibi cautionem, ut dicitur supra, ita dicens: Domine, si placeat tibi, peto me admitti ad principalitatem hospitii tui in illa parochia, quandocunque principalis velit cedere vel renuntiari juri suo, ita quod ego primo et principaliter et immediate possim sibi succedere, si placeat tibi, salvo jure suo dum principalis fuerit. Si non vult, exponas cautionem cancellario, ut te admittat ad illam conditionem quo quandocunque non fuerit principalis, quod tu possis esse principalis et sibi succedere in eodem hospitio prae omnibus aliis; et cancellarius te admittet invito domino et invito principali.

Item si aliquis dominus dicit alicui scholari: Vis tu esso principalis illius hospitii mei ? Scholaris dicit quod sic ; sed dominus hospitii dicit quod non vult quod hospitium taxetur aliquo modo; scholaris dicit quod non curat ; scholaris ingreditur tanquam principalis et accipit sibi socios scholares in hospitio suo. Isti scholares hospitii possunt adire cancellarium et facere hospitium eorum taxari invito principali et invito domino, non obstante contractu inter dominum et principalem, qui contractus privatorum non potest praejudicare juri publico.

Item nullus potest privare aliquem principalem sua principalitate nec aliquo modo supplantare, dummodo solvit pensionem, nisi dominus hospitii velit inhabitare, vel nisi dominus vendiderit vel bospitium alienaverit.

(D), p. 234.

The Statutes of Michael House under the seal of Harvey de Stanton.

(The earliest college statutes of the university.) Universis Christi fidelibus præsentibus et futuris, Hervicus de Stanton clericus salutem, ad perpetuam memoriam subscriptorum, Celsa Plasmatoris omnium magnifice bonitatis immensitas, creaturam suam rationalem quam sue similitudini conformarat, ingenuam volens ad interne discretionis intelligentiam efferri, et in fide catholica solidari, superna pietate disposuit creaturam ipsam fulgere virtutibus et doctrinis, ut creatorem et redemptorem suum fideliter credendo cognosceret, et eidem, absque criminis contagione mortiferi, deserviret. Cumque per divini cultus obsequium et scripturæ sacre documentum juxta sanctiones canonicas sancta mater extollatur ecclesia. Quibus ab excellentissimo principe et domino reverendo, domino Edwardo Dei gratia rege Anglie illustri, devotione saluberrima pensatis, Idem dominus rex ad honorem Dei et augmentum cultus divini michi gratiose concedere dignatus est, et per literas suas patentes concessit et licentiam dedit pro se ac heredibus suis, quod in quodam mesuagio cum pertinentiis in Cantebrig: ubi exercitium studii fulgere dinoscitur, (quod quidem mesuagium michi in feodum adquisivi) quandam domum scolarium, capellanorum et aliorum, sub nomine Domus Scolarium Sancti Michaelis Cantebrig: per quendam magistrum ejusdem domus regendam juxta ordinationem meam, instituere et fundare possim et assignare predictis magistro et scolaribus, habendum sibi et successoribus suis pro eorum inhabitatione im perpetuum. Super quo venerabilis pater dominus Johannes Dei gratia Eliensis episcopus, loci diocesanus, in hac parte, precibus meis, de consensu capituli sui, salubriter annuendo, gratiose concessit, predictam Domum Scolarium Sancti Michaelis, ut predicitur, per me fundari et firmitate perpetua stabiliri.

S. 3. Quapropter convocatis in presentia mea magistro Roberto de Mildenhale, magistro Waltero de Buxton, magistro Thoma de Kyningham, et Henrico de Langham presbiteris; Thoma de Trumpeshale et Edmundo de Mildenhall presbiteris et baccalauriis in universitate Cantebrig: studentibus, qui artium liberalium philosophie, seu theologie studio intendebant: dictam domum in Sancte et Individue Trinitatis, Beate Marie matris Domini nostri Jesu Christi semper Virginis, Sancti Michaelis Archangeli, et omnium Sanctorum venerationem, sub nomine Domus Scolarium sancti Michaelis, ut predicitur, predictis Roberto, Waltero, Thoma, Henrico, Thoma, et Edmundo, scholaribus de plano consentientibus, in ipsorum scolarium personis, collegium originaliter facio, ordino, stabilio, et constituo in hac parte: quibus magistrum Reginald de Honynge subdiaconum associari concedo. Et prefatum magistrum Walterum de Buxton eisdem domui, collegio, et societati, in magistrum preficio: et ipsum magistrum ad salubre et competens regimen eorundem constituo, quibus quidem magistro et scolaribus, et eorum successoribus, locum inhabitationis in mesuagio meo predicto cum pertinentiis scituato in parochia Sancti Michaelis in vico qui vocatur Melnstrete, quod perquisivi de magistro Rogero filio domini Guidonis Butetourte, im perpetuum concedo et assigno. Quam quidem Domum Scolarium Sancti Michaelis volo imperpetuum nuncupari.

8. 4. Super statu vero predictæ domus scholarium, sic ordinandum duxi et statuendum: primum quidem quod scholares in eadem domo sint presbyteri, qui in artibus liberalibus seu philosophia rexerint, vel saltem baccalaurii in eadem scientia existant, et qui in artibus incipere teneantur, et postquam cessaverint studio Theologiæ intendant. et quod nullus de cetero in societatem dicte domus admittatur preter presbiteros, vel saltem in sacris ordinibus constitutos, infra annum a tempore admissionis sue in domum prædictam, ad ordinem sacerdotalem canonice promovendos, honestos, castos, humiles, pacificos, et indigentes qui consimiliter in artibus liberalibus seu philosophia rexerint, vel saltem baccalaurii in eadem scientia existant, et studio theologie ut predicitur, processu temporis vacent et intendant.

8. 5. Quibus magistrum preesse volo, et eidem magistro, seu substituto ab eodem, (cum legitimo impedimento ipsum magistrum abesse, vel adversa valetudine detineri contigerit) volo, ordino, et stabilio ceteros dicte societatis scolares, tam presbyteros quam alios subesse, et eidem in canonicis et licitis, pro statu, utilitate et regimine dictarum domus et societatis salubriter obedire.

S. 6. Et quod magister et scolares capellani et alii, mensam communem habeant, in domo predicta: et habitum conformem, quanto commode poterint, quorum quilibet in ordine presbyterus constitutus quinque marcas, et quilibet in diaconum aut subdiaconum ordinatus quatuor marcas tantummodo, de me et rebus meis annuatim percipiat: donec, Dei suffragio, pro ipsorum sustentatione, in tenementis, redditibus, seu ecclesiarum appropriationibus provideatur; unde possint in forma predicta sustentari. Ita quod singulis septimanis sumptus cujuslibet eorundem in esculentis et poculentis duodecim denarios, nisi ex causa necessaria et honesta, non excedat. Et si quod, anno revoluto, de predictis quinque et quatuor marcis supererit, computatis expensis cujuslibet juxta ordinationem predictam, distribuatur inter socios dicte domus pro equali portione. Habeant insuper dicti scolares duos famulos ad ministrandum eis in hospitio suo, quorum uterque pro sustentatione sua in esculentis et poculentis percipiat singulis septimanis decem denarios

pro stipendio vero corundem duorum famulorum, et barbitonsoris et lotricis, percipiant dicti scolares quadraginta solidos per annum, et si pro minori stipendio inter eos convenerit, quod residuum fuit inter ipsos scolares distribuatur, sicut superius dictum est.

8. 7. Numerus vero capellanorum scolarium et aliorum, ut predicitur, juxta quantitatem bonorum et proventuum dicte domus, processu temporis augentur. De expensis vero dictorum capellanorum et scolarium super esculentis et poculentis, per unum sive presbyterum aut alium ex sociis dicte domus, per magistrum deputandum vicissim ac alternatim, singulis septimanis ministretur; et inde, singulis diebus Veneris aut Sabbati, coram magistro et sociis fideliter computetur.

8. 8. Nec aliquis in societate dicte domus ponatur seu admittatur nisi per magistrum et scolares dicte domus; qui per scrutinium socios eligendos in virtute juramenti sui, eligant simpliciter meliores; non habendo respectum ad aliquam affectionem carnalem, nec instantiam, nec aliquorum requisitionem, seu precationem.

8. 9. Si vero dictorum presbyterorum seu scolarium alicui talis egritudo supervenerit, quod inter sanos commode conversari non debeat; seu quis eorum religionem intraverit; seu aliunde vagando se transtulerit; seu ab eadem domo per tres menses continuos, sine licentia magistri, se absentaverit; seu in ipsa domo studere neglexerit dum potens fuerit ad studendum; seu in divini cultus ministerio, juxta status sui exigentiam et ordinationem predictam, negligens aut remissus notabiliter extiterit; seu aliunde substantiam ad valentiam centum solidorum annuorum in temporalibus seu spiritualibus consecutus fuerit; cesset ex tunc omnino in ejus persona exhibitio in domo predicta. Ita quod nichil indo percipiat in futurum. Quod si publica turpitudinis nota eorum aliquem involverit, aut in ipsa domo per eorum aliquem grave scandalum fuerit suscitatum; vel adeo impacificus et discors erga magistrum et socios, seu jurgiorum aut litium creber suscitator extiterit; seu de perjurio, sacrilegio, furto, seu rapina, homicidio, adulterio, vel incontinentia super lapsu carnis notorie diffamatur; ita quod, per socios dicte domus statuto sibi termino, se purgare non possit, dicta sustentatio omnino sibi subtrahatur, et ipse velut ovis morbida, que totam massam corrumpit, a dicta congregatione juxta discretionem magistri et senioris partis societatis predicte, penitus excludatur. Nec alicui a domo predicta sic ejecto actio competat, contra magistrum dicte domus aut scolares, seu quoscunque alios de dicta domo, agendo, appellando, conquerendo, sive in integrum restitutionem petendo; nec aliquibus literis seu impetrationibus, in foro ecclesiastico seu seculari subveniatur: hujusmodi literis seu impetrationibus, qualitercunque optentis, utendo.

S. 11. Et ne litibus, placitis, seu querelis, bona dicte domus distrahantur, per aliquem seu aliquos societatis predicte, aut in usus alios convertantur, minuantur, aut dissipentur; sed dumtaxat in pios usus ut predicitur, erogentur; ordino, statuo, et stabilio, ne qui in dicta

« PreviousContinue »