Page images
PDF
EPUB

unitatem divinae substantiae assererent ita, ut simul negarent distinctionem realem inter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, defensores dogmatis catholici eandem substantiae unitatem habent velut certissimam et positam penes Christianos extra dubitationem. « Varie diabolus aemulatus est veritatem; adfectavit illam aliquando defendendo concutere. Unicum Dominum vindicat omnipotentem mundi conditorem; ut et de unico haeresim faciat, ipsum dicit Patrem descendisse in Virginem... Nos vero et semper et nunc magis ut instructiores per Paracletum (Montani) deductorem scilicet omnis veritatis, unicum quidem Deum credimus, sub hac tamen dispensatione, quam oeconomiam dicimus, ut unici Dei sit et Filius Sermo (Verbum) ipsius.. qui exinde miserit a Patre Spiritum Sanctum Paracletum sanctificatorem fidei eorum, qui credunt in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Hanc regulam ab initio Evangelii decucurrisse... probabit ipsa posteritas omnium haereticorum... Haec perversitas (Praxeana) se existimat meram veritatem possidere, dum unicum Deum non alias putat credendum, quam si ipsum eundemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicat; quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem, et nihilominus custodiatur oeconomiae sacramentum, quae unitatem in Trinitatem disponit, tres dirigens Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Tres autem non statu (dignitate) sed gradu (originis), nec substantia sed forma (charactere personali), nec potestate sed specie (notionibus distinguentibus): unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus Deus, ex quo gradus isti et formae et species in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur » Tertull. contr. Prax. c. 1. 2. cf. Praescript. c. 13. 14. Eodem prorsus modo conveniunt quoad unitatem divinae substantiae cum Noeto Presbyteri Smyrnenses (apud Epiphan. haer. 57. T. I. p. 480) et S. Hippolytus (n. 3. 6-11. 14. Galland. T. II. p. 455 sq.); Concilium Antiochenum (Collect. Mansi T. I. p. 1033) cum Paulo Samosateno; Zephyrinus, Callistus, Dionysius Romani Pontifices cum Sabellianis (Philosophumena p. 285. 389 etc.; Athanas. de decret. Nicaen.

"

n. 26), dum tamen Noeti et Sabellii et Samosateni confusionem personarum iisdem in locis damnant, et illum unum Deum docent esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres distinctos. At haec postulant diligentiorem considerationem in sequentibus thesibus.

Interim ex fundamento declarato constant haec duo: 1o. Si in Scriptura et in praedicatione ecclesiastica quavis aetate sermo est de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti, ita ut sub ratione deitatis vel dignitatis vel cultus divini exhibendi connumerentur, vel unitas dicatur esse secundum substantiam, vel dicantur esse simpliciter unum, vel attributum quodcumque divinum vindicetur Filio et Spiritui Sancto et eximantur a conditione creaturarum; haec omnia necessario intelligenda sunt de unitate numerica naturae divinae in Patre, Filio et Spiritu Sancto. 2°. In Scriptura et penes Patres Ecclesiae, qui unitatem aliquo ex hisce modis vindicant, distinctio inter Patrem, Filium, Spiritum Sanctum non potest intelligi secundum naturam divinam et substantiam. Si quando igitur locutiones occurrunt, quae videntur indicare. subordinationem et inferiorem dignitatem unius personae prae altera, haec subordinatio certe ab eis. intellecta non est et intelligi non potest ratione naturae ac substantiae. Quantamvis enim reperias obscuritatem in modo loquendi et in scientifica conciliatione unitatis Dei cum distinctione trium penes aliquos Patres vetustos, ubi << nondum perfecte de Trinitate tractatum est » (Aug. in Ps. 54. n. 22), pro nulla tamen aetate dogmatis fundamentalis de unitate divina expressi in symbolo a summis Pastoribus usque ad Catechumenos, ignoratio admitti potest ita, ut haec veritas intra ipsos fines Ecclesiae nemine contradicente umquam in discrimen vocari potuerit (cf. Tract. de Tradit. et de Incarnat.)

[ocr errors]

THESIS II.

Complexus doctrinae in Scripturis novi Testamenti
de unitate et distinctione.

Generali quadam consideratione constantis doctrinae Christi et Apostolorum, ut in libris novi Testamenti exhibetur, demonstrantur Pater, Filius, et Spiritus Sanctus tres distincti, qui sunt unus Deus. >>

In Evangeliis, in epistolis Apostolicis ceterisque libris novi Testamenti saepissime mentio fit et doctrina traditur Christi ipsius et Apostolorum de Deo Patre qui est Pater Unigeniti Filii sui, de Filio Dei qui proprium Patrem habet Deum, de Spiritu Sancto qui est Spiritus Patris, Spiritus Filii, Spiritus Dei. Hic contenti sumus generali adhuc et obvia consideratione eorum, quae de singulis docentur; de Filio inquam et de Spiritu Sancto, cum ex his ipsis intelligantur ea, quae pro praesenti quaestione ad Patrem pertinent. Dicimus itaque, quoties sive velut per incidens sive data opera in Scripturis novi Testamenti sermo est de Filio Dei secundum sublimiorem eius naturam (humana enim natura Filii incarnati hic non venit in considerationem) et quoties sermo est de Spiritu Sancto in relatione ad Patrem vel Filium vel ad utrumque, omnia prorsus conspirare in hanc sententiam, quod Pater, Filius, Spiritus Sanctus tres sunt invicem realiter distincti, h. e. non sola nostra consideratione sed in se alius Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, nihilominus tamen tum tres simul tum singuli sunt unus Deus.

I. Relationem Filii Dei ad Deum Patrem Christus Dominus ipse in universa sua vita et doctrina semper exhibuit et Apostoli deinceps tradiderunt in hunc sensum, ut 1o. Filius Dei sit non adoptione sed Filius proprius: Filius Dei, Filius dilectus Mt. III. 17; Filius dilectionis paternae Col. I. 13; Filius proprius Rom. VIII. 32; cuius proprius Pater est Deus Io. V. 18; Filius verus 1 Io. V. 26; Filius super domum et familiam Heb. III. 6; qui non est Filius ideo quia obediens Patri, sed factus est obediens, quamvis esset Filius naineρ on vos Heb. V. 8; Filius eo sensu, quo nullus και περ angelorum potest filius appellari Heb. I. 5; Filius manens in

aeternum Io. VII. 35; Filius, per quem alii habent potestatem filios Dei fieri Io. I. 12; Filius Dei unigenitus Io. III. 16; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris ib. I. 18.

Hoc ipso 2°. quod est Pater et Filius Patris, alius est Pater et alius Filius: « Ego et Pater sumus »; « Pater in me, et ego in Patre »; « clarifica me Pater claritate, quam habui apud te, antequam mundus esset »; « Pater operatur et ego operor »; « solus non sum, sed ego et qui misit me Pater »; « qui diligit me, diligetur a Patre meo » etc.

At 3°. quia est Filius Dei proprio sensu, ideo Deus Pater et Filius simpliciter unum sunt: « Ego et Pater unum sumus » Io. X. 30. Operatio Patris est operatio Filii, et una est Patris ac Filii relatio ad suos fideles : « Pater meus usque modo operatur, et ego operor... Quaecumque ille fecerit, haec et Filius similiter (pows) facit Io. V. 17-21. «Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum... et ad eum veniemus et apud eum mansionem faciemus » ib. XIV. 21, 23. Quae in veteri Testamento dicta sunt de uno Deo Israelis dicta sunt de Filio Dei: « Ad Filium autem (dicit Scriptura): thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi... Et (iterum dicit Scriptura): tu in principio Domine terram fundasti » Heb. I. 8 sq. Quare natura Filii est natura Dei, qua est aequalis Deo: « qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo » Phil. II. 6. Vitam essentialem quam habet Pater in semetipso, habet et Filius communicatam a Patre, et ideo sicut Pater ita Filius est ipsa vita: sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso» » Io. V. 25. Ideo Filius est « splendor gloriae Patris (άπαυγασμα της δόξης αυτου) et figura (χαρακτηρ) substantiae eius, portans omnia verbo virtutis suae » Heb. V. 3. Propter haec eundem supremum cultum postulat Filius, qui debetur Patri: « ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem » Io. V. 23. (Vide Tract. de Incarnat. th. III. sqq.).

II. Pari ratione Spiritus Sanctus tum in vita et doctrina Christi ipsius tum in praedicatione deinde Apostolorum exhibitus semper est 1°. ut alius a Patre et Filio. Testi

monium perhibente Patre de Filio, Spiritus Sanctus corporali specie apparuit distinctus ab utroque Mt. III. 16. 17 (cum parallelis). Multis declaravit Christus ipse doctrinam de Spiritu Sancto sermone habito in ultima coena, ubi constanter dicitur Spiritus Sanctus seu Spiritus veritatis alius Paraclitus distinctus a Filio, atque distinctus a Patre et Filio: qui a Patre procedit, qui pariter accipit a Filio, quia omnia quae sunt Patris, sunt etiam Filii; Spiritus veritatis, quem Pater mittit in nomine Filii; quem Filius mittit a Patre. « Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum ». « Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia » το πνεύμα το άγιον, ὁ πέμψει ὁ πατὴρ ἐν τῷ ὀνόματι pov, èxɛ:vos úpas didagel. Io. XIV. 16. 26 etc. Quamvis igitur spiritus multipliciter dicatur, et etiam Deus absolute spectatus sit spiritus, constat tamen, hoc nomen Spiritus Sanctus in doctrina revelata esse determinatum ad rationem velut nominis proprii, quo designetur distinctus a Patre et a Filio (Cf. Epiphan. haer. 74).

At 2°. divinitas Spiritus Sancti tam evidenter declaratur in universa doctrina revelata, ut nisi distinctio a Patre ac Filio aeque esset expressa, Deum absolute spectatum vel, quod perinde fere est, adtributum divinum in Scripturis hoc nomine designari, nemo non pro certo haberet. Nomina ipsa Spiritus Dei, Spiritus Patris, Spiritus veritatis qui a Patre procedit, non possunt significare aliud quam Deum. Multo id evidentius est ex descriptionibus adtributorum et efficientiarum Spiritus Sancti. Est « Spiritus veritatis, qui docet omnem veritatem... alius Paraclitus, qui maneat cum Apostolis in aeternum, Spiritus veritatis » Io. XII. 16. 26; XVI. 13. Qui ergo est absolute veritas. Hinc Deus revelat omnia per Spiritum suum: sunt tamen distincti, qui dicitur revelare, et is per quem dicitur revelare; est enim Spiritus, qui scrutatur profunda Dei. « Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei.

« PreviousContinue »