Page images
PDF
EPUB

primis quaeritur, quid proprie significet illud baptizari in nomine. Potest et debet spectari in baptismo duplex ordo, Dei ad homines et hominum ad Deum. Priori in consideratione Deus intelligitur per baptismum nos regenerare, mundare a peccatis, et sua gratia sanctificare: « salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae » Tit. III. 5. Hoc ipso per baptismum consecramur et devovemur Deo eique addicimur ut obiecto fidei, spei, charitatis et generatim divini cultus supernaturalis, qui est ordo hominis ad Deum : « ut illam (Ecclesiam) sanctificatet mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi (uùtny čavtų) gloriosam Ecclesiam etc. Eph. V. 26.27; « consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem etc... ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu Domino nostro » Rom. VI.3-13; « omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu; quicumque enim in Christo (ès xpotov) baptizati estis, Christum induistis... omnes vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo... secundum promissionem heredes »; « unusquisque vestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo... numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli (èis to òvoμa Havλov) baptizati estis?..... ne quis dicat, quod in nomine meo (is to pov ovcua) baptizati estis... Quid igitur est Apollo, quid vero Paulus? Ministri eius, cui credidistis... Nemo itaque glorietur in hominibus; omnia enim vestra sunt, sive Paulus sive Apollo... omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dein 1. Cor.I.12 sq.; III. 21 sq. Ex his patet tam secundum priorem quam secundum posteriorem considerationem, non posse quemquam sine idololatria baptismo Christi consecrari nisi in nomine aut in nomen eius, qui verus est Deus. Neque enim sanctificamur nisi a Deo, neque devovemur et consecramur nisi Deo. Ex ipsa igitur ratione consecrationis in baptismo concluditur, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres distinctos, in quorum nomine aut in quorum nomen omnes

gentes baptizantur, esse verum Deum ac proinde (th. I.) unum divinitate.

Ulterius haec unitas potest intelligi ex ipsa forma verborum. Pater in cuius nomine baptizamur, sine controversia est Deus. Iam nomen Dei in solemnibus praesertim formulis S. Scripturae ponitur pro ipsa re nominis, pro ipso numine divino, tum quatenus Deus se manifestat specialibus efficientiis, speciali auxilio et protectione, tum quatenus ex parte nostra est obiectum supremi cultus et illi « debemus eam servitutem, qua non nisi Deo serviendum est, quae graece appellatur λatpeian (Aug. Trin. I. n. 13 et saepe alibi). «Protegat te nomen Dei Iacob... in no-mine Dei nostri magnificabimur... hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domine Dei nostri invocabimus Ps. XIX. 2.6.8. « In nomine meo exaltabitur cornu eius » Ps. LXXXVIII. 25. « Locum quem elegerit Dominus Deus vester, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo" Deut. XII. 5.11. « Aedificavi domum nomini Domini Dei Israel... sint oculi tui aperti super domum hanc... de qua dixisti: erit nomen meum ibi » 3 Reg. VIII. 20. 29 etc. De Angelo Domini misso dicitur a Domino mittente: « est nomen meum in illo » Exod. XX. 21 (cf. Coloss. II. 9). Pariter nisi timueris nomen eius gloriosum et terribile, hoc est Dominum Deum tuum (hebr. nomen gloriosum et terribile hoc, Dominum Deum tuum) » Deut. XXVIII. 58. « Sanctum et terribile nomen eius » Ps. CX. 9; « nomini tuo psalmum dicam ib. XVII. 50 et saepe. « Qui noverunt nomen tuum; in nomine tuo confitebimur; si obliti sumus nomen Dei nostri »; « timentibus nomen tuum Ps. IX. 11; XLIII. 9. 21; LX. 6 etc. In nomine sancto eius speravimus; " Domini spes eius » Ps. XXXII. 21; XXXIX. 5. « Qui diligunt nomen tuum » Ps. V, 12; LXVIII, 37; CXVIII. 132.

[ocr errors]

" nomen

His declaratis intelligitur vis argumenti, quod communi sententia theologorum et etiam SS. Patrum ducitur ex unitate nominis in formula baptismi ad demonstrandam unitatem essentiae Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sive enim illud « in nomine is to ovoμa » sumatur directe pro re nominis, quatenus est divina auctoritas et divina virtus, a

qua pendet efficacia et sanctificatio baptismi, cum adsignificatione divinae maiestatis, cui in baptismo devovemur; sive ordine inverso significet directe transcriptionem et consecrationem in nomine Dei sub invocatione et per virtutem nominis eiusdem, utrumque in idem recidit. Nominis enim unitate, quod commune est tribus distinctis, continetur una auctoritas trium, a qua est virtus et sanctificatio baptismi, et una maiestas, cui ut vero Deo ac fidei, spei, charitatis et cultus latriae obiecto consecramur. « Quorum una divinitas, una largitio, nomenque Trinitatis, unus Deus est » S. Hieronym. in Mt. XXVIII. 19 (et in additamento ad commentar. S. Hilarii transcripto ex Hieronymo). « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Tres personas quidem significavit, sed unum Trinitatis nomen asseruit: unus itaque Deus, unum nomen, una maiestas » Ambros. de inst. virg. c. 10. n. 67. 68. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Iste unus Deus est, quia non in nominibus Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ubi unum nomen audis, unus est Deus" etc. Aug. in Io. tract. VI. n. 9. Vide Athanas. ad Serapion. ep. III. n. 6 et alibi; Nazianz. or. XXXI. n. 28; Amphiloch. ep. synod. (Galland. VI. p. 489); Gregor. Nys. ep. II. ad Sebasten. (ib. p. 606. 607); Theodoret. haeret. fabul. 1.V. §. 3; Hilar. Trin. 1. II. n. 1; Ambros. de Spiritu Sancto 1. II. c. 8. n. 71. (1).

Eximie confirmatur haec unitas, quod, ubi non distincta professio fidei et ipsa forma a Christo instituta exprimenda erat sed tantum res auctoritatis et divinitatis designanda, a qua et in quam consecramur, una tantummodo

(1) Longe diversum est, quod contendebant novi Sabelliani Neocaesareenses a S. Basilio confutati ep. 210. Quod dicitur in nomine et non in nominibus, inde illi concludebant, appellationem Pater seu Filius seu Spiritus Sanctus esse unum nomen designans unam eandemque personam. Respondet Basilius: « Patris et Filii et Spiritus Sancti natura quidem eadem et divinitas una, nomina vero (haec relativa) diversa circumscriptas et distinctas notiones nobis exhibent... Probe enim sciendum est, quemadmodum qui essentiae communionem non confitetur, in polytheismum incidit, ita in Iudaismum deferri, qui proprietatem hypostaseon non admittit» Basil. ib. n. 3-5.

[ocr errors]

persona Iesu Christi appellatur, in cuius nomine fideles dicuntur baptizari: baptizati sunt in nomine (es to ovoμa) Domini Iesu » Act. XIX. 5; « baptizati erant in nomine (es to dvoua) Domini Iesu ib. VIII. 16; « baptizetur unusquisque vestrum in nomine (πi to ovoμati) Iesu Christi » ib. II. 38; « iussit eos baptizari in nomine (ev Ty) ovoμati) Domini Iesu Christi » ib. X. 48. Vide Tract. de Incarn. th. V.

II. In verbis Christi Domini Io. X. 30 « ego et Pater unum sumus» per se spectatis significari unitatem naturae et distinctionem Patris ac Filii realem, ut alius sit Pater et alius Filius, demonstratur iisdem argumentis ex consideratione subiecti et praedicati depromptis, quibus usi sumus in declaratione formulae baptismi. Praeterea vero speciales demonstrationes unitatis nobis suppeditat contextus tum ex prima oratione, quam concludit Dominus verbis: « ego et Pater unum sumus, tum ex oratione altera, in qua sensum proprium verborum a Iudaeis intellectum sustinet.

In priori oratione 1° docet Christus, se ipsum esse qui dat vitam aeternam ovibus h. e. fidelibus suis. 2°. Declarat, neminem posse oves rapere de manu sua, sicut nemo potest rapere de manu Patris. Ubi duo dicuntur: imprimis oves seu fideles ita sunt proprii ac dicati Filio sicut Patri; deinde Filius sua potentia servat oves sicut sua potentia eas servat Pater. 3° Haec tria, ut Filius sit donator vitae aeternae, fideles sint populus eius et peculium eius aeque ac Patris, et eius potentia serventur sicut potentia Patris, ideo conveniunt Filio, « quia, inquit, quod dedit mihi Pater meus, maius omnibus est» (1). Hoc ipsum alibi dicit aliis

(1) In graeco textu edito legitur: « Pater meus qui dedit mihi, maior omnibus est πατηρ μου ός δέδωκε μοι, μείζων παντων ἐστι. » Legunt vero maius (μsi(or) omnibus » Cod. Alexandrinus, versio latina etiam ante Hieronymum, ut constat ex citationibus Patrum et Codd. (apud Sabatier), versio Coptica. In lectione graeca, ut nunc est, argumenti forma esset alia. Nemo rapiet de manu mea: Pater meus qui dedit mihi, maior omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus. » Dedit oves Filio Pater suus, sed modo qui consequitur ex relatione Patris et Filii: « quos dedisti mihi, quia tui sunt: et mea

"

verbis directis ad Patrem: « mea omnia tua sunt, et tua mea sunt"; omnia quaecumque habet Pater (navτα boα з'yε o яaτnр), mea sunt » Io. XVI. 15; XVII. 10. Igitur maius omnibus, quod est Patris, et quo sane Pater est super omnia Deus (cf Eph. IV. 6), illud ipsum est etiam Filii. Hoc maius omnibus et haec omnia quaecumque habet Pater, dicuntur ab Apostolo << forma Dei", qua Filius « non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo » (Phil. II. 6), et propterea Filius praedicatur « super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX. 5. vide de hoc loco et de praedicatione Dei Tract. de Incarnatione). Distinctio igitur inter duos ( ego et Pater ») non est in eo, quod Pater sit divinae naturae et sit Deus, Filius autem naturae inferioris, sed in eo unice, quod Pater habet naturam divinam non communicatam, Filius habet eandem communicatam a Patre. Unde in hoc contextu conclusio: « ego et Pater unum sumus, » qua enuntiatur propria ratio propositionum antecedentium, non potest intelligi nisi secundum obvium verborum sensum de unitate naturae simul cum distinctione personarum Patris et Filii.

omnia tua sunt, et tua mea sunt» Io. XVII. 10. Quia scilicet omnia Patris sunt etiam Filii, sed a Patre communicata Filio: ideo etiam suprema potestas dandi vitam aeternam ovibus, et suprema auctoritas in oves, et omnipotentia ad eas servandas in Filio est communicata a Patre. Unde ut illud « maior omnibus est, quod immediate enuntiatur de Patre et de manu Patris, demonstretur etiam pertinere ad Filium et ad manum Filii, subiicit Dominus unitatem Patris et Filii: Pater maior omnibus est: ego et Pater unum sumus. Chrysostomus (hom. LXI. al LX. in Io. n. 2.) ita commentatur: « Postquam dixerat: nemo rapit eas de manu mea, pergit ostendens suam et Patris manum unam esse. Nisi enim hoc ita esset, nexus sermonis postulasset, ut diceret: Pater qui dedit mihi, maior omnibus est, et nemo potest eas rapere de manu mea. Verum non ita dixit, sed de manu Patris mei. Deinde ne putes, ipsum esse infirmum, sed per Patris potentiam oves in tuto esse, subdidit: ego et Pater unum sumus. Quasi diceret: non ideo dixi, ob Patris potentiam nemo eas rapiet, quod ego infirmus sim ad oves servandas ; ego enim et Pater unum sumus: videlicet secundum potentiam, de hac enim totus eius sermo erat. Si autem eadem est potentia, palam est, eandem esse essentiam... Si autem nemo raperet, quia Pater eum confortasset, superfluum fuisset addere: ego et Pater unum sumus. Nam si ipse minor esset, magnae temeritatis esset hoc dictum. »

« PreviousContinue »