Page images
PDF
EPUB

TRACTATUS

DE DEO TRINO SECUNDUM PERSONAS

SECTIO I.

DOCTRINA REVELATA

DE UNITATE NATURAE ET REALI DISTINCTIONE
PERSONARUM DIVINARUM

CAPUT I.

DOCTRINA SCRIPTURARUM SACRARUM DE HAC UNITATE
ET DISTINCTIONE

THESIS I.

Numerica unitas deitatis in universa revelatione
sicut veteris ita novi Testamenti docetur.

- Deum unum esse non unitate specifica sed unitate singularitatis - seu numerica, in revelatione veteris et novi Testamenti manifestum - est; unde qui in distinctione divinarum personarum etiam naturam - distinguerent et quavis doctrinae conformatione Deos numerarent, ii semper iudicati sunt a fundamentali dogmate totius revelationis de» fecisse. »

Doctrina de unitate divinae naturae et universim de perfectionibus Dei absolutis praestructa in tractatu de Deo uno hic quidem tamquam fundamentum supponitur. Revelatio enim de distinctione personarum hanc unitatem includit, et nisi haec perpetuo ob oculos habeatur, ipsa distinctio intelligi non potest, ut in Scriptura et Patrum explicatione inde a temporibus apostolicis continetur. Hinc opus est perspectum habere modum, quo Scriptura, fidei professiones et SS. Patres illa praesertim aetate, qua distinctio personarum potissimum et fere unice defendenda erat, hanc veritatem unitatis supponant et proponant tamquam fundamentalem et sine controversia penes omnes fideles certissimam. Sicut enim doctrina distinctionis perficit intelligentiam unitatis, ita vicissim praedicatio unitatis illustrat praedicationem distinctionis, si quando Patres de

hac, quomodo sit, obscurius sunt locuti. Propter hunc igitur intimum nexum doctrinae unius cum altera ordo rerum postulat, ut supposito etiam integro tractatu de Deo uno hic distinctius consideremus modum, quo revelatio et praedicatio ecclesiastica unitatem Dei velut supremum principium tueatur, cui proinde doctrina de distinctione personarum in revelatione et in professione catholica numquam potuit esse contraria sed necessario coordinata et sensu eidem unitati consono intelligenda.

I. Revelatio veteris Testamenti habet utique unitatem Dei velut primum articulum et principale fundamentum frequentissime et omnibus dicendi formulis expressam. In novo Testamento ad hanc ipsam doctrinam et ad hanc fidem revelatam appellatur, et eadem confirmatur eodem omnino sensu, quo in Testamento veteri est proposita. Haec autem unitas Dei non solum inculcatur ad excludendos deos fictitios, qui a gentibus colebantur; sed unitas docetur absoluta ad excludendum numerum Deorum.

In legislatione Mosaica primus ordine et dignitate articulus continetur solemni protestatione: « audi Isräel, Dominus Deus noster Dominus (77) unus est... Dominum Deum tuum timebis et illi soli servies ac per nomen illius iurabis » Deut. VI. 4 sqq. Hoc ipsum Christus Dominus declarat ut « primum mandatum », ac probat paraphrasim: « quia unus est Deus et non est alius praeter eum » Mt. XII. 29-34. Hac ipsa forma excludente in ultimo velut testamento Moysis ad populum idem repetitur, ubi Deus inducitur iureiurando confirmans: « videte, quod ego sim solus, et non sit alius Deus (8) praeter me» Deut. XXXII. 39. 40. cf. Io. XVII. 3; Eph. IV. 3-6. Ad hanc fidem confirmandam Deus dirigit portenta, theophanas, et specialem providentiam erga populum suum: « ut scires, quoniam Dominus ipse est Deus ( 1 ) et non est alius praeter eum... Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo, quod Dominus ipse sit Deus in coelo sursum et in terra deorsum et non sit alius Deut. IV. 35. 39. cf. 1 Cor. VIII. 4. 5. Ita etiam in prophetis et in Psalmis frequenter: « Ego Dominus et non est amplius: extra me non est Deus. Ut sciant, qui ab ortu

solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est. Ego Dominus et non est alter (hebr. non amplius) etc. Is. XLV. 5. 6. sq. cf. Rom. III. 29. 30; 1 Tim. II. 5. etc.

Est igitur unitas Dei et exclusio cuiusvis pluralitatis Deorum revelata ita, ut omnis doctrina explicite vel implicite tradens duos tresve Deos absque ulteriori examine censeri deberet contraria revelationi, quam nulli fidelium ignorare liceat. Atque ideo si in revelatione de reali distinctione et de pluralitate in divinis sermo habetur, ea certissime non ad deitatem naturamque divinam pertinet Deut. XIII. Ps. LXXX. 9-11. Hinc etiam in prophetiis veteris Testamenti quoad hoc caput doctrinae pro novo Testamento non iam talis profectus promittitur, quo « rigorosus monotheismus solvatur, ut quidam nunc non satis proprie loqui solent, sed quo cognitio revelatae unitatis Dei universalior evadat et distinctior. « Et erit in die illa, exhibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum, in aestate et in hieme erunt. Et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit Dominus unus et nomen eius unum » Zach. XIV. 7-9; Ps. LXXXV. 8-10 etc. Temperatio enim omnimodae unitatis et singularitatis naturae divinae non profectus esset, sed revelatae veritatis negatio. Neque enim affirmando tantummodo unus Deus dicitur, quod quidem et ipsum abunde satis esset; sed etiam negatione et exclusione repetitur, praeter unum Deum Patriarchis, Moysi, prophetis, populo Israël revelatum non esse alium Deum, ipsum solum esse Deum; et ad hunc unum solum Deum in veteri Testamento revelatum universa revelatio etiam novi Testamenti appellat.

II. Ex hoc primo principio ac fundamento constat, hanc ipsam unitatem numericam Dei divinaeque substantiae semper supponi in libris novi Testamenti, et in iis significari, quoties simul cum distinctione et connumeratione Patris et Filii et Spiritus Sancti coniungitur unitas; quando Pater et Filius dicuntur unum; tres unum; sub uno nomine connumerantur Pater et Filius et Spiritus Sanctus; Filius dicitur esse in Patre, Pater in Filio; omnia quae habet Filius et Spiri

tus Sanctus, dicuntur ad Patrem revolvi et recapitulari velut ad fontem, quae relatio Filii ad Patrem et Spiritus Sancti ad Patrem ac Filium in universa doctrina Christi amplissime patet. Sed de hac coniunctione unitatis cum distinctione in sequentibus dicendi locus erit; huius enim rei explicatio constituit argumentum totius praesentis tractatus.

Pari modo hoc ipsum fundamentum unitatis substantialis supponitur in professione et explicatione fidei christianae, in omnibus symbolis, in declarationibus et disputationibus Doctorum catholicorum adversus errores varios et inter se invicem oppositos.

In symbolis, quae certe exprimunt professionem tum Pastorum tum plebis fidelium, nominatim in symbolo Apostolico fides « in Deum » vel expressius « in unum Deum » (1) primus est articulus velut compago et continens vinculum distinctionis subiectae, qua credendum est in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Hanc fidem unitatis Dei una cum distinctione trium qui sunt Deus, docebantur et in ipsa susceptione Sacramenti tamquam tesseram Christianorum profiteri iubebantur omnes baptizandi (Cf. Constit. Apostol. 1. VII. c. 41; Cassian. de Incarn. 1. VI. c. 3. etc.). Hanc repetunt ut fidem Ecclesiae universalis Patres et Doctores inde a primaeva aetate. « Primum omnium crede, quod unus est Deus, qui omnia creavit » etc. Hermae Pastor 1. II. mand. I. cf. Recognit. Clement. 1. II. n. 43 sq. Irenaeus frequenter contra Gnosticorum emanationes ex Dei pleromate, et contra figmentum de Deo alio veteris alio novi Testamenti inculcat hanc regulam veritatis » 1. I. c. 22; hoc « primum et

(1) In Ecclesia Romana et aliis Ecclesiis particularibus occidentis formula antiquissima erat: « Credo in Deum Patrem omnipotentem » etc. (vel « in Deo Patre omnipotente. »). Orientis vero Ecclesiae, inquit Rufinus, fere omnes ita tradunt: «Credo in unum Deum Patrem omnipotentem » etc. (Ruf. in Expos. Symboli). Sensus, ut patet, manet omnino idem. Eutychianis calumniantibus, quod Leo Pontifex in ep. ad Flavianum dixerit in Deum Patrem omnipotentem, omissa particula in unum Deum etc., respondet Vigilius Tapsensis 1. IV. c. 1. contr. Eutych: « Romae et antequam Nicaena Synodus conveniret, a temporibus Apostolorum usque ad nunc..... ita fidelibus symbolum traditur; nec praeiudicantur verba, ubi sensus incolumis permanet » etc.

maximum capitulum » 1. II. c. 1., unum esse Deum, praeter quem alius non est : « Solus unus Deus fabricator (onμoupyos)... qui fecit omnia per semet ipsum h. e. per Verbum et Sapientiam suam... hic Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus vivorum, quem lex annuntiat, quem prophetae praenunciant, quem Christus revelat, quem Apostoli tradunt, quem Ecclesia credit. Hic Pater Domini N. I. C. per Verbum suum, qui est Filius eius, manifestatur omnibus etc. 1. II. c. 30. n. 9. « Ecclesia per universum orbem usque ad fines terrae dispersa ab Apostolis et eorum discipulis accepit fidem in unum Deum Patrem omnipotentem etc. Sequitur deinde in eadem tradita fide totius Ecclesiae professio in unum Iesum Ch. Filium Dei, et in Spiritum Sanctum, qui per prophetas praedicavit dispositiones Dei et adventum ibid. 1. I. c. 10; 1. III. c. 4. Origenes postquam monuit, ut « servetur ecclesiastica praedicatio per successionis ordinem ab Apostolis tradita et usque ad praesens in Ecclesiis permanens, » recenset aliqua ex professione Ecclesiae universali et manifesta: « Species vero eorum, quae per praedicationem Apostolicam manifeste traduntur, istae sunt. Primo quod unus Deus est, qui omnia creavit.... omnium iustorum Deus, Adam, Abel... Patriarcharum, Moysis, Prophetarum » etc. Subiungitur praedicatio manifesta, « quod Iesus Christus ante omnem creaturam natus ex Patre incarnatus est, et homo factus cum Deus esset, mansit quod erat Deus. Tum deinde honore ac dignitate Patri et Filio sociatum tradiderunt Spiritum Santum ». Origen. de Princip. Praefat. n. 2. 4.

Clarissime vero apparet unitas Dei, qualem antiquissimi Patres semper intellexerunt, ex disputationibus adversus haereticos monarchianos, contra Praxeam, Noetum, Sabellianos, Paulum Samosatenum (1). Cum enim haeretici isti

(1) - Paulus Samosatenus, qui fuit Antiochiae Episcopus temporibus Aureliani principis... Verbum Dei Patris non substantivum sed prolativum vel imperativum sensit atque pronuntiavit, non, ut fides habet catholica, Verbum in substantia vel essentia consubstantivum, i.e. óμooσov Filium Dei Patris » Marius Mercat. ad XII anathem. Nestorii (Opp. T. II. p. 128. ed. Garner.). Vide Patres alios de haeresi Samosateni in dissertat. Garnerii §. III (ibid. p. 307 seq.).

« PreviousContinue »