Page images
PDF
EPUB

pene circumvallata est. Tartessus insula fuit; mare, et flumina Bætis
Lethesque eam secabant. Hodie rivulus Caulina clam et subtus terram
non vero palam Bæti jungitur. Alter rivulus Valadeso, qui ad fluvium
Lethes (nunc Guadalete) pergit, etiam a Caulina est emancipatus. Con-
tinens est ergo vetus insula Tartessiorum, in quo tractu sunt Trebujena,
Chipiona, Rota, Xeres de la frontera, San-Lucar de Barameda, Puerto de
Santa Maria; non vero Cadiz. Inficias non ibo nonnunquam civitatem
Gadir aliis nominibus designatam fuisse. Cotynusam appellavere indigenæ;
Gadeira Græci; Erytheam Pherecydes, a Strabone citatus; Gades-Juliam-
Augustam Romani; Caliz, Hispani usque ad sæculum XVI. Nomen
vero proprium ab initio Gadir tantummodo fuit.» LLORENTE. Hæc vir
doctissimus. Nos vero etymologiam et analysim verbi Tartessus nec
probamus, nec rejicimus. Fides sit penes auctorem.

TAURI; p. 439. Populi barbari intra et extra Chersonesum Tauricam
(la Crimée) habitantes.

TAUROMENITANA (littora); p. 438. Tauromenium est urbs Siciliæ, in
orientali littore inter fretum Siculum et montem Etnam. Diodorus no-
men deducit ab urbis situ, quod in monte posita erat. Dicitur nunc
Taormina.

TAURUS; p. 377, 407. Maximus Asiaticorum montium, a Pamphilia
littoribus exsurgens, et perpetua juga usque ad Indicum pelagus proten-
dens. Hic ab utroque latere multos vertices in diversum agit, quorum
varia, variis gentium linguis, nomina, ut Hæmodes, Imaus, Caucasus
Paropamisus, Niphates, Cragus, et alia, quæ videre licet apud Plinium,
v, 27. Usque ad Mæoticum lacum et Riphæos montes, ad septentrionem
evadit, unde Tauri, vel Taurici dicti sunt earum regionum populi. Ubi
dehiscit, seque gentium inter se commercio aperit, portæ, vel græco
vocabulo pylæ, vocantur, ut Caspiæ, Armeniæ, Cilicia. De Brosses, Dio-
dori et aliorum auctoritate fretus, putat Taurum, orientali sermone, vo-
cabulum esse quo significantur, in genere, mons vel magna quælibet moles.
TEIA; vide p. 447, n. 95.

TERMESTINI; vide P. 388, n. 18.

TERRACINENSIS ; p. 72. Terracina est urbs antiqua Latii, nunc quoque
eodem nomine dicta, olim vero, dum Volscorum fuit, Anxur.

THALA; p. 263, 264, 266, 270, 292. Oppidum meridionalis Nu-
midiæ, cujus vera positio nunc ignoratur. Eamdem putat d'Anville,
quam Teleptam in itinerariis romanis memoratam. Sed hæc quoque ubi
fuerit, frustra quæritur.

THEBE; p. 444. Plures Theba fuerunt, scilicet in Ægypto, in
Troade, in Phthiotide, denique in Bœotia, a Cadmo condita, de qua
hic agitur. Hodie nuncupatur, parum mutato nomine, Thiva.

THEMYSCIRII (campi); p. 434. Tractus regni Pontici, inter Euxinum
mare et montes unde, defluit amnis Thermodon, sexaginta stadiis ab
urbe Amiso distans.

THEREI; p. 18o. Thera, quæ prius Calliste vocata fuit, una ex insu-

lis est, quæ Sporades, seu Cyclades dicuntur, distans a Creta (ut tes-
tatur Strabo ) stadiis septingentis, de qua mentionem faciunt Mela, vII;
Solinus, xxx; Plinius, 11, 87, et IV, 12. Hanc tenuit colonia Lacedæ-
moniorum, ut scribunt Herodot. Iv, et Strabo, x. Inde Battus, quem
alii Aristæum, alii Aristotelem prius dictum volunt, cum multitudine
profectus in Africam, Cyrenem condidit, quam rem scripserunt Hero-
dotus, Iv; Pausanias, III et x; Strabo x et xvII; Justin. x111, 7. ( Ex
not. Varior.) Prope insulam Theram Plinius, et Justinus, xxx, 4,
narrant duas insulas repente ex profundo, inter terræ motum emersisse
(impellente scilicet igne Vulcanio ); quod evenit Olympiadis cxxXI X
anno I, urbis cond. 530, ante Chr. 224. Thera dicitur nunc Santorin.
THIRMIDA; p. 162. Oppidum Numidiæ, cujus ignoratur positio.
THRACES; p. 208. Thracia, Europæ regio, Macedoniæ, Ægæo, Pro-
pontidi, et Danubio contermina; nunc Bulgaria et pars Romaniæ, seu
Romelia (partem dico; nam vulgare nomen Roum - iili toti Græciæ con-
venit ). In hac Thraciæ descriptione Moesiam comprehendimus, quæ
proprie Bulgariæ respondet. Monet Ortelius (in edit. Varior.) Xeno-
phontem, Cyropæd. vi, præter hanc Thraciam, aliam in Asia agno-
scere. Herodotus scribit Thracas Bithynos dictos, postquam in Asiam
transfretassent. Ammian. xxvII, sex Thraciæ provincias numerat, quæ
sunt: Thracia speciali nomine, Moesia secunda, Scythia, Europa, Rho-
dopa, et Hæmimontum. Vide d'Anville, Geogr. Antiq.

TIGRIS; p. 443, 447. Magnus Asia amnis in Armenia ortum habens,
sed non, ut putat Sallustius, ex eodem fonte, quo Euphrates, cui de-
mum jungitur, infra urbem, quæ hodie dicitur Bagdad.

TISIDIUM; p. 248. Tisidium oppidum putat Glareanus idem esse,
quod Ptolemæus vocat Thisicam inter Thabracam civitatem et Bagrada
flumen. Contra cl. Barbié du B. suspicatur esse Tysdrum (vel Tisdrum),
magnam urbem in ea provinciæ romanæ parte, quæ vocabatur Emporia.
Tisdri vero locum occupat nunc vicus nomine El-jem; ubi multa an-
tiquitatis vestigia supersunt, in agro Tunetano.

TRANSPADANUS; p. 77. Gallia Cisalpina in duas partes amne Pado divi-
debatur; quarum quæ in dextra fluminis ripa, Cispadana vocabatur;
in sinistra vero Transpadana.

TROJANI; p. 16. Troja, urbs antiquissima, ad Hellespontum in Asia
minore. Qui fuerint Trojanorum errores et fata, Ænea duce, quæ fama
obtinuerit de conditis urbibus Lavinio, Alba, denique Roma, magis
notum, quam ut huic rei immoremur.

TURIA; p. 375. Hodie Turiæ nomen retinet inter doctos; Guadalaviar
vero a vulgo nuncupatur. In confinio Castellæ Aragoniæque nascitur, 15o,
10 long., 40°, 40 lat., prope vicum Fuente-Garcia, de cujus amplissimo
monte quatuor uberrima flumina oriuntur, cursus valde divergentes ha-
bentia, scil. Tagus, Sucro (Xucar), Cabriel et Turia (Guadalaviar) quod
mari mediterraneo, secundo ab urbe Valentia lapide, tributum cursus et

nominis solvit, 16o, 32 long., 39°, 34 lat., in vico Grao de l'alencia
nuncupato. LLORENTE.

TUSCI; p. 88. Etruriæ incolæ. Vide hoc verbum.

TYRII; p. 378. Tyrus, urbs Phoenicia diu primaria, nunc propriis
vix agnoscenda ruinis, nomine Sour.

U.

UTICA; p. 187, 249, 252, 289, 320. Magna Africæ urbs, in littore
maris mediterranei, provinciæ romanæ caput, antequam e cineribus
suis excitata Carthago fuerit. De hac urbe doctiss. Bochart: « Punicarum
in Africa urbium, si Carthaginem demas, nulli cessit Utica. Sexaginta
autem stadiis a Carthagine distabat, ut testatur Appianus, nempe ver-
sus occasum. Stephanus eam scribit Tyriorum coloniam fuisse; quod et
Justinus affirmat, lib. xvIII. » Idem citat Aristotel. lib. Mirabilium, qui
Uticam, annis 286 ante Carthaginem, conditam memorat. Velleius circa
Codri tempora ( qui Saüli fuit æqualis ) Tyrios, paucis annis post Ga-
des, Uticam condidisse memorat. « Urbi tam vetustæ, subjicit Bochart,
nomen fecit ipsa antiquitas. Utica enim vel Ityca punice, i. e. prisca
vocabatnr. » Quæ nominis origo si vera est, necesse est urbem alterum
nomen initio habuisse, quod ignoratur.

V.

VACCA; p. 191, 224, 254, 255, 256. Oppidum insigne Numidarum,
haud procul a provincia romana. Vagam appellat Sil. 11, 259:

Tunc Vaga, et antiquis dilectus regibus Hippo.

Eam in loco cui nomen Vegja (seu Beja aut Bay -ja), in agro Tunetano,
agnoscunt d'Anville et Barbie du B. præeunte doctissimo viatore Shaw.

VALENTIA; p. 387. Civitas Edetanorum nomen hodie retinet. Unius
ex regnis Mahometanis hispanicis, medio ævo, metropolis fuit; nunc
caput provinciæ ejusdem nominis prope mare mediterraneum, ad dex-
tram fluminis Turiæ ripam sita; 16°, 30 long.; 39°, 33 lat. LLORENTE.

Z.

ZAMA; p. 240, 241, 242, 244, 246. Africæ urbs, quinque dierum
itinere a Carthagine distans, occidentem versus, ut ait Polybius. Re-
giam Jubæ dicunt Strabo et Hirtius, sicuti arcem regni Sallustius. Ea a
Romanis diruta circa Cæsaris tempora, rursusque ædificata imperatoris
Hadriani jussu : nunc nulla vestigia supersunt. Magna Scipionis de Han-
nibale victoria huic urbi nobilitatem peperit. Plin. xx1, 2, ibi esse ait
fontem quo canoræ voces fiunt, unde existimant De Brosses et Bochart
nomen ipsum urbis punice significare canorum fontem,

INDEX

HISTORICUS.

ABORIGIN

BORIGINES cum Trojanis Romam
condidere, 16.

Adherbal, Micipsæ filius, 154;

victus a Jugurtha Romam con-
tendit et verba habet in senatu,
165; iterum victus a Jugurtha
Cirtam profugit, 182; ejus lit-
teræ in senatu recitatæ, 185; de-
ditio et interitus; 188.
Edes Concordiæ, 72, 78.
Æmilius Scaurus a Jugurthæ lar-
gitione se continet, 173; a Ju-
gurthæ legatis corrumpitur, 191.
Sp. Albinus consul, 203 et seqq.
Allobroges ad conjurandum ab Um-
breno sollicitati, 64; iisdem ob
indicium præmia decreta, 78.
C. Annius, Leptitanorum præ-
fectus, 267.

L. Annius et P. Lucullus tribuni
plebis, magitratum continuare
nituntur, 206.

Q. Annius, e sociis Catilinæ, 31.
Antiochus 1000 talent. a Philippo
spoliatus, 407.

A.

C. Antonius consul, 42; Catilinam
cum exercitu persequitur, 103;
pedibus æger prælio adesse ne-
quit, 108.

App. Claudius interrex, 368.
Aquila Marii in Catilinæ castris,
108.

Aristonicus, Antiochi filius, trium-
pho ductus, 409.

Asia a Romanis obsessa, 409.
Aspar, Numida, 325.

Athenæ suam celebritatem scripto-
ribus debent, 19; Atheniensium
triginta tyranni, 86.
Attalus, ex rege miserrimus ser-
vorum factus, 409.

Aulus proprætor, 206; ejus castra
a Jugurtha circumventa, 209.
Aurelia Orest. Catilinæ conjux, 28.
P. Autronius Catilinæ socius, 31;
consul designatus, ambitus dam-
natur, 33.

Aventinus mons, 197.

B.

Bæbius a Jugurtha corruptus, 202.
L. Bellienus, præt.,
320.
Bellum Cimbricum, 108; mariti-
mum atque Mithridaticum, 62;
servile Capuæ et in Apulia, 49.
L. Bestia Calpurnius cos., 189; a
L. Bestia, conjuratus, 32,
Jugurtha corrumpitur, 191.
Bithynia direpta, 409.
Bocchus Maurorum rex, 180, 270,
331.

Bomilcar, 204, 246, 257.

D. Brutus, Semproniæ maritus, 65.

C.

Archelaus Mithridatis incepta im- Q. Cæpio male pugnat adversum

pedivit, 410.

Gallos, 332.

C. Cæsar, pontifex maximus, 77;
ejus natura, mores, et compara-
tio cum Catone, 98.
Capitolium incensum vigesimo ante
conjurationem anno, 73.
Capsa oppugnatur a Mario et in-
cenditur, 294.

Carthago æmula imper. rom., 21;
deleta discordiam Romæ peperit,
213.

Cassius Longinus conjuratus, 31.
L. Cassius præt. ad Jugurtham mit-
titur, 200.

Catilina; ejus mores et ingenium,
13, 14; filium necavit, 28; re-
petundarum reus prohibetur pe-
tere consulatum, 34; Ciceroni
insidias machinatur, 46; ejus
exercitus, 101; fortiter pugnans
occiditur, III.

Catonis oratio, 89 et seqq.
Catulus a Catilina litteras accepit,
56; ejus et Cæsaris inimicitiæ,

77.

Cethegus unus e conjuratis, 31.
Cicero fit consul, 42; homo novus,
ibid.;
de conjuratis in senatu re-
fert, 79; luculentam habet ora-
tionem, 52.

Cinnæ in urbem reditu interiit de-
cus ordinis senatorii, 367.
Cirta oppugnatur a Jugurtha, 182;
eidem tradita, 188.

Civem rom. verberari nefas, 85.
Q. Cœparius, Terracinensis, 72.
Conjuratio Catil. ex quibus confla-
ta, 26; prima, 33; secunda, 31;
ejus pignus, sanguis humanus
haustus, 40; causa, æs alienum,
30; patefacta, 66.

Conjuratorum catalogus, 31; in
carcere necantur, IOI.

34; consulatus ante C. Marium
novo homini nemini jamdudum
mandatus, 250, 261.
Cornelii tres fato Romæ regnaturi,
73.

C. Cornelius Eq. Rom. conjuratus,
32; pollicetur Ciceronem confo-
dere, 46.

Cornelius scriba, 353.

Q. Cornificio in custodiam tradi-
tus Cethegus, 74.

C. Cottæ cos. oratio ad populum,
422.

Crassus, Pompeio inimicus, 33;
primæ conjurationis conscius ju-
dicatur, 33; non secundæ, 76.
Q. Curius, conjuratus, 32, 41.
Cyrenenses magni et opulenti, 268;
eorum cum Pœnis de finibus con-
ditiones, 268.

Cyrus in Asia bella gerere primus
cœpit, 9.

D.

Dabar, interpres inter Bocchum
et Syllam, 325, 328.
Damasippus jugulatus, 87.
L. Domitii mores, 477.
L. Drusus patronus nobilitatis, 472.
E.

Elephanti quadraginta a Romanis
interfecti, 235.

Epistola Adherbalis, 185; Bomilca-
ris, 258; Catilinæ ad Catulum,
56. Lentuli ad Catilinam, 70; Mi-
thridatis ad Arsacen, 405; Pom-
peii ad senatum, 385; Scipio-
nis ad Micipsam, 158.
Equites Romani Cæsari gladio mini-
tantur, 78.

Etruria dominatione Syllæ inops
reddita, 47.

Consul designatus sententiam pri- Eumenes, 408.

mus rogatur, 79.

Consulatus petendi legitimi dies,

Exercitus rom. Syllæ indulgentia
corruptus, 24.

« PreviousContinue »