Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

MENCKENIANA,

QUA

AUTORES PRÆCIPUE VETERES
GRÆCOS ET LAT. HISTORIE ITEM
LITERARIA, ECCL. ET CIVILIS, AN-
TIQUITATUM AC REI NUMMARIA
SCRIPTORES, PHILOLOGOS, ORA-
TORES, POETAS ET CODICES
MSS. COMPLECTITUR,

AB

OTTONE ET JO. BURCHARDO
MENCKENIIS,

PATRE ET FILIO,


MULTORUM ANNORUM SPATIO
STUDIOSE COLLECTA,

JOY

NUNC

JUSTO ORDINE DISPOSITA,

ET IN

PUBLICOS USUS

APERTA

JO. BURCHARDO MENCKENIO.

Dulces ante omnia_Muse,

Quarum facra fero.

Virg.

LIPSIÆ,

APUD JO. FRID. GLEDITSCHII B. FIL.

M DCC XXIII

259. C: 1.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

MA

************************

S. P. D.

BIBLIOPHILIS

JO. BURCHARDUS MENCKENIUS.

E non deeffent, Lector benevole, quæ me, quo mi

1

nus Bibliothecæ meæ Catalogum publici juris facerem,abfterrere poterant,quod facile præviderem, futuros, qui aut ambitioni id imputarent, aut venum ame exponendam Bibliothecam temere judicarent; pervicerunt tamen caufæ haud proletaria, ut Typographi, qui me ad Catalogum hunc vulgandum primus excitavit, crebris monitionibus tandem cederem. Et primum quidem publicam utilitatem intuens Mularumque portas patentisfimas effe debere judicans, id mihi curandum videbam præcipue, ut, qui paucorum hactenus fuerat, ad omnes perveniret Bibliotheca mea fructus; deinde & ipfius Bibliotheca commoda fpectabam, cui tum demum bene confuli exiftimabam, fi eorum, qui indulgentia mea adhuc impune abufi funt, importunitatem publica quafi lege franarem. Dici enim non poteft,quoties bilem mihi moverint nonnulli, qui non per dies aliquot aut menfes, fed per annum ac biennium, nec )(+2

unum

unum aut duos, fed complures libros, peffime interim habitos, & fubinde lituris aut ineptis notulis adfcriptis ita defædatos, ut eos vix agnofcerem meos, penes Seretinuerunt,& non nifi ægerrime tandem, fæpi usque moniti & cum murmure reddiderunt. Imo factum fæpe, tum mea negligentia, tum aliorum protervia, ut libri ad me non redierint plane, iidemque adeo iterum iterumque mihi fuerint comparandi; ut taceam aliquos ad Bibliothecam liberalius admisfos piceas manus fecum attuliffe. Proinde etfinondum animum depofuerim aliis inferviendi, eoque imprimis Catalogum hunc ediderim, ut omnibus Bibliotheca mea pateret, attamen memor præcepti illius, quod ipfe Tullius, fervi Dionyfii improbitate cautior factus, nobis reliquit: Bibliothecam tuam, cave, cuiquam defpondeas, quamvis acrem amatorem inveneris, de legibus, quibus & illos, qui Bibliotheca mea uti velint,& me ipfum imprimis adftringerem, cogitavi, poft finem præfationis hujus legendis, quibus utrinque rite obfervatis,futurum fperamus, ut & aliorum commodis & Bibliotheca Jecuritati paullo quam antea rectius profpiciatur. Tantum vero abeft, ut Bibliotheca me abdicare in animum induxerim, ut ea haud poftrema mihi fuerit imprimendi Catalogi ratio, quo typographis, quibuscum mihi eft aliquid commercii, conftaret, quid adbuc mihi in eo ftudiorum genere, quod imprimis amo,Hiftoria nempe Literaria & Civili,tum & Antiquitatibus & re nummaria defideretur, posfintque adeo lacunæ noftræ opportune fuppleri. Mature tamen me monebunt, nec prius transmittent libros, quam ubi de voluntate mea certiores fuerint, ne, quod fæpisfime hactenus factum, iidem libri bis terve e diverfis locis ad me perferantur. Etenim quan-.. tum ad libros, quos posfideo, omnes utique, quan

tum

[ocr errors]

tum memini, funt integri, nec volumina defunt, fi exceperis Victoris Siri Mercurium, cujus quatuor defiderabantur Tomi, cum Catalogus imprimeretur, at comparatis interea duobus, ut ex Appendice II, que eft omifforum, patet, foli mihi adbuc defunt Tomus XI & XIV, tum Ant. Matthæi Analectorum Vet. ævi Tomus II usque ad VII inclufive, & Nic. Leutingeri rerum Brand. Volumina omnia, præter fex illa, que fuo loco memoravimus: quibus addi forte poffent libri Gallici Mercure François Tomi pofteriores, non tam præftantia fua (neque enim ad priora accedunt) quemraritate commendabiles. Et hæc quidem, etfi e Catalogo facile pateant, vel eo nomine hoc loco repetenda putavi, quod defectus hos fuppleri maximopere exoptem, multum omnino debiturus iis, qui, ut ad me jufto pretio perveniant, curabunt. Nunc fupereft, ut biftoriam quoque Bibliotheca hujus vel obiter attingam, que fexaginta fere annorum fpatio non vulga ri ftudio nec levi fumptu collecta eft. Debentur ejus primordia B. Parenti meo, Ottoni, qui admodum juvenis, cum Breme fub Henr. Kippingii doErina adolefceret, occafionem naclus eft haud vulgarem inftruendi Bibliothecam, quod officina libraria optimæ notæ libris refertisfima ad ülne menfuram vilisfimo tunc pretio diftraheretur. Selegit itaque imprimis Scriptores veteres Græcos & Latinos,multumque poftea ac fæpe in vita doluit, quod nondum in illa ætate ad optimorum fcriptorum notitiam perveniffet. Hinc Lipfiam delatus, cum amaret imprimis amaniores literas,nec opera,nec fumptibus, quos indulgentisfimus Avus meus haud invitus fuppeditabat, pepercit, ut libros omnis generis præcipuos compararet: tandemque, cum Actorum Eruditorum editionem moliretur,eoque ad comparanda commerX 3

cia

« PreviousContinue »