Page images
PDF
EPUB

methodo aptiore digestus, atque a mendis, erratisque pluribus, quae in priores irrepserant, emendatus construeretur. Rem hanc omni procul dubio laboris, et diligentiae plenam jam tum animo praeconceperamus, cum certas regulas in examine, et proscriptione librorum servandas tradidimus in Constitutione nostra, quae incipit: Sollicita, ac provida, vII id. jul. anno Incarnat. Dom. MDCCLIII, Pontificatus nostri anno XIII data. Hujusmodi subinde negotium mature jam discussum Ven. Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi Indicis librorum prohibitorum praepositis dirigendum, promovendumque commisimus, qui pro injuncti sibi muneris ratione, zelo ac solertia, adhibitis etiam in consultationem et opus doctis, ac diligentibus viris, omnia pro votis sedulo, accurateque perfecerunt. Absolutum itaque juxta mentem nostram laudatum indicem, et ab iisdem Cardinalibus revisum, atque recognitum typis Camerae nostrae apostolicae edi voluimus, ipsumque praesentibus Literis nostris tamquam expresse insertum habentes, auctoritate apostolica tenore praesentium approbamus, et confirmamus, atque ab omnibus, et singulis personis, ubicumque locorum existentibus, inviolabiliter, et inconcusse observari praecipimus, et mandamus sub poenis tam in regulis indicis, quam in Literis et Constitutionibus apostolicis alias statutis, et expressis, quas tenore earumdem praesentium confirmamus, et renovamus. Non obstantibus Apostolicis generalibus, vel specialibus Literis, Constitutionibus, ac quibusvis statutis, decretis, usibus, stylis, et consuetudinibus etiam immemorabilibus, caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque. Volumus autem, ut earumdem praesentium Literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo Praelati alicujus in dignitate ecclesiastica constituti obsignatis eadem prorsus fides habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die xxIII decemb. MDCCLVII, Pontificatus nostri anno XVIII.

CAJETANUS AMATUS.

FR. THOMAS ANTONINUS DEGOLA

EX ORDINE PRAEDICATORUM

SAC. CONGREGATIONIS INDICIS A SECRETIS.

Cum nulla aetas antehac tanta doctrinae pravitate et morum licentia pollui visa est, tum sane gaudendum Deoque in primis habenda est gratia quod fides nostra igne, ut argentum solet, examinata non modo ferat se incolumem, sed assiduo certamine firmiorem. Cujus rei testimonium plane luculentum conspeximus indicem vetitorum librorum bis praelo his temporibus permittentes. Nam cum de illis quae anno MDCCCXIX prodierant ne unum quidem exemplar superesset, quinque abhinc annis eandem operam fecimus. Expleta ne igitur exposcentium desideria? Immo ad antiquam indicum caritatem reditum est. Inde factum ut novam hanc editionem, SS. D. N. Gregorio XVI P. M. jubente, susciperemus, totis viribus connitentes, ne quid a nobis diligentiae desideretur, utque ne unus quidem ex iis libris qui ab anno MDCCCXXXV ad hunc diem usque damnati sunt notam effugiat. Neque vero de novitate formae cogitandum esse censuimus, eam optimam rati quam Fr. Thomas Augustinus Ricchinius doctrinae fama percelebris, cum eodem quo ego munere fungeretur, anno MDCCLVIII proposuit; cujus et exemplum secuti sumus et ipsa verba describimus.

In primis indici universo cum regulas ipsius indicis Sacrosanctae Synodi Tridentinae jussu editas, tum easdem in regulas observationes, quae Clementis VIII, et Alexandri VII auctoritate confectae sunt, praemisimus, una cum ejusdem Clementis VIII Instructione. Quibus quidem rebus omnibus cum majorem et lucem, et vim afferat sapientissimi Pontificis Benedicti XIV Constitutio incipiens; Sollicita ac provida: eam

idcirco adjungendam putavimus. Subjecimus deinde Decreta quaedam generalia, quo et brevitati indicis consuleremus, et dubitationem omnem tolleremus, si qua de certis quibusdam libris suboriri posset, qui in indice nominatim descripti non

essent.

Auctores autem ipsos, quorum nomina ac cognomina, magna adhibita diligentia germanae lectioni restituimus, in alphabeticum ordinem redegimus majoremque in iis afferendis rationem habuimus cognominum, quam nominum, quod haec illis minus nota esse videantur. Cognominum tamen loco habuimus quoque simulata cognomina, quibus pseudonymi delitescunt, tum aliquando patriam aut etiam Sanctos ipsos, quos sibi nonnulli tamquam cognomina assumunt.

Theses atque disputationes non discipulorum, sed magistrorum, aut praesidentium nomine, qui plerumque earum auctores esse solent, disposuimus, nisi forte quis, vel suum unice, non magistri nomen attulerit, vel ipse quidem earumdem thesium verissimus auctor habitus sit.

Libri a duobus auctoribus conscripti ejus auctoris cognomina referentur, qui primus ordine reperitur. Qui vero libri a pluribus compositi sunt, jam non auctorum cognominibus, sed ipsis suis titulis designantur.

Eadem ratione anonymos libros, alphabeti ordine retento, recensuimus. Quos inter si quis libros aliquos annumeratos deprehendat, qui certos auctores habent, nec unquam anonymi editi sunt, id et in praecedentibus indicibus, et in hoc nostro non sine causa factum esse intelligat.

Titulos vero librorum, quos pariter emendandos suscepi-mus, eadem ortographia descriptos attulimus, quam auctores ipsi adhibuerunt. Et aliquibus quidem libris locum et tempus editionis addidimus tum lectorum commodo, ne scilicet illos cum aliis ejusdem tituli, atque argumenti confunderent, tum ad commonstrandum editiones illas, non reliquas, quae diversae sunt, aut emendatae, esse proscriptas. Caeterorum vero librorum, si locum, ubi impressi sunt, omisimus, id propterea faciendum existimavimus, ut intelligeret quisque omnes eorum librorum editiones, quocumque tandem loco factae sint, prohibitas esse, id enim cautum Decretis Sacrae Congregationis.

Quam ob rem peraro etiam unius ejusdemque libri diversas, quae aliquando fieri solent, indicavimus versiones. Cum ex Instructione Clementis VIII tit. de prohibit. librorum, § 6, appareat perniciosos ac malos libros, qui certa aliqua lingua editi, ac deinde prohibiti sunt, prohibitos censeri deberi, in quodcumque idioma postea transferantur.

Diem, mensem et annum prohibitionis singulis fere libris, qui post annum 1596 proscripti sunt, adjunximus. Descriptos vero ante praedictum annum in indice Pii IV, quem Tridentinum vocant, et in indice Clementis VIII, qui Tridentini appendix vocari solet, hisce notis distinximus: Ind. Trid.; App. Ind. Trid.

Quibus autem libris, eo quod utilitatem aliquam praeseferre videantur, additum est Donec corrigantur, seu Donec expurgentur; eam correctionem a nemine privato judicio, atque auctoritate fieri posse, sed rem totam ad Sacram Indicis Congregationem esse deferendam monemus.

Jam vero reticendum non putamus, quod non ii dumtaxat libri excommunicationis reservatae poena sunt proscripti, qui ab Haereticis compositi de religione catholica ex professo agunt, haeresesque docent, quod Literis apostolicis die Coenae Domini legi solitis, et Constitutione Alexandri VII, quae incipit: Speculatores, statuitur; sed quod ii etiam fere omnes libri hujusmodi poena proscribuntur, qui post praedictam Alexandri VII Constitutionem editam die 5 martii anni 1664 Brevibus, aut Bullis pontificiis prohibiti indicantur, ut ex ipsis Brevibus intelligi potest, ad quae lectores remittimus.Monendum denique catholicum lectorem ducimus omnibus indicis anni MDCCLVIII praemissis additum hic, ad calcem scilicet Regularum, et Decretorum, fuisse I. Mandatum S. M. Leonis XII quod simul cum Decreto prohibitionis quorumdam librorum sub die 26 martii 1825 editum fuit. II. Monitum S. Congregationis additum Decreto Fer. III 4 martii 1828. III. Monitum ejusdem S. Congregationis Fer. V 7 januarii 1836.

Caetera, quae in hac novissima editione, ut omnium commodo, et utilitati serviremus, praestanda curavimus, usu quodam animadvertenda, ac judicanda lectori relinquimus.

REGULAE INDICIS

SACROSANCTAE SYNODI TRIDENTINAE

JUSSU EDITAE.

REGULA I.

Libri omnes, quos ante annum MDXV, aut summi Pontifices, aut Concilia oecumenica damnarunt, et in hoc indice non sunt, eodem modo damnati esse censeantur, sicut olim damnati fuerunt.

REGULA II. Haeresiarcarum libri, tam eorum, qui post praedictum annum haereses invenerunt, vel suscitarunt, quam qui haereticorum capita, aut duces sunt, vel fuerunt, quales sunt Lutherus, Zwinglius, Calvinus, Balthasar, Pacimontanus, Schwenckfeldius, et his similes, cujuscumque nominis tituli aut argumenti existant, omnino prohibentur. Aliorum autem haereticorum libri, qui de Religione quidem ex professo tractant, omnino damnantur.

Qui vero de Religione non tractant, a Theologis catholicis, jussu Episcoporum, et Inquisitorum examinati, et approbati, permittuntur.

Libri etiam catholice conscripti, tam ab illis, qui postea in haeresim lapsi sunt, quam ab illis, qui post lapsum ad Ecclesiae gremium rediere, approbati a Facultate Theologica alicujus Universitatis catholicae, vel ab Inquisitione generali, permitti poterunt.

REGULA III. Versiones scriptorum etiam ecclesiasticorum, quae hactenus editae sunt a damnatis auctoribus, modo nihil contra sanam doctrinam contineant, permit-

tuntur.

Librorum autem veteris Testamenti versiones, viris tantum doctis, et piis, judicio Episcopi concedi poterunt; modo hujusmodi versionibus, tanquam elucidationibus vulgatae editionis, ad intelligendam sacram Scripturam, non autem tanquam sacro textu, utantur.

« PreviousContinue »