vero per judicium per totam advocatiam exactum vel conquisitum fuerit, inter nos et abbatem equaliter dividatur. Indulgendo itaque recognoscimus eidem abbati vel ejus successori, que ministeriales 25 nostri de bonis suis divine retributionis intuitu duxerint conferendum eisdem, quod ratum habebimus et firmum. Volentes itaque sepefato abbati tamquam bene merito et ejus successoribus specialem gratiam exhibere, ipsos in dilectos capellanos nostros recepimus; et cum esse in curia nostra voluerint ad prosequendas ipsorum querimonias vel alia de causa, ipsi cum octo equitaturis ab officiatis curie nostre in expensis necessariis" et honestis plenarie procurentur. Et ut omnia premissa a 30 nobis et successoribus nostris firmiter 'observentur, presentem paginam sigilli nostre celsitudinis duximus roborandam. Testes, qui interfuerunt, hii sunt: Henricus venerabilis Wormatiensis, Henricus venerabilis Eistetensis episcopi. Henricus Augustensis electus. Ludewicus illustris dux Bawarie. Gerlacus de Buringen. Fratres de Nifa. Fridericus de Druhendingen. Eberhardus dapifer et F(ridericus) ejus filius de Walpure. Cunradus pincerna de Winter- 35 stete. Fratres de Sumerouve. Henricus de Rafensburc. Cunradus de Smidevelt et alii quamplures. Datum apud Nurinberc1, anno dominice incarnationis millesimo CCXX septimo, tercio decimo kalendis Januarii, indictione prima. a) scheint aus „possassionum berichtigt. b) „neccessariis“ Ms. Urk. St. Gallen. P. P. 4. D. 1. secundi III. 363. Böhmer n. 171. Abdruck: Neugart II. 154. Huillard - Bréholles: Historia diplomatica Friderici 1 Nürnberg. 2-5 Ueber dise vier örtlichkeiten, welche das unmittelbare gebiet des klosters St. Johann abgrenzen, s. ob. urk. n. 832. 6 St. Peterzell; 7 Schwendi, (Schwand), gem. Hemberg, kant. St. Gallen. 8 Teufen, gem. Schwellbrunn, kant. Appenzell A.-R., hart an der st. gallischen grenze. 9 Starkenbach, gem. Hemberg; 10 Doch one zweifel das unter urk. n. 842 als „Engezenberch" aufgefürte Enzenberg, gem. Mogelsberg; kant. St. Gallen. Gut geschribenes und wol erhaltenes original. Das sigel bietet das ganze bild des königs von vorne, auf reich verzirtem stule sitzend, mit krone, scepter und sog. reichsapfel; die umschrift ist beinahe ganz abgesprungen, so dass nur noch ein par einzelne buchstaben kenntlich sind; es hängt an grün und rot seidener schnur. Datum. Nach der zusammenstellung der „indictio I" mit dem 20. December 1227 ist hier offenbar die mit dem 24. September beginnende „indictio Bedana“ zur anwendung gekommen. Bei diser anname stimmen die angaben genau zusammen. 863. König Heinrich (VII) übernimmt die von graf Diethelm von Toggenburg aufgegebene vogtei über das kloster St. Johann im Turtal. Ulm. 1228. Februar 20. Henricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Universis imperii fidelibus, quibus presens scriptum ostensum fuerit, graciam suam et omne bonum. Ut ad nostre posteritatis noticiam ea, que coram nobis tractantur, perveniant, cerciora litterarum testimonio commendantur et inscriptis eorum nominibus ac testibus, qui gerendis negotiis affuerunt, futuris calumpniis obviamus. Ad noticiam itaque universorum ex insinuatione presentium cupimus. pervenire, quod constitutus in presentia nostra apud Ulmam civitatem nostram dilectus fidelis noster abbas sancti Johannis Baptiste in Thurtal per privilegium ecclesie sue probavit sufficienter, quod sibi et conventui suo libere liceret auctoritate apostolica eligere advocatum, et si idem advocatus in aliquo res ecclesie distraheret vel dilapidaret aut personas ipsorum in aliquo presumeret aggravare, ipso advocato reprobato alium possent ydoneum eligere advocatum. Verum cum eodem tempore comes Dietelmus de Tocchenburc in nostra presentia esset constitutus, qui eandem advocatiam racione successionis ad tempus tenebat et ipsa abutendo dicto abbati et suo conventui in bonis et personis suis non modica gravamina et violentias sepius inferebat, ad instantiam et peticionem nostram quicquid juris in eadem advocatia se estimabat habere, coram nobis et principibus ac testibus subscriptis publice resignavit, fide corporali prestita nobis firmiter promittendo, quod tam ipse, quam pueri sui eandem advocatiam requirere numquam presumant. Memoratus itaque abbas et conventus suus super providentia nostre celsitudinis confisi nos in advocatum ecclesie ipsorum unanimi consilio elegerunt, se et sua nostre speciali protectioni devote supponentes. Nos vero futuris calumpniis obviare cupientes premissa scribi fecimus et sigillo nostre celsitudinis necnon venerabilis Eistetensis episcopi et ducis Bawarie precipimus conmuniri. Testes, qui interfuerunt, hii sunt: Henricus venerabilis Eistetensis episcopus. Ludewicus illustris dux Bawarie. Rudolfus palatinus comes de Tuwingen. Hartmannus comes de Dilingen. Cunradus burgravius de Nurinberc. Fridericus de Druhendingen. Fratres de Nifa. Eberhardus dapifer de Walpure et F(ridericus) filius suus. Cunradus pincerna de Winterstete. Dieto: de Ravensburc. Fratres de Sumerou. Burcardus de Hohenburc. Eberhardus in Walse. Eberhardus de Fronhoven. Rudolfus de Arbuna. Ulricus dapifer de sancto Gallo. Anselmus de Justingen et alii quamplures. Datum apud Ulmam, anno dominice incarnationis MCCXX octavo, decimo kalendis Marcii, indictione prima. Abdruck: Neugart II. 156. Huillard-Bréholles III. 366. Urk. St. Gallen. P. P. 4. D. 2. Böhmer n. 173. Gut geschribenes und wol erhaltenes original bis an die sigel. Das königliche ist zwar etwas besser erhalten, als bei der vorhergehenden urkunde und die umschrift teilweise noch lesbar: † HENRICVS D... RA(TIA) ROMA..... REX SE.... ... VSTVS; die sigel dagegen von abt und convent sind eingenäht und offenbar nur noch in bruchstücken vorhanden. Alle drei sigel hangen an schwarz, rot und gelbgrüner seide. Datum. Die indiction I passt zum 20. Februar 1228. Wie Böhmer zum „23." Februar kömmt, begreife ich nicht; es könnte sich neben dem „20.“ doch höchstens noch um den „21." handeln. 864. Abt Konrad von St. Gallen ordnet die verhältnisse der kirche Faurndau. St. Gallen. 1228. März 29. Cuonradus Dei gratia abbas sancti Galli et conventus loci ejusdem omnibus tam presentibus, quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in eo, qui salus est omnium. Cum in districti examinis die de hiis, que regimini nostro sunt commissa et de talento nobis credito nos oporteat respondere et Domino concedente condignam reddere rationem, dignum duximus ecclesie de Furindouve 1 ad nostram jurisdictionem pertinentis per correctionis et reformationis beneficium subvenire, ne propter diversas, quas loci ejusdem canonici habebant discordias, locus ipse divino. destitueretur offitio et temporalium gubernatione. Noverint igitur universi, cum inter nos ex parte una et prepositum et capitulum de Fur(in) douve ex altera questio verteretur super electione prepositi et canonicorum loci ejusdem, quod nos super hoc et alia legatos nostros, videlicet B(urchardum) prepositum ecclesie nostre et magistrum W. canonicum Curiensem, transmiserimus ad locum, et coram ipsis allegatum extiterit et juramento firmatum, quod dicti canonic: tam in eligendo prepositum sive canonicos liberam debent habere electionem et quosque electos eorum nobis debeant presentare et nos causae meritis cognitis electionem ipsorum, secundum quod justum fuerit, aut debeamus confirmare vel infirmare. Qui autem super hoc juraverunt sunt hii : Ipse B. prepositus de Furindouve, R. prepositus et F. canonicus de Bolle, E. decanus de Stop hin, B. plebanus de Lotin berc1, A. plebanus de Ebirsbach, F. plebanus de Huningen, B. et W. presbyteri. Porro supradicti prepositus et canonici fide corporali prestita promiserunt, quicquid memorati legati nostri supra omnibus aliis, pro quibus questio inter eos esset, statuerent, quod hoc ratum firmiter observarent. Statutum namque extitit, quod dictus prepositus in VI sollemnitatibus tantum phascha, adventu spiritus sancti, assumptione, navititate beate Marie virginis et in dedicatione ipsius ecclesie et in exequiis presentium funerum debebit habere medietatem oblationum et alteram medietatem canonici personaliter in divinis offitiis ibidem existentes; item dictus prepositus et quilibet supradictorum canonicorum debebunt in dicta ecclesia in suo ordine in divinis. offitiis ministrare, aut si contigerit aliquem abesse, idem debebit pro se constituere vicarium sui ordinis quemcumque voluerit, preter canonicum, qui medio tempore vicem suam gerat ibidem; ad hec etiam dicti canonici singulis .canonicis horis debent interesse personaliter aut preter canonicos aliqui alii vices eorum gerentes, et infra limina ecclesie non nisi in canonicali veste et tonsura clericali incedere debebunt. Prepositus itaque debet regere populum in omnibus spiritualibus, remedia animarum, si qua sibi deputantur specialiter, ad manus proprias ea recepturus, et privatis diebus, si que oblationes sibi offeruntur, eas ipse integraliter percipere debebit, nec in capella de Jebenhusen quisquam canonicorum divina celebret", preter licentiam dicti prepositi specialem, set in hac parte et aliis factis ipsi preposito debent intendere et reverentiam exhibere. Preterea canonici, qui redditus prebendarum suarum ad presens obligaverunt, ipsos redditus infra biennium redimere nec de cetero obligare debebunt, nisi hii, qui ad studium aut in peregrinatione vel pro negotiis ecclesie de communi fratrum assensu admitti procuraverunt proficisci; alioquin qui secus egerint, illorum prebendarum redditus debet prepositus convertere in solutionem eorundem reddituum et ipsis obligatoribus medio tempore nichil amministrare, nichilominus quoslibet canonicorum, pro aliis negligentiis secundum ecclesie consuetudinem puniendo. Actum in presentia supradictorum hominum et A. advocati et aliorum multorum. Ad hujus itaque facti et constitutionis perhennationem et robur perpetuo valiturum presentibus litteris sigilla nostra precepimus adponi. Datum aput sanctum Gallum, IIII kalendas Aprilis, anno incarnationis Domini MCCXXVIII, indictione prima. 1 a) Es ist diser name zuerst mit weglassung des „d“ „Furinouve“ geschriben und dann das „d“ auf kosten des „o" hinein corrigirt worden. b) scelebret“ Ms, es; Ms. d) pro auf einer rasur. Urk. St. Gallen. F. F. 3. Z. 4. Abdruck: Wirtemb. Urkdbeh. III. 223. 1 Faurndau. Dises Benedictiner klösterlein kam warscheinlich im jar 888 an St. Gallen; vrgl. urk, n. 664 u. 698 (II. s. 267 u. 300). 6 2 Boll, 3 (Hohen-)Staufen, Lothenberg, 5 Ebersbach, Heiningen, 7 Jebenhausen; sämmtlich oberamt Göppingen, kgrch. Wirtemberg. 4 Trefflich geschribenes und mit ausname einiger weniger stellen eben so trefflich erhaltenes original Nur das an grün und gelb seidener schnur hängende runde conventsigel ist zimlich beschädigt, " ady set Lemb Das datum ist in ordnung. ( } $65. Ritter Ulrich (von Singenberg), truchsess von St. Gallen, und Ulrich Blarer, bürger der stat St. Gallen, stiften mit willen und rat des abts Konrad von St. Gallen und seines capitels und mit zustimmung des leutpriesters B. in St. Gallen das hospital des h. geists in St. Gallen. St. Gallen. 1228. September 2. † In nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen. Quoniam que in tempore aguntur, cum tempore labuntur, necesse est, ut ea scriptis memoriis hominum commendentur. Noverint igitur universi presentes litteras inspecturi, quod Uolricus miles, dapifer de sancto Gallo, et Uolricus civis ejusdem civitatis, dictus Blarær, saluti anime sue providere volentes, Domino inspirante de voluntate et consilio venerabilis domini C(uonradi), tunc temporis abbatis sancti Galli, et capituli ejusdem et de consensu B., tunc temporis plebani apud sanctum Gallum, simul et ministerialium, hospitale in honore sancte et individue trinitatis construendum ad infirmorum custodiam et pauperum solatium mente concipientes, dictus dapifer a memorato cive domum quandam ad hoc aptam apud sanctum Gallum juxta forum sitam per concambium acquisivit et ei de predio suo, quod vulgo dicitur Blaichun1, XX solidorum reditus donavit; duarum etiam librarum reditus et IIII solidorum de eodem predio contulit hospitali; et ecclesie parrochiali libram unam pro dampno, quod sustineret de hospitali", de sepedicto predio in Bleickun annuatim persolvere constituit; et pro fundo domus, qui ad sanctum Gallum pertinebat, predium suum Frimanshus monasterio tradidit, ut jam dictum hospitale sine respectu alicujus in fundo proprio fundaretur. Predictus vero civis, dictus Blarær, Domino instigante reditus ejusdem libre, quam pro domo receperat, cum horto retro domum et cum censu trium modiorum avene et unius quartalis tritici in monte dicto Eczisperck sepedicto tradidit hospitali. Deinde statutum est, ut idem hospitale de feodo vel de predio, quod habet, vel si quod in futuro dante Domino possidebit, libram unam cere monasterio sancti Galli in festo ejusdem conferet annuatim; tali videlicet habita conditione, ut si quis sive dominorum sive ministerialium seu aliorum virorum vel mulierum de feodo vel predio suo res mobiles vel immobiles jam dicto hospitali conferre voluerit, id de predictorum dominorum sit omnimodis voluntate; ipsi quoque nullam ei inferre debent aliquatenus lesionem, immo etiam ubicumque potuerint tenentur defendere, ne ledatur. Quod si quis malignus instinctu diabolico et Dei timore postposito hospitale sepedictum in pertinentiis suis seu aliquibus rebus aliis ledere presumpserit, sciat se hoc ipso facto districti anathematis vinculum incursurum. Ut autem hec nullius temeritate valeant abrogari, sigillorum domini episcopi Constantiensis, domini abbatis sancti Galli et capituli ejusdem munimine presentem paginam placuit roborari. Acta sunt hec apud sanctum Gallum, anno ab incarnatione Domini MCCXXVIII, anno decemnovenalis cycli XIII, epactis XII, F littera annali, A littera dominicali, concurrentibus VI, indictione I, quarto nonas Septembris. Testes autem, qui hec viderant et audierant, sunt hii: Manegoldus decanus et custos ecclesie sancti Galli. Burchardus prepositus. Liutoldus decanus dictus de Kreigen. Berhtoldus de Tengin. Ruedegerus de Rætirshoven. Chuonradus de Muomelinchon. Bl. et G. fratres carnales et totus conventus. Liutoldus et Uolricus sacerdotes de sancto Laurentio. Ruodolfus de Roscha. Chuonradus et Heinricus fratres carnales de Rammes wac. Ruodolfus de Hagin wilær. Chuonradus de Eine wilær. Chuonradus de Rawilær, ministeriales. Magister Berhtoldus Cocus. Magister B. Mercator. Uolricus dictus Bolær et Egelolfus frater suus. Egelolfus Blarrær. Uolricus Ursus. Gerwigus. Uolricus Belohse. Ruodolfus Spisær et alii quamplures tam clerici, quam laici. In Domino feliciter. Amen. † a) Scheint aus hospitale" berichtigt. b) „in fundo proprio" steht als correctur über der zeile für ein im texte durch zwei punkte ungültig erklärtes „libere“. Spitalarchiv St. Gallen. Tr. B. n. 1. Zur sichern bestimmung der örtlichkeiten und 3 habe ich vorläufig keine anhaltspunkte. 2 Frommenhausen, gem. Waldkirch, kant. St. Gallen, s. urk. n. 848. Die wichtigkeit der stiftung des bürgerspitals hat mich veranlasst, dise urkunde ebenfalls in das urkundenbuch der abtei einzurücken neben der unmittelbar folgenden gründung des St. Katharinenklosters; obschon ich mich sonst für einmal auf verarbeitung des stifts- oder ehemaligen kloster archivs beschränke und mich nicht darauf einlasse, die vom kloster ausgegangenen documente auch anderwärts aufzusuchen. Wol erhaltenes und gut geschribenes original. Von den zwei sigeln, welche das document einst hatte, hängt nur noch ein bruchstück des zweiten (bischöflichen?) an schwarz und gelber seide. Die angaben des datums stimmen genau zusammen. 866. Abt Konrad von St. Gallen bestätigt die vergabung einer hofstätte (curtile) am Schwarzwasser für eine frauenvereinigung und nimmt dise stiftung unter den schutz der heiligen Gallus und Otmar und den seinigen. St. Gallen. 1228. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Ego Conradus Dei gratia sancti Galli abbas universitati fidelium salutem in Domino. Ne labantur cum tempore, quae geruntur in tempore, litterarum debent ac testium memoria commendari. Universis ergo in Christo fidelibus tam futuris, quam praesentibus praesens scriptum inspecturis notum fieri volumus, quod cum congregatio quaedam conversarum mulierum sub status sui pendulo in diversis locis tam intra, quam extra civitatem sancti Galli degentium de stabili mansione sua mansissent incertae, tandem B(ertoldus) cocus, et U(olricus) Blarrarius divino excitati monitu, super eas misericordia moti, ob remedium animarum suarum in honorem Dei omnipentis eis quoddam curtile, quod juxta rivum, quae Nigra1 vocatur, habebant, donare decreverunt et in manus nostras resignando eis ita concedi rogabant, ut ille locus in perpetuum Deo dicatus non nisi bonæ conversationis hominibus debeat patere. Nos vero, ut idem locus et in ipso Deo ac sanctis suis famulantes strictius ac specialius in abbatum potestate permaneant in posterum, ad utrorumque, scilicet dictorum virorum ac mulierum, consensum et petitionem ipsum pro quodam censu, videlicet pro una libra cerae annuatim abbati persolvenda, concessimus, eandem habitationem sub protectione sanctorum confessorum Galli et Othmari et nostra suscipientes. Statuimus etiam, quod si aliqua eis bona in posterum conferentur, sub eundem cadant censum et sub dicta protectione consistant. Ne autem in posterum contra id factum aliquid ausu temerario valeat attentari, præsens instrumentum fecimus conscribi et sigilli nostri nostrique capituli munimine confirmari. Datum apud sanctum Gallum, anno gratiae MCCXXVIII, indictione I. Cod. Trad. 474 n. 821. Neugart II. 160. |