Page images
PDF
EPUB

LI

14066.

[ocr errors]

'Secutus tamen sua sponte est, velut consilio petitus esset, ut vilior ob ea Regi Hannibal esset:' ubi sua sponte' et 'consilio' opponuntur. Sic consulto' aliquid facere. Propert. Eleg. 11. 34. Nec si consulto fulmina missa tonent.' Existimabam aliquando To Consilio irrepsisse huc ex superiori versu, et scribendum esse Ogygia ara, hoc est, Thebana. Consiliis unus Mediceus. Forte pro Consilii. Heins.

34 Fratribus] Eteocli et Polynici: bella nota sunt Diodori et Papinii monumentis: mutuis enim ictibus cecidere.

35 Ipsa sibi discors] Quum Polynicis cadaver impositum fuisset Eteoclis rogo, subito flamma discessit: canente Papinio libro Thebaidos duodecimo: et Lucanus, Scinditur in partes, geminoque cacumine surgit Thebanos imitata rogos.'

38 Battiades] Callimachus poëta. [Qui hoc scripserat, s. de fumo in duas partes eunte, in sacris Eteoclis et Polynicis.]

40 Terga dederis] Fugeris Italfam versus, nbi erat Poëtæ uxor.

41 Hæc lux] Hic dies natalitins: 43 Edidit hæc mores illis heroitus aquos, Quis erat Eurytion Icariusque pater] De fœminis agit: quomodo ergo heroides in heroas mutatæ ?ve teres multi heroidibus, vel herodibus, vel erroribus. Bononiensis hebroidis. Scribe heroisin cum Scaligero, patow, qui sic in ora codicis sui emendarat, et cum Salmasio. Tum vide quæ noto Epist. XIII. 137. Statius Sylv. lib. 111. ad Uxorem,' Heu ubi nota fides totque explorata per usus, Qua veteres Latias, Graiasque heroidas æquas? Sed nondum sanatus est locus. Quænam enim Eurytionis illa filia? Scaliger Antigenen Pelei uxorem intelligebat. Sed quorsum tam obscurum nomen? Scripti veteres, Eutychion, Euchion, et similia: Erition Rottendorphianus, primus Poli

tiani Eucation, alter Eetion optime et verissime. Andromachen intellige, notissimæ pudicitiæ fœminam. Apud Homerum, Iliad. E. 'Avdpoμdxn Ovydτηρ μεγαλήτορος Ἠετίωνος. Eetionis nomen quoque varie mendosum apparet in scriptis exemplaribus Fast. lib. IV. Et Theben, veteres Eetionis opes et Met. XII. ubi Eetioneas Thebas' appellat. Vide Notas Fast. IV. 288. Trist. 1. Eleg. 5. Nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor Aut comes extincto Laodamia viro.' Lib. v. Eleg. ult. 'Cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor.' Heins.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

51 Durus vidisset Ulysses] Non vidit tantum, sed tulit etiam et perpessus est, Quare scribo, subiisset ; pro valgata lectione tamen stant scripti omnes. Pont. 1. 5. 'Durius cst igitur nostrum, fidissima conjux, Illo, quod subiit Esone natus, onus.' Sic periculum subire,'' pœnam,'

Faborem,' 'et' similia passim apud Ciceronem aliosque occurrunt. Heins. 52 Sine laude foret] Sine laude pudicitiæ, quam ipso absente totis 20. annis conservavit, et reditum ejus patienter exspectavit. Pont.

53 Victor Echionias] Capaneum designat, de quo diximus. In arces Echionias] In arces Thebanas. Echion enim fuit unus ex sociis Cadmi, qui cum eo Thebas condidit.

54 Evadnen] Uxorem Capanei: cujus mors nota est.

55 Cum Pelia tot sint genita, cur] Pelius filius fuit Neptuni ex Tyro nympha filia Salmonei regis, ut scribit Homerus.

Refert enim bane con

suevisse circa ripas Enipei fluminis delectari. Eam Neptunus, sumpta Enipei forma, virginem cepit, et cum ea concubuit, genuitque Peliam et Neleum. Peliæ Thessaliæ regis filiæ fuerunt Asteropæa, Antonoë, Alcestis. Cur nobilis una est] Cur cognita nobis plerique veteres: nihil muto. Heins. Cur nobilis una est] Alcestis. Eurip. Alcest. Quod sic Latine reddimus: Ast sola conjunx pro sno spondet viro: Alcestis illa, mulier insigni fide Migrare sponte voluit annos in suos Charum maritum.' Hinc Propert. Eleg. 11. 6.

Felix

Admeti conjunx, et lectus Ulyssis, Et quæcunque viri fœmina limen amat.'

56 Misero viro] Infœlici marito Admeto.

57 Alter] Quam Protesilaus: qui cum primus e navi in littus Trojanum descendisset, primus de Græcis est interfectus, quicum nupta erat Laodamia.

59 Et tua quod malles] Mallem prior Politiani et optimus Mediceus, cum excerptis Vossii. Implessent etiam duo. Heins.

ELEGIA VI.

5 Quam si tu tempore nostro] Non tempore nostro pr. Polit. et tres alii; tres nunc: sed plerique tempore duro; quod et Ciofano-probatum. Trist. 1. 4. 'Tempore sic duro est inspicies.da. fides.' Pont. 1. 11. 6. Tu quoque per durum servato tempus amico." Malim tamen quam tú ši. Hems.

10 Deseruit levitas]: Ipse Automės: don levis fuisset, si in medio prælio currum Achillis, quem regebat, deseruisset. Pont.

11 Nunquam Podalirius] Nunquid cum Combiano. Heins. Podalirius] Æsculapius filios reliquit Machaonem et Podalirium, qui arti paternæ dediti, quum ad Trojam cum Agamemnone navigassent, plurimum Græcis in eo bello curandis summo studio vulneribus opitulati sunt, magnam ob id gloriam adepti.

25 Motam] Mentem esse commo. tam. Agamemnone natum] Oresten. Mer.

26 Dixisse in Pyladen verba proterva putas] Improba verba : duo tristia ver

ba: unus impia : alius aspera; ut Pont. II. 6. Aspera confesso verba remitte reo. Heins. Verba proterva] Convitia et contumelias in illum evomuisse, ut insani solent. Pont. *27 Quod vel pulsavit amicum] Quod non plerique: an ne non pulsarit? Combianus quia non pulsarit. Mox malim num minus, pro non. Vide Notas ad Epist. Canaces. Heins. 29 Hoc est cum miseris] Distichon hoc suspectum est. Idem.

31 Ceditur et cæcis] Solemus etiam obsequi et cedere de via, cæcis transeuntibus. Et quos prætexta] Tertium genus hominum designat, quibus etiam obsequimur, magistratibus et consulibus, quos designat per virgarum fasces,' qui a lictoribus præferebantur.

32 Imperiosa] Plena imperii; vel ostentatrix imperii. Virgaque] Vide num virga lictoris potius intelligenda sit hoc loco, qua ille obvios e via submovebat, cum fasces nihil jubere aut imperare soleant, sed insigne tantum

magistratus sint.

34 Non habet in nobis ullius ira lo cum] Solet enim usu venire, ut quos injuriæ invisos faciunt, gratiosos miseriæ reddant; ut est apud Valerium.

36 Illo, quo quereris] Quod multi veteres: quod queris Hamburgensis et Leidensis: quo reris pr. Politiani; recte. Pro minimum minimumque laborum Gottorphianus pro diversa lec tione minimum de parte: quod ex suis codicibus probat et in ultima edi. tione exprimendum curavit Naugerius; frustra: elegans est loquendi modus. Sic Penelopes Epistola, ' nimium nimiumque oblite tuorum.' Pro laborum etiam malorum nonnulli codices vetusti; quod versus proximus

videtur requirere: ut jam monuit in Epistolis Tanaquillus Faber. Heins.

37 Celantur arundine fossæ] Zinzerlingus ex Erfurtano codice celebrantur notat; quod verum est: de eo verbo ad Metamorph. 1. iv. fabula Thisbes. Idem.

38 Florida Hybla] Hybla urbs seu mons fuit Siciliæ ejus ager floribus abundabat, ubi optimi mellis copia.

39 Gracili Limite formica grana reperta] Æneid. iv. 'It nigrum campis agmen, prædamque per herbas Convectant calle angusto: pars grandia trudunt Obnixæ frumenta humeris,' &c.

45 Compesce tumores] Timores ex scriptis. Heins.

ELEGIA VII.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

cum Richeliano; conversa ad se oratione, ut metro consulatur: vide quæ notavi ad Epist. x. 75. nisi malis vivat, non et moriatur. Pro vivat in pr. Vatic. vidues. Idem.

25 Pleno theatro] Magna hominum frequentia, qui recitationi meorum carminum intersunt in theatro.

29 Non tamen ingratum] Homini ingenuo displicere non debet, memoriam sui vigere apud alios.

32 Pieridesque meas] Pieridasque cum scriptis. Heins.

34 Vulneribusque meis] Ego, acceptis vulneribus, nihilominus telis sanguine meo ante cruentatis me objicio et offero, dum versus scribere non desisto. P.

35 Euboicis fluctibus] Undis maris Ægei, quod Euboicam insulam alluit.

36 Graia Capharea currere puppis aqua] Caphaream aquam pr. Vatic. Combii, Rottendorph. et multi alii ex antiquis, ut et priscæ editiones;

28 Luctantem frustra] Latrantem plurimi. Idem. Copula dura tenet] Copula hic pro eo fune accipitur, quo canes a venatoribus alligati ducuntur; vulgo lassum appellant. Cingulum vero circum collum, melium appellat Varro de Re rustica 1. II.

29 Nondum reserati carceris] Nondum aperti termini, unde equi incipiunt currere.

30 Nunc ipsa fronte] Pressa fronte Leidensis. Heins.

31 Sic mea lege data] An rata? Vide Fast. 111. 279. Idem. Vincta] Ligata: imperato scil. sibi silentio. Mer.

32 Vetiti] Abs te vetiti, qui non pateris nomen tuum in carminibus

meis poni.

33 Nec tamen officio] Grave est lædi ab amico, et per officium accipere detrimentum. Pont.

35 Si non meminisse putares] Nisi non, vel nisi me multi ex scriptis: duo nisi; et meruisse unus. Lege, nisi si meminisse putares: nisi putares me tui esse memorem: nisi si' Nasoni usitatum. Adi Notas Epist. iv. 3. Heins. 36 Non prohibet vox] Gratam animi recordationem non vetas.

37 Lumen vitale videbo] Natale videbo tres libri: octo vitale tenebo: solare videbo Richel. primæ editiones solare tenebo. Puto lumen solare tuebor. Heins.

ELEGIA X.

13 Mendax cognomine] Qui potius tione. Vide Notas Remed. Amor. est inhospitalis.

14 Vere terra sinistra] Vere terra, ut in sinistra parte sita, sic etiam infœlix.

16 Quæ nisi de rapto] Sibi non rapto omnes meliores. Heins. Quæ sibi non rapto vivere turpe putant] Herodotus in recensendis Thracum moribus, docet eos e bello atque rapto vivere, idque pulcherrimum ducere.

17 Tumulus defenditur ipse] Defenditur ægre, multi ex antiquis: recte. Heins.

18 Ingenioque loci] Situ et natura loci.

19 Cum minime credas, ut avis] Ut aves rectius scripti nonnulli cum priscis editionibus. Deinde Richel, Cum bene vix credas. Heins.

22 Noxia tela] Martia Vossianus: tela nociva Gottorph. pro diversa lec

vs. 45. Idem.

23 Est igitur rarus, qui jam colère audeat] Quid audeat colere? Scriber rus qui colere audeat : quæ vox exciderat ob cognationem posterioris syllabæ in rarus: hanc conjecturam postea in Codice Medoniano confirmatam deprehendi, in quo rus qui colore audeat. Idem.

28 Barbara turba] Getæ, qui una cum Græcis Tomon habitant.

31 Quos ut non timeas] Quorum pr. Pal. pr. Vatic. et quinque alii. Heins.

32 Pellibus et longa corpora tecta coma] Pectora quidam veteres : at unus Bononiensis cum priscis editionibus tempora ; quod temere Ciofanus damnarat: nam comatos' passim Getas describit, et pellibus operire capita etiamnum solent per septentrionem. Idem.

« PreviousContinue »