LECTORI. S Alve. Jámq; vale. Quid enim quis pergeret ultra? Quà jocus & lusus non vocat, ire voles ? Delitiis folio non faciente tuis. Nostra Cupidineæ nec favet aura faci. Frustra hinc illa novo speret abire sinu. Illa jugis meliùs poscat ab Idaliis. Quæ melior teneris patria sit violis. Consilio, ille alas impleat, illa sinus. Me mea (si rudis est, sit rudis) herba juvat. Dulcia, & in furias officiosa tuas. , Captat ab insidiis linea nulla suis. Åh malè cum rebus staret utrumque meis. Nulla salax, si quid nôrit habere salis. Non nimium Bacchus noster Apollo fuit. Est nihil obliquo quod velit ore legi. Iret & illæsis hinc pudor ipse genis. De matutina virgine thura ferens : Dans nive flammeolis frigida jura comis, Ante aras tandem constitit; & tremuit. 9 Nec gravis ipsa suo sub numine castior halat Quæ pia non puras summovet ara manus. Tam non sunt pueri tela timenda dei. Jecit & incertas nostra sub ora faces. Vel matris cygno de meliore dedit. Sæpe, Meus vates tu, mihi dixit, eris. Non tibi cum numeris res erit ulla meis. Bilbilicisve queas comptiùs esse modis. Undique nequitiis par erit ille tuis. Heu nimis est vates & nimis ille tuus. Esset Idumæo germine quanta parens ! Nec cælos vultu dissimulante suos. Sydereo matris quàm bene tuta sinu ! Ing sinus niveos pergeret, ore pari! Et bene cognatis iret in ora rosis ! Uvida sub pretio gemma tumere suo ! Seu levis aura volet, seu gravis unda cadat; Pulchriùs unda cadat, suaviùs aura volet. Improbe, nec satis est hunc tamen esse tuum ? Carmina de jaculis muta futura tuis. Turpia quà revocant pensa procacis heræ ; Quà cerussatæ, furta decora, genæ ; ro Quà mirere rosas, alieni sydera veris ; Quas nivis haud propriæ bruma redempta domat. Altera Cypris habet nos; habet alter Amor. Sed mater virgo. Sed neque cæcus Amor. Alme tui stupor & relligio gremii ! Nec nisi de casto corde sagitta calens ! O tua de me sit facta pharetra levis. Usquè meum sitiat peetus, & usquè bibat. Seu clavi aut hastæ cuspide magnus ades; Te corda hæc figis denique. Fige puer. Stridat in hanc teli densior aura tui. Hanc habeat triti vulneris ire viam. Hic bene vulnificas nidus habebit aves. Pectus in hoc nunquam mitior hostis eas. Quàm bene sic lacero pectore sanus ero! Hæc tua sint Lector ; si meus esse voles. Casta, sed ô nimiùm non tibi sicca precor. (Sanguine, seu lacrymâ diffluat ille suâ :) Stipite totus hians, clavisque reclusus & hastâ : Fons tuus in fluvios desidiosus erit? Tune tuas illi, dure, negabis aquas ? Nolit; hîc lacrymæ rem neget esse suæ. Credo nec Assyrias mens tua malit opes. II Scilicet ille tuos ignis recalescet ad ignes ; Forsan & illa tuis unda natabit aquis. Hinc ignes nasci testis, & indè meos. Maturus Procerum seu stupor esse velit; Tertia lux reducem (lenta sed illa) dabit. Lúx mea dum noctis (res nova!) poscit opem. Illi quo metuat cunque, fleátve, modo, Certè & amor (dices) hujus amandus erat. I libellus iste futurus fuerit ; scias me in istis non ad hæc modò spectare quæ hîc habes, sed ea etiam quæ olim (hæc interim fovendo) habere poteris. Nolui enim (si hactenus deesse amicis meis non potui, fagitantibus à me, etiam cum dispendii sui periculo, paterer eos experiri te in tantum favorémque tuum) nolui, inquam, fastidio tuo indulgere. Satis hîc habes quod vel releges ad ferulam suam (neque enim maturiores sibi annos ex bis aliqua vendicant) vel ut pignus plurium adultiorúmque in sinu tuo reponas. Elige tibi ex his utrumvis. Me interim quod attinet, finis meus non fefellit. Maximum meæ ambitionis scopum jamdudum attigi : tunc nimirum cùm qualecunque hoc meum penè infantis Musæ murmur ad aures istas non ingratum sonuit, quibus neque doctiores mihi de publico timere habeo, nec sperare clementiores; adeò ut de tuo jam plausu (dicam ingenuè & breviter) neque securus sim ultrà neque solicitus. Prius tui, quisquis es Lector, apud me reverentia prohibet ; de cujus judicio omnia possum magna sperare: posterius illorum reverentia non sinit, de quorum perspicacitate maxima omnia non possum mihi non persuadere. Quanquam ò quàm velim tanti me esse in quo patria mea morem istum suum deponere velit, genio suo tam non dignum; istum scilicet quo, suis omnibus fastiditis, ea exosculatur unicè, quibus trajecisse Alpes & de transmarino esse, in pretium cessit! Sed relictis hisce nimis improbæ spei votis, convertam me ad magistros Acygnianos; quos scio de novissimis meis verbis (quanquam neminem nominârim) iratos me reliquisse : bilem verò componant; & mihi se hoc debere (ambitioso juveni verbum tam magnum ignoscant) debere, inquam, fateantur: quòd nimirum in tam nobili argumento, in quo neque ad fætida de suis Sanctis figmenta, neque ad putidas de nostris calumnias opus habeant confugere, de tenui hoc meo dederim illorum magnitudini unde emineat. Emineat verò; (serius dico) Sciántque me semper se habituros esse sub ea, quam mihi eorum lux major affuderit, umbra, placidissimè acquiescentem. SACRA. Luc. 18. E N duo Templum adeunt (diversis mentibus ambo :) Ille procul trepido lumine signat humum : It gravis hic, & in alta ferox penetralia tendit. Plus habet hic templi; plus habet ille Dei. MATTH. 21. 7. In Asinum Christi vectorem. *14 Lle suum didicit quondam objurgare magistrum : Et quid ni discas tu celebrare tuum ? Mirum non minùs est, te jam potuisse tacere, Illum quàm fuerat tum potuisse loqui. * BALAAMI A sinus. Luc. 4. Dominus apud suos vilis. erat. Qui socio demum pendebat sanguine latro, O consanguineus quàm fuit ille magis ! O JOANN. 5. Quem fallit toties tam fugitiva salus ? Vitáque, tempestas quam pretiosa dedit ? |