Page images
PDF
EPUB

EN

Luc. 7.

Viduæ filius è feretro matri redditur.

N redeunt, lacrymás breves nova gaudia pensant: Bisq; illa est, uno in pignore, facta parens. Felix, quæ magis es nati per funera mater! Amisisse, iterum cui peperisse fuit.

MATTH. 18.

Bonum intrare in cœlos cum uno oculo, &c.

UN

No oculo? ab centum potiùs mihi, millia centum : Nam quis ibi, in cœlo, quis satis Argus erit? Aut si oculus mihi tantùm unus conceditur, unus Iste oculus fiam totus & omnis ego.

Luc. 14.

Hydropicus sanatur.

Pse suum pelagus, morbbque immersus aquoso
Qui fuit, ut lætus nunc micat atque levis!

IPse

Quippe in vina iterum Christus (puto) transtulit undas; Et nunc iste suis ebrius est ab aquis.

I

Luc. 2. 7.

Non erat iis in diversorio locus.

Lli non locus est? Illum ergò pellitis? Illum?
Ille Deus, quem sic pellitis; ille Deus.

O furor! humani miracula seva furoris !
Illi non locus est, quo sine nec locus est.

F

Luc. 16.

In lacrymas Lazari spretas à Divite.

Elix ! lacrymis (ô Lazare) ditior istis,
Quàm qui purpureas it gravis inter opes!
Illum cùm rutili nova purpura vestiet ignis,
Ille tuas lacrymas quàm volet esse suas !

MATTH. 26. 65.

Indignatur Caiphas Christo se confitenti.

U Christum, Christum quòd non negat esse, lacessis:

Tsius boc crimen, quod fuit ipse, fuit.

Téne Sacerdotem credam? Novus ille Sacerdos,
Per quem impunè Deo non licet esse Deum.

JOANN. 12. 37.

Cùm tot signa edidisset, non credebant in eum.

Non

On tibi, Christe, fidem tua tot miracula præstant :
(O verbi, & dextra dulcia regna tuæ!)

Non præstant? neque te post tot miracula credunt?
Mirac'lum, qui non credidit, ipse fuit.

Q

MARC. 1. 16.

Ad S. Andream piscatorem.

Uippe potes pulchrè captare & fallere pisces!
Centum illic discis lubricus ire dolis.

Heus bone piscator! tendit sua retia Christus:
Artem inverte, et jam tu quoque disce capi.

JOANN. 1. 23.

Ego sum vox, &c.

Ox ego sum, dicis: tu vox es, sancte Joannes?
Si vox es, genitor cur tibi mutus erat?

[ocr errors]

Ista tui fuerant quàm mira silentia patris!
Vocem non habuit tunc quoque cùm genuit.

Q

Аст. 12.

Vincula sponte decidunt.

Ui ferro Petrum cumulas, durissime custos,
A ferro disces mollior esse tuo.

Ecce fluit, nodisque suis evolvitur ultro :
I fatue, & vinc'lis vincula pone tuis.

In diem omnium Sanctorum.

REV. 7. 3.

Ne lædite terram, neque mare, neque arbores,
quousque obsignaverimus servos Dei
nostri in frontibus suis.

Usqua immitis agat ventus sua murmura; nusqua
Sylva tremat, crispis sollicitata comis.

Equa Thetis placidè allabens ferat oscula Terræ;
Terra suos Thetidi pandat amica sinus:

Undique Pax effusa piis volet aurea pennis,
Frons bona dum signo est quæque notata suo.
Ab quid in hoc opus est signis aliunde petendis ?
Frons bona sat lacrymis quæque notata suis.

Q

In die Conjurationis sulphureæ.

Uam bene dispositis annus dat currere festis!
Post Omnes Sanctos, Omne scelus sequitur.

E

Deus sub utero virginis.

Cce tuus, Natura, pater! pater hic tuus, hic est : Ille, uterus matris quem tenet, ille pater. Pellibus exiguis arctatur Filius ingens,

Quem tu non totum (crede) nec ipsa capis.
Quanta uteri, Regina, tui reverentia tecum est,
Dum jacet hic, coelo sub breviore, Deus!
Conscia divino gliscunt præcordia motu
(Nec vehit æthereos sanctior aura polos)
Quàm bene sub tecto tibi concipiuntur eodem
Vota, & (vota cui concipienda) Deus!
Quod nubes alia, & tanti super atria cœli
Quærunt, invenient hoc tua vota domi.

O felix anima hæc, quæ tam sua gaudia tangit!
Sub conclave suo cui suus ignis adest.

Corpus amet (licet) illa suum, neque sydera malit:
Quod vinc'lum est aliis, hoc habet illa domum.
Sola jaces, neque sola; toro quocunque recumbis,
Illo estis positi tuque tuúsque toro.

Immo ubi casta tuo posita es cum conjuge conjunx,
(Quod mirum magis est) es tuus ipsa torus.

Аст. 7. 16.

Ad Judæos mactatores Stephani.

Rustra illum increpitant, frustra vaga saxa:
Grandinis (heu save!) dura procella nocet.

Ista potest tolerare; potest nescire: sed illi,
Quæ sunt in vestro pectore, saxa nocent.

REV. I. 9.

D. Joannes in exilio.

nec illi

EXu, Amor Christi est: Christum tamen invenit exul:

Et solitos illic invenit ille sinus.

Ah longo, æterno ah terras indicite nobis
Exilio, Christi si sinus exilium est.

F

MATTH. 2.

Ad Infantes Martyres.

Undite ridentes animas; effundite cœlo:
Discet ibi vestra (ô quàm bene!) lingua loqui.

Nec vos lac vestrum & maternos quærite fontes :
Que vos expectat lactea tota via est.

A

Luc. 2.

Quærit Jesum suum beata Virgo.

H, redeas miseræ, redeas (puer alme) parenti;
Ah, neque te coelis tam citò redde tuis.

Cœlum nostra tuum fuerint ô brachia, si te
Nostra suum poterunt brachia ferre Deum.

MATTH. 8.

Non sum dignus ut sub tecta mea venias.

N tua tecta Deus veniet: tuus haud sinit illud
Et pudor, atque humili in pectore celsa fides.

Illum ergò accipies quoniam non accipis: ergò
In te jam veniet, non tua tecta, Deus.

N"

MATTH. 27. 12.

Christus accusatus nihil respondit.

Il ait: 6 sanctæ pretiosa silentia lingua!
Ponderis ô quanti res nihil illud erat!

Ille olim, verbum qui dixit, & omnia fecit,
Verbum non dicens omnia nunc reficit.

« PreviousContinue »