Page images
PDF
EPUB

Rma, viri!

AR

APOCAL. XII. 7.

(ætheriam quocunq sub ordine pubem

Siderei proceres ducitis) Arma viri!

Quæ suis, (nec queîs solita est) stet dextra sagittis,

Stet gladii sævâ luce corusca sui.

Totus adest, totis movet se major in iris,

Fertá Draco, quicquid vel Draco ferre potest.

Quas secum facies (imæ mala pignora noctis)!
Quot secum nigros ducit in arma Deos!

Jam pugnas parat (heu sævus!) jam pugnat. & ecce
Vix potui, Pugnat, dicere. jam cecidit.

His tamen ah nimium est quòd frontibus addidit iras;
Quòd potuit rugas his posuisse genis:
Hoc torvum decus est, tumidió ferocia fati,
Quòd magni sceleris mors quoq magna fuit.
Quòd neq, si victus, jaceat victoria vilis:
Quòd meruit multi fulminis esse labor.
Quòd queat ille suas hoc inter dicere flammas,
Arma tuli frustra: sed tamen arma tuli.

Аст. 17. In Atheniensem merum.

Psos naturæ thalamos sapis, imag rerum

IPSO

Concilia, & primæ quicquid agunt tenebræ. Quid dubitet refluum mare. quid vaga sydera volvant. Christus et est studiis res aliena tuis. Sic scire, est tantùm nescire loquaciùs illa. Qui nempe illa sapit sola, nec illa sapit.

Credo

Јон. 14. Ego vitis vera.

Redo quidem. sed & hoc hostis te credidit ipse
Caiaphas, & Judas credidit ipse, reor.

Unde illis, Jesu, vitis nisi vera fuisses,
Tanta tui potuit sanguinis esse sitis?

Abscessum Christi queruntur discipuli.

Lle abiit.

I jamá ô quæ nos mala cunq manetis,

Sistite jam in nostras tela parata neces. Sistite. nam quibus hæc vos olim tela paratis, Abscessu Domini jam periêre sui.

[ocr errors]

In descensum Spiritûs Sancti.

Uæ vehit auratos nubes dulcissima nimbos? Quis mitem pluviam lucidus imber agit? Agnosco. nostros hæc nubes abstulit ignes: Hæc nubes in nos jam redit igne pari. O nubem gratam, & memorem! quæ noluit ultrà Tam sævè de se nos potuisse queri! O bene! namq alio non posset rore rependi, Cælo exhalatum quod modò terra dedit.

Q

Аст. х. 39.

Uis malus appendit de mortis stipite vitam? O malus Agricola ! hoc inseruisse fuit? Immò quis appendit vitæ hac ex arbore mortem ? O bonus Agricola! hoc inseruisse fuit.

JOH. 10. Ego sum ostium.

Jam pates.

cordisá

seram gravis hasta reclusit,

Et clavi claves undiq te reserant.

Ah, vereor, sibi ne manus impia clauserit illas,
Quæ cæli has ausa est sic aperire fores.

A

In spinas demtas è Christi capite cruentatas.

Ccipe (an ignoscis?) de te sata germina, miles.
Quam segeti est messis discolor illa suæ!

O quæ tam duro gleba est tam grata colono?
Inserit hic spinas: reddit & illa rosas.

NOX

Јон. ш.

Ox erat, & Christum (Doctor malè docte) petebas,
In Christo tenebras depositure tuas.

Ille autem multo dum te bonus irrigat ore,

Atq per arcanas ducit in alta vias,

Sol venit, & primo pandit se flore diei,

Ludit et in dubiis aureus horror aquis.

Sol oritur. sed adhuc, & adhuc tamen (ô bone) nescis.

Sol oritur. tecum nox tamen est & adhuc.

Non cæli illa fuit; nox fuit illa tua.

T

In Baptistam Vocem.

Antum habuit Baptista loqui, tot flumina rerum, Ut bene Vox fuerit, prætereań nihil. Ecce autem Verbum est unum tantùm ille loquutus : Uno sed Verbo cuncta loquutus erat.

Аст. [3. х1.] 6, 7. In D. Petrum ab Angelo solutum.

M
Ors tibi, & Herodes instant: cùm nuncius ales
Gaudia fert, quæ tu somnia ferre putas.
Quid tantum dedit ille (rogo) tibi? Vincula solvit.
Mors tibi, & Herodes nonne dedisset idem?

Luc. 5. Relictis omnibus sequuti sunt eum.

AD

D nutum Domini abjecisti retia, Petre. Tam bene non unquam jacta fuere priùs. Scilicet hoc rectè jacere est tua retia, Petre, Nimirum, Christus cùm jubet, abjicere.

JOH. I. Agnus Dei, qui tollit peccata mundi.

Ergo tot heu (torvas facies) tot in ora leonum,

In tot castra lupûm meat, Agnus erit? Hic tot in horribiles, quot sunt mea crimina, pardos? Hic tot in audaces ungue, vel ore feras? Ah melius! pugiles quis enim commiserit istos? Quos sua non faciunt arma, vel ira pares.

MARC. 8. Pisces multiplicati.

Uæ secreta meant taciti tibi retia verbi,
Queîs non tam pisces, quam capis Oceanum?

Joh. 13. Domine, non solum pedes, sed & caput. &c.
N caput! atq suis quæ plus satis ora laborant

E

Sordibus! huc fluvios [blurred] (ais) adde tuos. Nil opus est. namoq hæc (modò tertius occinat ales) E fluviis fuerint, Petre, lavanda suis.

JOH. 12. 19. Cum tot signa edidisset, non credebant.

Uantâ amor ille tuus se cunq levaverit alâ,
Quo tua cunq opere effloruit alta manus;
Mundus adest, contráq tonat. signisq reponit
Signa. (adeo sua sunt numina vel sceleri.)
Imò (ô nec nimii vis sit temeraria verbi)
Ille uno sensu vel tua cuncta premit.
Tot, tantisą tuis miraclum hoc objicit unum,
Tot tantis tuis non adhibere fidem.

Аст. 1. In nubem, quæ Dominum abstulit.

Nigra hæc! Quid enim mihi candida pectora monstrat? Pectora Cygneís candidiora genis. Sit verò magis alba, suo magis aurea Phœbo, Quantumcunq sibi candida; nigra mihi est. Nigra mihi nubes! et quâ neq nigrior Austros, Vel tulit irati nuncia tela Dei. Nigra! licèt nimbos, noctem neq detulit ullam. Si noctem non fert, at rapit, ecce, diem.

ER

Luc. 19. Vidit urbem, & flevit super eam. meas spernis lacrymas, urbs perfida? Sperne. Sperne meas. quas ô sic facis esse tuas. Tempus erit, lacrymas poterit cum lacryma demum Nostra (nec immeritò) spernere spreta tuas.

[ocr errors]

Luc. 18. Nec sicut iste Publicanus.

U quoq dum istius miseri peccata fateris,
Quæ nec is irato mitiùs ungue notat;
Hic satis est gemino bonus in sua crimina telo.
Interea quid erit, mi Pharisæe, tuis?

MAT. 8. & accedentes discipuli excitavérunt eum.

AH, quis erat furor hos (tam raros) solvere somnos?

Ovos, queîs Christi vel sopor invigilat!

Illum si somnus tenuit, vos somnia terrent,
Somnia tam vanos ingeminata metus.
Nil Christi nocuit somnus (mihi credite.) Somnus,
Qui nocuit, vestræ somnus erat fidei.

MAT. 15. In mulierem Canaaneam cum Dno decertantem.

C

Edit io.

jam, jamá cadet. modò fortiter urge.

Jam, tua nî desit dextera, jamá cadet.
Nimirum hoc velit ipse. tuo favet ipse triumpho:
Ipse tuas tacitus res tuus hostis agit.
Quas patitur, facit ille manus. ictu ille sub omni est;
Atq in te vires sentit, amatá suas,

Usq adeò haud tuus hic ferus est, neq ferreus hostis!
Usq adeò est miles non truculentus Amor!

Illo quàm facilis victoria surgit ab hoste,

Qui, tantùm ut vinci possit, in arma venit!

MAT. 9. Quare comedit Magister vester cum peccatoribus &c.

S

Iccine fraternos fastidis, improbe, morbos,

Cùm tuus, (& gravior) te quoq morbus habet? Tantum ausus medicum morbus sibi quærere, magnus; Tantum ausus medicum spernere, major erat.

« PreviousContinue »