Page images
PDF
EPUB

febricitantem Marc. 1. & Luc. 14. In

E

sanatos.

hydropicum
Uper lecta gravem extinxit pia pagina febrem :

Hydropi siccos dat modò lecta sinus.
Hæc vice fraternâ quàm se miracula tangunt,

Atq per alternum fida juvamen amant!
Quippe ignes istos his quam bene mersit in undis !

Ignibus his illas quàm bene vicit aquas !

In S. Lucam Medicum. H vitam,

Hanc, medici, longam vestra medela facit.
Hocné diu est vixisse ? diu (mihi credite) non est

Hoc vixisse ; diu sed timuisse mori.
Tu foliis, Medice alme, tuis medicamina præbes,

Et medicaminibus (quæ mala summa) malis.
Hoc mortem bene vitare est; vitare ferendo.

Et vixisse diu est hoc; citò posse mori.

Tollat crucem suam— c.

E Rg

Rgo tuam pone ; ut nobis sit sumere nostram :

Si nostram vis nos sumere, pone tuam. Illa illa, ingenti quæ te trabe duplicat, illa

Vel nostra est, nostras vel tulit illa cruces.

In (Joh. 17.) Cygnæam Di Jesú cantionem.
Uæ mella, ô quot, Christe, favos in carmina fundis!

Dulcis, & (ah furias !) ah moribundus olor!
Parce tamen ; minus hæ si sunt mea gaudia voces :

Voce quidem dulci, sed moriente canis.

Qa

Et conspuebant illum.
Uid non tam fæde sævi maris audeat ira!

Conspuit ecce oculos (sydera nostra) tuos.
Forsan & hic aliquis sputo te excæcat, Jesu,

Qui debet sputo, quòd videt ipse, tuo.

Q

?

Joh. 4. Rogavit eum, ut descenderet, & sanaret filium suum.

1
Lle vt eat tecum, in natių, tuig salutem ?

Qui petis ; ah nescis (credo) quòd Ales Amor.
Ille ut eat tecum ? quàm se tua vota morantur!

Ille ut eat? tantò seriùs esset ibi.
Ne tardus veniat, Christus tecum ire recusat :

Christi nempe ipsum hoc ire moratur iter.
Christi nempe viis perit hoc quodcunq meatur :

Christi nempe viis vel properare mora est.
Hîc est, cui tu vota facis tua, Christus : at idem

(Crede mihi) dabit hæc qui rata, Christus ibi est.
Luc. 5. 9. Pavor enim occupaverat eum super

capturam piscium.
Um nimiùm in captis per te, Petre, piscibus hæres,

Piscibus (ut video) captus es ipse tuis.
Rem scio. te prædam Christus sibi cepit: & illi

Una in te ex istis omnibus esca fuit.

D

,

Joh. vidérunt, & odérunt me.
Idit? & odit adhuc? Ah, te non vidit, Jesu.
Non vidit te, qui vidit, & odit adhuc.

&
Non vidit, te non vidit (dulcissime rerum)

In te qui vidit quid, quod amare neget.

Vidio

Luc. 18. 39.
U mala turba tace, mihi tam mea vota propinquant,

Tunc ego, tunc taceam, mihi cùm meus Ille loquetur.

Si nescis, oculos vox habet ista meos.
O noctis miserere meæ. miserere, per illam,

Quæ tam læta tuo ridet in ore diem.
O noctis miserere meæ. miserere, per illam

Quæ, nisi te videat, nox velit esse, diem.
O noctis miserere meæ. miserere, per illam,

Hæc mea quam (fidei) nox habet ipsa, diem. Illa dies animi (Jesu) rogat hanc oculorum.

Illam (oro) dederis ; hanc mihi ne rapias.

Mat. 22.

In Phariseos Christi verbis insidiantes.

O

Quam te miseri ludunt vaga tædia voti,

Ex ore hoc speras qui, Pharisæe, malum !
Sic quis ab Auroræ noctem speraverit ulnis,

Unde solet primis Sol tener ire rosis?
Sic Acheronta petas illinc, unde amne corusco

Lactea sydereos Cynthia lavit equos.
Sic violas aconita roges : sic toxica nympham,

Garrula quæ vitreo gurgite vexat humum.
Deniq (ut exemplo res hæc propiore patescat)

A te sic speret quis (Pharisæe) bonum.

Mar. 9.

FA

Alleris. & nudum malè ponis (Pictor) Amorem:

Non nudum facis hunc, cùm sine veste facis. Nonne hic est (dum sic digito patet ille fideli)

Tunc, cùm vestitus, tunc quoq, nudus amor?

Tolle oculos, tolle ô tecum (tua sydera) nostros.

Ah quid enim, quid agant hîc sine sole suo ? Id, quod agant sine sole suo tua sydera, cælum :

Id terræ hæc agerent hîc sine sole suo. Illa suo sine sole suis cæca imbribus essent :

Cæca suis lacrymis hæc sine sole suo.

Act. 21.

Nam ego non solum vinciri-&c.

Q
Uid mortem objicitis nostro, quid vinĉla timori ?

Non timor est illinc, non timor inde meus.
Vincula, quæ timeam, sunt vincula sola timoris :

Sola timenda mihi est mors, timuisse mori.

Mat. 11. Legatio Baptistæ ad Christum.
Ro, quis es ? legat ista suo Baptista Magistro.

Illi quæ referant, talia Christus habet.
Cui cæcus cernit, mutus se in verba resolvit,

It claudus, vivit mortuus; Oro, quis est ?

ER

Rgò veni; quicunq, ferant tua signa timores :

Quæ nos cung vocant tristia, Christe, veni. Christe, veni. suus avulsum rapiat labor axem,

Nec sinat implicitas ire redire vias. Mutuus attonito titubet sub fædere mundus,

Nec Natura vagum dissona volvat opus. Christe, veni.

roseos ultrà remeare per ortus Nolit, & ambiguos Sol trahat æger equos. Christe, veni. ipsa suas patiatur Cynthia noctes,

Plus quàm Thessalico tincta tremore genas. Astrorum mala cæsaries per inane dolendum

Gaudeat, horribili fore repexa caput. Sole sub invito subitæ vis improba noctis

Corripiat solitam, non sua jura, diem.
Importuna dies, nec Eöi conscia pacti,

Per desolatæ murmura noctis eat.
Christe, veni. tonet Oceanus pater ; & sua nolit

Claustra. vagi montes sub nova sceptra meent.
Christe, veni. quodcunq audet metus, audeat ultra.
Fata id agant, quod agent.

tu modò, Christe, veni. Christe, veni. quâcunq, venis mercede malorum.

Quanti hoc constiterit cung venire, veni.
Teq, tuosý oculos tanti est potuisse videre !

Oh tanti est te vel sic potuisse frui !
Quicquid id est, Pater, omne tuo pensabitur ore;

Quicquid id est, veniat: Tu modò, Christe, veni.

Elices ! properâstis io, properastis. & altam

Vicistis gyro sub breviore viam.
Vos per non magnum vestri mare sanguinis illuc

Cymba tulit nimiis non operosa notis ;
Quo nos tam lento sub remigio luctantes

Ducit inexhausti vis malè fida freti.
Nos mora, nos longi consumit inertia lethi.

In ludum mortis, luxuriemý sumus.
Nos ævo, & senio, & latis permittimur undis.

Spargimur in casus,-porrigimur furiis.
Nos miseri sumus ex amplo; spatiog perimus.

In nos inquirunt fata ; probantq manus.
Ingenium fati sumus, ambitioý malorum ;

Conatus mortis, consiliumý sumus.
In vitæ multo multæ patet area mortis.
Non vitam nobis numerant, quot viximus, anni :

Vita brevis nostra est; sit licèt acta diu.
Vivere non longum est, quod longam ducere vitam :

Res longa vità sæpe peracta brevi est.
Nec vos tam vitæ Deus in compendia misit,

Quàm vetuit vestræ plus licuisse neci.
Accedit vitæ quicquid decerpitur ævo.
Atq, illó brevius, quo citiùs morimur.
Domitiano. De S. Johanne ad portam Lat.
Rgò ut inultus eas ? Sed nec tamen ibis inultus,

Sic violare ausus meg, meosý Deos.
Ure oleo, Lictor. Oleo parat urere Lictor :

Sed quem uri Lictor credidit, unctus erat.
Te quoq, sic olei virtus malefida fefellit ?
Sic tua te Pallas, Domitiane, juvat?

Εις τον του Στεφάνου σέφανον.

E ,

;

Seu pretium capiti dent, capiantve tuo.
Scilicet hæc ratio vestri diadematis : hoc est,

Unde coronatis nos decet ire comis.
Quisq, lapis quantò magis in se vilis habetur,

Ditior hôc capiti est gemma futura tuo.

« PreviousContinue »