Page images
PDF
EPUB

H A

ferus, ah culter ! qui tam bona lilia primus

In tam crudeles jussit abire rosas. Virgineüm hoc qui primus ebur violavit ab ostro;

Ing sui instituit muricis ingenium.
Scilicet hinc olim quicunq cucurrerit amnis,

Ex hoc purpurei germine fontis erit.
Scilicet hunc mortis primum puer accipit unguem:

Inijciunt hodie fata, furorý manus.
Ecce illi sanguis fundi jam cæpit ; & ecce,

Qui fundi possit, vix bene sanguis erat.
Excitat ė dolio vix dum bene musta recenti,

Atq, rudes furias in nova membra vocat. Improbus ! ut nimias jam nunc accingitur iras !

Armay non molli sollicitanda manu! Improbus ! ut teneras audet jam ludere mortes !

Et vitæ ad modulum, quid puerile mori ! Improbus ! ut tragici impatiens præludia fati

Ornat, & in socco jam negat ire suo ! Scilicet his pedibus manus hæc meditata cothurnos!

Hæc cum blanditiis mens meditata minas?
Hæc tam dura brevem decuêre crepundia dextram ?

Dextra Gigantæis hæc satis apta genis ?
Sic cunis miscere cruces ? cumý ubere matris

Commisisse neces, & scelus, & furias ?
Quo ridet patri, hoc tacite quoq respicit hastam ;

Quog oculo matrem mulcet, in arma redit. Dii Superi! furit his oculis ! hoc asper in ore est !

Dat Marti vultus, quos sibi mallet Amor. Deliciæ irarum ! torvi, tenera agmina, risus !

Blande furor ! terror dulcis ! amande metus !
Præcocis in pænas pueri lascivia tristis !

Cruda rudimental & torva tyrocinia !
Jam parcum, breviusý, brevi pro corpore vulnus,

Proġ brevi brevior vulnere sanguis eat :
Olim, cùm nervi, vitæq ferocior haustus

Materiam morti, luxuriemy dabunt ; Olim maturos ultrò conabitur imbres ;

Robustum audebit tunc, solidumý mori. Ergo illi, nisi qui in sævos concreverit usus,

Nec nisi quem possit fundere, sanguis erit?

Euge puer trux! Euge tamen mitissime rerum!

Quiğ tibi tantúm trux potes esse, puer! Euge tibi trux! Euge mihi mitissime rerum !

Euge Leo mitis ! trux sed & Agne tamen !
Macte puer! macte hoc tam duræ laudis honore !

Macte ô pænarum hac indole, & ingenio!
At ferus ah culter ! sub quo, tam docte dolorum,

In tristem properas sic, puer, ire virum.
Ah ferus, ah culter! sub quo, puer auree, crescis

Mortis proficiens hac quasi sub ferulâ.

NE :

Haud volet, haud poterit natus abesse diu. Nam quid eum teneat ? vel quæ magis oscula vellet?

Vestri illum indigenam quid vetet esse sinûs ? Quippe illis quæ labra genis magis apta putentur ?

Quæve per id collum dignior ire manus ?
His sibi quid speret puer ambitiosius ulnis ?

Quóve sub amplexu dulciús esse queat ?
O quæ tam teneram sibi vitis amicior ulmum

Implicet, alternis nexibus immoriens ?
Cui circum subitis eat impatientior ulnis ?

Aut quæ tam nimiis vultibus ora notet? Quæ tam prompta puer toties super oscula surgat ?

Quà signet gemmâ nobiliore genam?
Illa ubi tam vernis adolescat mitiùs auris,

Tamve sub apricis pendeat uva jugis ?
Illi quà veniat languor tam gratus in umbra ?

Commodius sub quo murmure somnus agat?
O ubi tam charo, tam casto in carcere regnat,

Maternog simul, virgineog sinu? Ille ut ab his fugiat ? nec tam bona gaudia vellet?

Ille ut in hos possit non properare sinus ?
Ille sui tam blanda sinûs patrimonia spernet?

Hæres tot factus tam bene deliciis?
Ne tantum, ne, Diva, tuis permitte querelis :

Quid dubites? Non est hic fugitivus Amor.

Acci

Ccipe dona, Puer; parvæ libamina laudis.

Accipe, non meritis accipienda suis. Accipe dona, Puer dulcis. dumg accipis illa,

Digna quoq, efficies, quæ, puer, accipies. Sive oculo, sive illa tuâ dignabere dextrâ ;

Dextram, oculumý dabis posse decere tuum. Non modò es in dantes, sed & ipsa in dona benignus;

Nec tantùm donans das, sed & accipiens.

NE

Tam parcens

In partum B. Virgs. non difficilem.
Ec facta est tamen illa Parens impunè; quòd almi

uteri venerit ille Puer. Una hæc nascentis quodcung pepercerit hora,

Toto illum vitæ tempore parturiit. Gaudia parturientis erat semel ille parenti;

Quotidie gemitus parturientis erat.

Irculus hic similem quàm par sibi pergit in orbem!

!

Virgineo thalamo quàm pulchrè convenit ille

(Quo nemo jacuit) virgineus tumulus ! Undiq ut hæc æquo passu res iret ; & ille

Josepho desponsatus, & ille fuit.

In Sanctum igneis linguis descendentem Spiritum.
Bsint, qui fitto simulant pia pectora vultu,

Ignea quos luteo pectore lingua beat.
Hoc potius mea vota rogant, mea thura petessunt,

Ut mihi sit mea mens ignea, lingua luti.

A

EN

Cùm horum aliqua dedicaram
Præceptori meo colendissimo,

Amico amicissimo, R. Brooke.
N tibi Musam, (Præceptor colendissime) quas ex tuis

modò scholis, quasi ex Apollinis officinâ, accepit, alas timidè adhuc, nec aliter quàm sub oculis tuis jactitantem.

Qualiter é nido multâ jam Aoridus alâ
Astra sibi meditatur avis, pulchrosý meatus
Aërios inter proceres; licèt æthera nunquam
Expertus, rudibusg illi sit in ardua pennis
Prima fides; micat ire tamen, quatiensý decora
Veste leves humeros, querulumg per aëra ludens
Nil dubitat vel in astra vagos suspendere risus.
At vero simul immensum per inane profundis
Exhaustus spatiis, vacuoy sub athere pendens,
Arva procul, sylvasą suas, procul omnia cernit,
Cernere quæ solitus ; tum verò victa cadit mens,
Spesą, suas, & tanta timens conamina, totus

Respicit ad matrem, pronis, revertitur auris. Quod tibi enim hæc feram (Vir ornatissime) non ambitio dantis est, sed justitia reddentis: neq te libelli mei tam elegi patronum, quàm dominum agnosco. Tua sane sunt hæc, et

neq tamen ita mea sunt, quin si quid in illis boni est, tuum hoc sit totum : neq interim in tantum tua, ut quantumcung est in illis mali illud non sit ex integro meum. ita medio quodam, & misto jure utriusq sunt. ne vel mihi, dum me in societatem tuarum laudum elevarem, invidiam facerem ; vel injuriam tibi, ut qui te in tenuitatis mea consortium deducere conarer. Ego enim de meo nihil ausim boni mecum agnoscere, nedum profiteri palàm, præter hoc unum (quo tamen nihil melius) animum nempe non ingratum tuorumg beneficiorum historiam religiosissimâ fide in se reponentem. hoc quibuscung testibus coram, hoc palàm in os cæli, meæg conscientiæ meum jacto. effero me in hoc ultra æmuli patientiam. Enim vero elegantiore obsequio venerentur te (& venerantur, scio) tuorum alii: nemo me sincero magis, vel ingenuo poterit. Horum deniq, rivulorum, tenuium utcunq, nulliusý nominis, hæc saltem laus erit propria, quòd suum nempe nôrint Oceanum.

mea.

To ,

Hymnus Veneri.
dum in illius tutelam transëunt virgines.
U tuis adsis, Venus alma, sacris:

Rideas blandum, Venus, & benignum, Quale cum Martem premis, aureof

Frangis ocello.
Rideas. Ô tum neq, Aamma Phæbum,
Nec juvent Phæben sua tela. gestat
Te satis contra tuus ille tantùm

Tela Cupido.
Sæpe in ipsius pharetrâ Dianæ
Hîc suas ridens posuit sagittas.
Ausus et flammæ Dominum magistris

Urere Aammis.
Virginum te orat chorus (esse longum
Virgines nollent) modò servientům
Tot columbarum tibi, passerumg au-

gere catervam.
Dedicant quicquid labra vel rosarum,
Colla vel servant tibi liliorum:
Dedicant totum tibi ver genarum,

Ver oculorum. Hinc tuo sumas licet arma nato, Seu novas his ex oculis sagittas; Seu faces flamma velit acriori

Flave comatas.
Sume. et ô discant, quid amica; quid nox,
Quid bene, & blandè vigilata nox sit;
Quid sibi dulcis furor, & protervus

Poscat amator.
Sume. per quæ tot tibi corda Aagrant.
Per quod arcanum tua cestus halat.
Per tuus quicquid tibi dixit olim, aut

Fecit Adonis.

« PreviousContinue »