Spes Pes Diva salve. Diva avidam tuo Necessitatem numine prorogans; Vindicta fortunæ furentis; Una salus mediis ruinis. Regina quamvis, tu solium facis Firma magis tua regna constant. Cantus catenis, carmina carcere, Dolore ab ipso gaudiağ exprimis. Scintilla tu vivis sub imo Pectoris, haud metuens procellas. Tu regna servis; copia pauperi : Victis triumphus: littora naufrago : Ipsisç damnatis patrona : Anchora sub medio profundo. Quin ipse alumnus sum tuus. ubere Pendemus isto; & hinc animam traho. O, Diva nutrix, ô foventes Pande sinus. sitiens laboro. Non accipimus brevem vitam, sed facimus. E tu luges nimiùm citatam Circulo vitam properante volvi? Tu Deos parcos gemis, ipse cùm sis Prodigus ævi ? Ipse quod perdis, quereris perire ? Cedet abactus. Est fugax vitæ (fateor) Aluentum: Labitur unda. Fur Sopor magnam hinc oculos recludens) Surripit partem. ruit inde partem Temporis magnam spolium reportans Latro voluptas. Tu creas mortes tibi mille. & æva E Pulchra non diuturna. Eheu floriduli dies ! Quanquam sydereis genis, Quanquam perpetuâ fide Tum Aammis agiles novis Quanquam fronte sub ardua Quanquam tota, per omnia, Istis heu tamen heu genis, TI Veris descriptio. 'Empus adest, placidis quo Sol novus auctior horis Purpureos mulcere dies, & sydere verno Floridus, augusto solet ire per æthera vultu, Naturæ communis amor; spes aurea mundi; Virginëum decus; & dulcis lascivia rerum, Ver tenerum, ver molle subit; jam pulchrior annus Pube novâ, roseæg recens in Alore juventæ Felici fragrat gremio, & laxatur odora Prole parens ; per aquas, perg arva, per omnia latè Ipse suas miratur opes, miratur honores. Jam Zephyro resoluta suo tumet ebria tellus, Et crebro bibit imbre Jovem. Sub frondibus altis Flora sedens, audit (fælix !) quo murmure lapsis Fons patrius minitetur aquis, quæ vertice crispo Respiciunt tantùm, & strepero procul agmine pergunt. Audit & arboreis siquid gemebunda recurrens Garriat aura comis. audit quibus ipsa susurris Annuit, & facili cervice remurmurat arbor. Quin audit querulas audit quodcunq per umbras Flebilibus Philomela modis miserabile narrat. Tum quoq præcipuè blandis Cytheræa per orbem Spargitur imperiis; molles tum major habenas Incutit increpitans, cestus magis ignea rores Ingeminat, tumidosą sinus Aagrantior ambit; Nympharum incedit latè, charitumg coronâ Amplior, & plures curru jam nectit olores: Quin ipsos quoq tum campis emittit apricis Læta parens, gremiog omnes effundit Amores. Mille ruunt equites blandi, peditumg protervæ Mille ruunt acies: levium pars terga ferarum Insiliunt, gaudentó suis stimulare sagittis ; Pars optans gemino multum properare volatu Aërios conscendit equos; hic passere blando ; Subsiliens lene ludit iter; micat huc, micat illuc но levis incerto, & vagus omnibus umbris: Verùm alter gravidis insurgens major habenis Maternas molitur aves : ille improbus acrem Versat apem similis, seseg agnoscit in illo. |