Page images
PDF
EPUB

Et brevibus miscere vias, ac frangere gyris:
Pars leviter per prata vagi sua lilia dignis
Contendunt sociare rosis; tum Aorëus ordo
Consilio fragrante venit: lascivit in omni
Germine læta manus: nitidis nova gloria pennis
Additur; illustri gremio sedet aurea messis;
Gaudet odoratas coma blandior ire sub umbras.
Excutiunt solitas (immitia tela) sagittas,
Ridentesý aliis pharetræ spectantur in armis.
Flore manus, & fore sinus, Aore omnia lucent.
Undig, jam Alos est. vitreas hic pronus ad undas
Ingenium illudentis aquæ, fluitantiaq ora,
Et vaga miratur tremulæ mendacia formæ.
Inde suos probat explorans, & judice nymphâ
Informat radios, ne non satis igne protervo
Ora tremant, agilesy docet nova fulgura vultus,
Atq suo vibrare jubet petulantiùs astro.

HA

Æc est, quæ sacrâ didicit forere figurâ,

Non nisi per lachrymas charta videnda tuas. Scilicet ah dices, hæc cùm spectaveris ora,

Ora sacer sic, ô sic tulit ille pater.
Sperabis solitas illinc, pia fulmina, voces;

Sanctaý tam dulci mella venire viâ.
Sic erat illa, suas Famæ cùm traderet alas,

Ad calamum (dices) sic erat illa manus.
Tale erat & pectus, celsæ domus ardua mentis,

Tale suo plenum sydere pectus erat.
O bene fallacis mendacia pulchra tabellæ !

Et, qui tam simili vivit in ære, labor !
Cum tu tot chartis vitam, Pater alme, dedisti;

Hæc meritò vitam charta dat una tibi.

Melius purgatur stomachus per vomitum, quàm per secessum.

Um vires refero vomitus, & nobile munus,

Da mihi de vomitu, grandis Homere, tuo. Nempe olim, multi cùm carminis anxia moles

Vexabat stomachum, magne Poëta, tuum; Ægrag jejuno tenuabat pectora morsu,

Jussit & in crudam semper hiare famem: Phæbus (ut est medicus) vomitoria pocula præbens

Morbum omnem longos expulit in vomitus.
Protinus & centum incumbunt toto ore Poëtæ,

Certantes sacras lambere relliquias.
Quod vix fecissent, (scio) si medicamen ineptum

Venisset miseré posteriore viâ.
Quippe per amfractus, cæció volumina ventris

Sacra (putas) hostem vult medicina sequi?
Tam turpes tenebras hæc non dignatur. at ipsum
Sedibus ex imis imperiosa trahit.

Ergo
Per vomitum stomachus meliùs purgabitur. alvus

Quàm quà secretis exit opaca viis.

In Natales Mariæ Principis.

[ocr errors]

Arce tuo jam, bruma ferox, ô parce furori.

Pone animos. Ô pacatæ da spiritus auræ AMatu leniore

gravem

demulceat annum.
Res certè, & tempus meruit. Licet improbus Auster.
Sæviat, & rabido multùm se murmure volvat;
Imbriferis licèt impatiens Notus ardeat alis;
Hîc tamen, hîc certè, modò tu non (sæva) negares,
Nec Notus impatiens jam, nec foret improbus Auster.
Scilicet hoc decuit? dum nos tam lucida rerum
Attollit series, adeò commune serenum
Lætitiæ, vernisý animis micat alta voluptas ;
Jam torvas acies, jam squallida bella per auras
Volvere? & hybernis annum corrumpere nimbis ?
Ah melius ! quin luce novæ reparata juventæ
Ipsa hodie vernaret hyems; pulchrog tumultu
Purpureas properaret opes; effunderet omnes
Læta sinus, nitidumý diem fragrantibus horis
Æternum migrare velit; Aorumý beatâ
Luxurie tanta ô circum cunabula surgat,
Excipiatý novos, & molliter ambiat artus.

Quippe venit. sacris iterum vagitibus ingens
Aula sonat. venit en roseo decus addita fratri
Blanda soror. tibi se brevibus, tibi porrigit ulnis,
Magne puer! facili tibi torquet hiantia risu
Ora; tibi molles, lacrymas, & nobile murmur
Temperat, iný tuo ponit se pendula collo.
Tale decus; juncto veluti sub stemmate cùm quis
Dat sociis lucere rosis sua lilia. talis
Fulget honos; medio cúm se duo sydera mundo
Dulcibus intexunt radiis. nec dignior olim
Flagrabat nitidæ felix consortio formæ,
Tunc cúm sydereos inter pulcherrima fratres
Erubuit primùm, & Ledæo cortice rupto
Tyndarida explicuit teneræ nova gaudia frontis.

Sic socium ô miscete jubar, tu, candide frater,
Tuý serena soror. sic / date gaudia patri,

Sic matri. cùmý ille olim, subeuntibus annis,

Ire inter proprios magnâ cervice triumphos
Egregius volet, atq suâ se discere dextrâ;
Te quoq tum pleno mulcebit sydere & alto
Flore tui, dulcesê oculos maturior ignis
Indole divinâ, & radiis intinget honoris.
Tunc ô te quoties (nisi quod tu pulchrior illa)
Esse suam Phæben falsus jurabit Apollo!
Tunc ô te quoties (nisi quòd tu castior illa)
Esse suam Venerem Mavors jurabit inanis !
Felix ah! et cui se non Mars, non aureus ipse
Credet Apollo parem! tantâ cui conjuge celsus
In pulchros properare sinus, & carpere sacras
Delicias, oculosý tuos, tua basia solus
Tum poterit dixisse sua; & se nectare tanto
Dum probat esse Deum, superas contemnere mensas.

I Gni

Honoratisso D'. Robe. Heath, summo Justit.

de com. Banco. Gratulatio. Gnitum latus, & sacrum tibi gratulor ostrum,

O amor ; atq, tuæ gloria magna toga!
Nam video. Themis ecce humeris, Themis ardet in istis,

Iný tuos gaudet tota venire sinus.
O ibi purpureo quàm se bene porrigit astro!

Et docet hîc radios luxuriare suos!
Imò eat æternâ sic ô Themis aurea pompa !

Hîc velit ô sydus semper habere suum!
Sic Aagret, & nunquam tua purpura palleat intus.

O nunquam in vultus digna sit ire tuos.
Sanguine ab innocuo nullos bibat illa rubores.

Nec tam crudeli murice proficiat. Quæq tibi est (nam quæ non est tibi ?) candida virtus

Fortunam placidè ducat in alta tuam. Nullius viduæ lacrymas tua marmora sudent.

Nec sit, quæ inclamet te, tibi facta domus. Non gemat ulla suam pinus tibi scissa ruinam,

Ceu cadat in domini murmure mæsta sui.
Fama suas subter pennas tibi sternat eünti ;

Illa tubæ faciat te melioris opus.
Thura tuo (quacunq meat) cum nomine migrent;

Quæq vehit fęlix te, vehat aura rosas.
Vive tuis (nec enim non sunt æquissima) votis

Æqualis, quæ te sydera cung vocant.
Hæc donec niveæ cedat tua purpura pallæ,

Lilium ubi fuerit, quæ rosa vestis erat.

Ho

Serenissimæ Regince librum suum commendat Academia.

Unc quoq materna (nimium nisi magna rogamus)

Aut aviæ saltem sume, Maria, manu. Est Musà de matre recens rubicundulus infans,

Cui pater est partus (quis putet?) ille tuus. Usq, adeo impatiens amor est in virgine Musâ :

Jam nunc ex illo non negat esse parens. De nato quot habes olim sperare nepotes,

Qui simul & pater est, & facit esse patrem !

« PreviousContinue »