Page images
PDF
EPUB

O

Priscianus verberans, & vapulans.
Uid facis ? ah! tam perversâ quid volvitur irâ ?

Quid parat iste tuus, posterus iste furor ?
Ah, truculente puer ! tam fædo parce furori.

Nec rapiat tragicas tam gravis ira nates. Ecce fremit, fremit ecce indignabundus Apollo.

Castalides fugiunt, & procul ora tegunt. Sic igitur sacrum, sic insedisse caballum

Quæris ? & (ah) fieri tam malè notus eques ?
Ille igitur phaleris nitidus lucebit in istis ?

Hæc erit ad solidum turpis habena latus?
His ille (haud nimium rigidis) dabit ora lupatis ?

Hæc Auet in miseris sordida vitta jubis ?
Sic erit ista tui, sic aurea pompa triumphi ?

Ille sub imperiis ibit olentis heri?
Ille tamen neq, terribili stat spumëus irâ;

Ungula nec celso fervida calce tonat.
O meritò spectatur equi patientia nostri!

Dicite lö. tantum quis toleravit equus ?
Pegasus iste ferox, mortales spretus habenas,

Bellerophontæâ non tulit ire manu.
Noster equus tamen exemplo non turget in isto:

Stat bonus, & solito se pede certus habet.
Imò licèt tantos de te tulit ille pudores,

Te tulit ille iterum. sed meliore modo.
Tunc rubor in scapulas ô quàm bene transiit iste,

Qui satis in vultus noluit ire tuos !
At mater centum in furias abit, & vomit iram

Mille modis rabidam: jura, forumý fremit. Quin fera tu, taceas; aut jura, forumý tacebunt:

Tu legi vocem non sinis esse suam.
O malé vibratæ rixosa volumina linguæ !

Et satis in nullo verba tonanda foro!
Causidicos (vesana !) tuos tua fulmina terrent.

Ecce stupent miseri: ah! nec meminêre loqui. Hinc tua, (fæde puer) fædati hinc terga caballi

Exercent querulo jurgia lenta foro. Obscænas lites, & olentia jurgia ridet Turpiter in causam sollicitata Themis.

Juridicus lites quisquis tractaverit istas,

Oh satis emunétâ nare sit ille, precor.
At tu de misero quid vis, truculente, caballo?

Cur premis insultans, sæve ! tyranne puer !
Tené igitur fugiet? fugiet sacer 'iste caballus ?

Non fugiet. sed (si vis) tibi terga dabit.

Ad librum super hac re ab ipso

ludi magistro editum, qui di

Priscianus

(verberans,

Eg vapulans.

Sore

Ordes ô tibi gratulamur istas,

O Musa aurea, blanda, delicata !
Sordes ô tibi candidas, suoý
Jam nec nomine, jam nec ore notas !
Sacro carmine quippe delinitæ
Se nunc ô bene nesciunt, nový
Mirantur facie novum nitorem.
Ipsas tu facis ô nitere sordes.
Sordes ô tibi gratulamur ipsas !
Si non hic natibus procax malignis
Fædo fulmine turpis intonâsset :
Unde insurgeret hæc querela vindex,
Docto & murmure carminis severi
Dulces fortiter aggregaret iras ?
Ipsæ ô te faciunt nitere sordes.
Sordes ô tibi gratulamur ipsas.

Quàm pulchrè tua migrat Hippocrene!
Turpi quam bene degener parenti!
Fædi filia tam serena fontis.
Has de stercore quis putaret undas ?

Sic ô lactea surge, Musa, surge.
Surge inter medias serena sordes.
Spumis qualiter in suis Dione,
Cùm prompsit latus aurëum, atq primas
Ortu purpureo movebat undas.
Sic ô lactea surge, Musa, surge.
Enni stercus erit Maronis aurum.

Horatii Ode.

Ille & nefasto te posuit die &c.

Ελληνισί. "Ωρα σε κείνος θήκεν αποφράδι Ο πρώτος όςις, χειρί τε βώμακι "Έθρεψε, δένδρον, της τε κώμης

Αίτιον, εσσομένων τ' έλεγχος. Κείνος τοκήος θρύψε και αυχένα, Κεϊνός γε (φαίην) αίματι ξεινίω Μυχώτατον κοιτώνα ράινε

Νύκτιος, άμφαφάασε κείνος Τα δήτα κόλχων φάρμακα, και κακού Πάν χρήμα, δώσας μοι επιχώριον Σε συγνόν έρνος, δεσπότου σε

"Έμπεσον ές κεφαλήν αεικώς. Πάσης μεν ώρης παν επικίνδυνον. Τίς οίδε φεύγειν; δείδια βοσφόρον Λιβύς ο πλωτήρ, ουδ' ανάγκην

Την κρυφίην ετέρωθεν όκνεϊ. Πάρθων μάχημον Ρωμάϊκος φυγήν, Και τόξα Πάρθος Ρωμαικην βίαν, Και δεσμά λάους αλλά μοίρας

Βάλλε, βαλει τ' αδόκητος ορμή. Σχέδον σχεδον πώς Περσεφόνης ίδoν Αύλην μελαίνην, και κρίσιν Αιακού, Καλήν τ' απόφασιν μακαίρων,

Αιολίαις κινύρην τε χορδαίς. Σαπφώ πατρίδος μεμφομένην κόραις, 'Ηχούντα και σε πλείον επιχρύσω, 'Αλκαίε, πλήκτρο σκληρά νηος,

Σκληρά φυγής, πολέμου τε σκληρά.

Ευφημέουσαι δ' αμφοτέρων σκιαι
Κλύουσι θάμβει, τας δε μαχας πλεόν,
'Ανασάτους τε μεν τυράννους

'Ωμιάς έκπιεν ωσι λαος.

Τί θαύμ'; εκείναιρ θής ότε τρίκρανος
"Ακην αοιδαίς, ουατα κάββαλε,
'Εριννύων τ' ηδυπαθούσι

Βόςρυχες, ησυχίων έχιδνών.
Και δη Προμηθεύς, και Πέλοπος πατήρ
Εύδουσιν ηχεί τω λαθικήδεϊ
"Αγειν λεόντας Ωρίων δε

Ου φιλέει, φοβεράς τε λύγκας.

In Redd. Dre. Brooke Epitaphium.

P.

Osuit sub istâ (non gravi) caput terra

Ille, ipsa quem mors arrogare vix ausa Didicit vereri, plurimumque suspenso Dubitavit ictu, lucidos procul vultus, Et sydus oris acre procul prospectans. Cui literarum fama cum dedit lumen, Accepit, atque est ditior suis donis. Cujus serena gravitas faciles mores Muliere novit; cujus in senectute Famaeque riguit, & juventa fortunæ. Ita brevis ævi, ut nec videri festinus ; Ita longus, ut nec fessus. Et hunc mori credis ?

E

In obitum Rev. V. Dris Mansell,
Coll. Regin. Mri qui ven. Ds Brooke,

interitum proximè secutus est.
Rgo iterum in lacrymas, & sævi murmura planctûs

Ire jubet tragica mors iterata manu? Scilicet illa novas quæ jam fert dextra sagittas,

Dextra priore recens sanguine stillat adhuc.
Vos ô, quos sociâ Lachesis propè miscuit urna,

Et vicina colus vix sinit esse duos;
Ite ô, quos nostri jungunt consortia damni ;

Per nostras lacrymas ô nimis ite pares !
Ite per Elysias felici tramite valles.

Et sociis animos conciliate viis.
Illic ingentes ultrò confundite manes,

Noscat & æternam mutua dextra fidem.
Communes eadem spargantur in otia curæ,

Atque idem felix poscat utrumque labor.
Nectaræ simul ite vagis sermonibus horæ :

Nox trahat alternas continuata vices.
Una cibos ferat, una suas vocet arbor in umbras.

Ambobus faciles herba det una toros.
Certum erit interea quanto sit major habenda,

Quàm quæ per vitam est, mortis amicitia.

« PreviousContinue »