Page images
PDF
EPUB

Post

MARC. 12.

Licétne Cæsari censum dare?

Ost tot Scribarum (Christe) in te prælia, tandem Ipse venit Cæsar: Cæsar in arma venit. Pugnant terribiles non Cæsaris ense, sed ense Cæsare: quin Cæsar vinceris ipse tamen. Hoc quoque tu conscribe tuis, Auguste, triumphis. Sic vinci dignus quis nisi Cæsar erat?

MATTH. 9.

In tibicines & turbam tumultuantem
circa defun&tam.

Ani, quid strepitis? nam, quamvis *dormiat illa,
Non tamen è somno est sic revocanda suo.

V Ani

Expectat solos Christi sopor iste susurros:
Dormit; nec dormit omnibus illa tamen.

* Vers. 24.

Non enim mortua est puella, sed dormit.

MATTH. 6. 19.

Piscatores vocati.

Udite jam pisces secura per æquora: pisces
quoque (sed varia sub ratione) sumus.

Los

Non potuisse capi, vobis spes una salutis :

Una salus nobis est, potuisse capi.

C

MARC. 12.

Date Cæsari.

Unita Deo debentur: habet tamen & sua Cæsar; Nec minus indè Deo est, si sua Cæsar habet. Non minus indè Deo est, solio si cætera dantur Cæsareo, Cæsar cùm datur ipse Deo.

MATTH. 21. 7.

Dominus asino vehitur.

Lle igitur vilem te, te dignatur asellum,
O non vecturâ non bene digne tuâ?

Heu quibus haud pugnat Christi patientia monstris?
Hoc, quòd sic fertur, hoc quoque ferre fuit.

I

Luc. 21. 27.

Videbunt Filium hominis venientem in nube.

mmo veni: aërios (ô Christe) accingere currus,
Ing triumphali nube coruscus ades.

Nubem quæris? erunt nostra (ah!) suspiria nubes:
Aut sol in nubem se dabit ipse tuam.

[Mpius

JOANN. 20.

Nisi digitum immisero, &c.

Mpius ergò iterum clavos? iterum impius hastam?
Et totum digitus triste revolvet opus?

Tune igitur Christum (Thoma) quò vivere credas,
Tu Christum faceres (ah truculente!) mori?

ACT. 8.

Ad Judæos mactatores S. Stephani.

Uid datis (ah miseri!) saxis nolentibus_iras?

Q Quid nimis in tragicum præcipitatis opus?

In mortem Stephani se dant invita: sed illi
Occiso faciunt sponte suâ tumulum.

U

Sancto Joanni, dilecto discipulo.

T fruere; augustóq; sinu caput abde (quod ô tum

Nollet in æterna se posuisse rosa)

Tu fruere: & sacro dum te sic pectore portat,
O sat erit tergo me potuisse vehi.

V

MATTH. 2.

In lactentes Martyres.

Ulnera natorum qui vidit, & ubera matrum,
Per pueros fluviis (ah!) simul ire suis;
Sic pueros quisquis vidit, dubitavit, an illos
Lilia cælorum diceret, anne rosas.

N

MATTH. I. 23.

Deus nobiscum.

Obiscum Deus est? vestrum hoc est (hei mihi!) vestrum:
Vobiscum Deus est, ô asini atque boves.

Nobiscum non est: nam nos domus aurea sumit:
Nobiscum Deus est, & jacet in stabulo?

Hoc igitur nostrum ut fiat (dulcissime Jesu)
Nos dandi stabulis, vel tibi danda domus.

Has

Christus circumcisus ad Patrem.

as en primitias nostræ (Pater) accipe mortis;
(Vitam ex quo sumpsi, vivere dedidici)

Ira (Pater) tua de pluviâ gustaverit istâ:
Olim ibit fluviis hoc latus omne suis.
Tunc sitiat licèt & sitiat, bibet & bibet usqué:
Tunc poterit toto fonte superba frui.
Nunc hastæ interea possit præludere culter:
Indolis in poenas spes erit ista meæ.

In Epiphaniam Domini.

On solitâ contenta dies face lucis Eoæ,
Ecce micat radiis cæsariata novis.

[ocr errors]

Persa sagax, propera: discurre per ardua Regum
Tecta, per auratas marmoreásque domus :

Quare &, quæ intepuit Regina purpura partu;
Principe vagitu quæ domus insonuit.

Audin' Persa sagax? Qui tanta negotia cœlo
Fecit, Bethlemiis vagiit in stabulis.

Luc. 2. 49.

Ecce quærebamus te, &c.

E quæro misera, & quæro: tu nunc quoque tractas
Res Patris: Pater est unica cura tibi:

[ocr errors]

Quippe quòd ad pœnas tantùm & tot nomina mortis,
Ad luctum & lacrymas (hei mihi!) mater ego.

JOANN. 2.

Aquæ in vinum versæ.

Nde rubor vestris, & non sua purpura lymphis?
Quæ rosa mirantes tam nova mutat aquas?

UNde

Numen (conviva) præsens agnoscite Numen:
Nympha pudica Deum vidit, & erubuit.

MATTH. 8. 13.

Absenti Centurionis filio Dominus absens medetur.

Q

Uàm tacitis inopina salus illabitur alis!
Alis, quas illi vox tua, Christe, dedit.

Quàm longas vox ista manus habet! hæc medicina
Absens, & præsens hæc medicina fuit.

MARC. 4. 40.

Quid timidi estis?

Anquã illi insanus faceret sua fulmina ventus!
Tanquam illi scopulos nôrit habere fretum!

Vos vestri scopuli, vos estis ventus & unda:
Naufragium cum illo qui metuit, meruit.

Luc. 2.

Nunc dimittis.

Te mei (quid enim ulteriùs, quid vultis ?) ocelli :
Leniter obductis ite superciliis.

IT

Immo & adhuc & adhuc, iterumq; iterumq; videte;
Accipite hæc totis lumina luminibus.

Jámque ite; & tutis ô vos bene claudite vallis :
Servate hæc totis lumina luminibus.

Primum est, quòd potui te (Christe) videre: secundum,
Te viso, rectà jam potuisse mori.

E

MATTH. 13. 24.

In segetem sacram.

Cce suam implorat, demisso vertice, falcem :
Tu segeti falcem da (Pater alme) suam.

Tu falcem nor das? messem tu (Christe) moraris?

Hoc ipsum falx est: hæc mora messis erit.

Luc. 7. 37.

Cœpit lacrymis rigare pedes ejus, & capillis extergebat.

U

Nda sacras sordes lambit placidissima: flavæ

Lambit & hanc undam lucida flamma comæ.

Illa per has sordes it purior unda; simulque
Ille per has lucet purior ignis aquas.

Q

Luc. 18. 41.

Quid vis tibi faciam?

Uid volo (Christe) rogas? quippe ah volo, Christe, videre:
Quippe ah te (dulcis Christe) videre volo.

At video; fideique oculis te nunc quoque figo:

Est mihi, quæ nunquam est non oculata, fides.
Sed quamvis videam, tamen ah volo (Christe) videre :
Sed quoniam video (Christe) videre volo.

« PreviousContinue »