Page images
PDF
EPUB

affectu, foventis in eo curas suas & spes, affingunt. Patere igitur (reverende Custos) hanc tibi ex istiusmodi floribus corollam necti; convivalem vero: nec aliter passuram Sydus illud oris tui auspicatissimum nisi (quâ est etiam amænitate) remissiore radio cùm se reclinat, & in tantum de se demit. Neque sanè hoc scriptionis genere (modò partes suas satìs præstiterit) quid esse potuit otio Theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa Theologica Poëticâ amænitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum quicquid est, amare tamen poteris ; & voles, scio: non ut magnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure; utpote quod è tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatū fuerit. Quod restat hujus libelli fatis, exorandus es igitur (vir spectatissime) ut quem sinu tam facili privatum excepisti, eum jam ore magìs publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non auspicium modò suum, sed & argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, & sanctum suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi provinciam ; laudum tuarum, intelligo : quas mihi cùm modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessariò ut sim brevis : imò verò longus nimiúm ; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unicè poteram, & sine tædio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque dedigneris quòd colere audeam Genii tui serenitatem supplex tam tenuis, & (quoniam numen quoq; hoc de se non negat) amare etiam. Interim verò da veniam Musæ in tantum sibi non temperanti, quin in hanc saltem laudis tuæ partem, quæ tibi ex rebus sacris apud nos ornatis meritissima est, istiusmodi carmine involare ausa sit, qualicunque,

Per quem erudito exhalat in otio ;
Seu frigus udi captet antri,

Sive Jovem nitidósque soles.

Non ipse custos pulchrior invias
Egit sub umbras Æmonios greges;
Non ipse Apollo notus illis

Lege suæ meliore cannæ.

Tu si sereno des oculo frui ;
Sunt rura nobis, sunt juga, sunt aquæ,
Sunt plectra dulcium sororum ;

(Non alio mihi nota Phæbo)

Te dante, castos composuit sinus ;
Te dante, mores sumpsit; & in suo
Videnda vultu, pulverémque

Relligio cinerémque nescit.

Stat cincta digna fronde decens caput :
Subsque per te fassa palàm Deos,
Comisque, Diva, vestibúsque

Ingenium dedit ordinémque.

Jámque ecce nobis amplior es modò
Majorque cerni. Quale jubar tremit
Sub os ! verecundusque quantâ

Mole sui Genius laborat!

Jam qui serenas it tibi per genas,
Majore cælo Sydus habet suum ;
Majorque circum cuspidatæ

Ora comit tua flos diei.

Stat causa.

Nempe hanc ipse Deus, Deus, Hanc ara, per te pulchra, diem tibi Tuam refundit, obvibque

It radio tibi se colenti.

Ecce, ecce! sacro in limine, dum pio Multumque prono poplite amas humum, Altaria annuunt ab alto;

Et refluis tibi plaudit alis Pulchro incalescens officio, puer Quicunque crispo sydere crinium, Vultúque non fatente terram,

Currit ibi roseus satelles.

Et jure. Nam cùm fana tot inviis
Möerent ruinis, ipsaque (ceu preces
Manisque, non decora supplex,

Tendat) opem rogat, heu negatam !
Tibi ipsa voti est ara sui rea.
Et solvet. O quàm semper apud Deum
Litabis illum, cujus are

Ipse preces prius audiisti!

Venerabili viro Magistro Tournay,

Tutori suo summè observando.

[ocr errors]

M

Essis inauravit Cereri jam quarta capillos,

Vitis habet Bacchum quarta corona suæ,
Nostra ex quo, primis plumæ vix alba pruinis,

Ausa tuo Musa est nidificare sinu.
Hic nemus, hic soles, & cælum mitius illi :

Hîc sua quod Musis umbra vel aura dedit.
Sedit ibi secura malus quid moverit Auster,

Quæ gravis hybernum vexerit ala Jovem.
Nescio quo interea multùm tibi murmure nota est :

Nempe sed hoc poteras murmur amare tamen.
Tandem ecce (heu simili de prole puerpera) tandem

Hôc tenero tenera est pignore facta parens. Jámg, meam hanc sobolem (rogo) quis sinus clter haberet ?

Quis mihi tam noti nempe teporis erat? Sed quoq; & ipsa Meus (de te) meus, improba, tutor

(Quàm primùm potuit dicere) dixit, erit. Has ego legitimæ, nec lævo sydere nata

Non puto degeneres indolis esse notas;
Nempe quòd illa suo patri tam semper apertos,

Tam semper faciles nôrit adire sinus.
Ergò tuam tibi sume : tuas eat illa sub alas :

Hoc quoque de nostro, quod tuearis, habe.
Sic
quæ

Suada tuo fontem sibi fecit in ore,
Sanéto & securo melle perennis eat.
Sic tua, sic nullas Siren non mulceat aures,

Aula cui plausus & sua serta dedit.
Sic tuus ille (precor) Tagus aut eat objice nullo,

Aut omni (quod adhuc) objice major eat.

Ornatissimo viro Præceptori suo colen

dissimo, Magistro Brook. O

Mihi qui nunquam nomen non dulce fuisti
Tunc

quoque cum domini fronte timendus eras ! Ille ego pars vestri quondā intactissima regni,

De nullo virgæ nota labore tuæ,
Do tibi quod de te per secula longa queretur

Quòd de me nimiùm non metuendus eras :
Quod tibi turpis ego torpentis inertia sceptri

Tam ferulæ tulerim mitia jura tuæ. Scilicet in foliis quicquid peccabitur istis,

Quod tua virga statim vapulet, illud erit.
Ergd tibi hæc pænas pro me mea pagina pendat.

Hîc agitur virgæ res tibi multa tuæ.
In me igitur quicquid nimis illa pepercerit olim,

Id licet in fætu vindicet omne meo.
Hîc tuus inveniet satis in quo sæviat unguis,

Quódque veru docto trans obeliscus eat.
Scilicet hæc mea sunt; hæc quæ mala scilicet : ô si

(Quæ tua nempe forent) hîc meliora forent ! Qualiacunque, suum nôrunt hæc flumina fontem.

(Nilus ab ignoto fonte superbus eat)
Nec certè nihil est quâ quis sit origine. Fontes

Esse solent fluvii nomen honórque sui.
Hic quoque tam parvus (de me mea secula dicant)

Non parvi soboles hic quoque fontis erat.
Hoc modo & ipse velis de me dixisse, Meorum

Ille fuit minimus. Sed fuit ille meus.

« PreviousContinue »