Page images
PDF
EPUB

Matth. 15. 21.

Christus mulieri Canaaneæ difficilior.

VT , negas.

T pretium facias dono, donare recusas :

Usquè rogat supplex, tu tamen usquè Hoc etiam donare fuit, donare negare.

Sæpe dedit, quisquis sæpe negata dedit.

Luc. II. 27

Beatus venter & ubera, &c.
quid si biberet Jesus vel ab ubere vestro?

Quid facit ad vestram, quòd bibit ille, sitim?
Ubera mox sua & Hic ô quàm non lactea !) pandet:

E nato Mater tum bibet ipsa suo.

ET

JOANN. 15. 1.

In Christum Vitem.

U

Lmum vitis amat (quippe est & in arbore flāma,

Quam fovet in viridi pectore blandus amor:) Illam ex arboribus cunctis tu (Vitis) amâsti,

Illam, quæcunque est, quæ crucis arbor erat.

[ocr errors]

JOANN. 16. 20.

Vos flebitis & lamentabimini.

E

Quàm charum (ô Deus) est hoc mihi flere meum! Flerem, ni flerem: Solus tu (dulcis Iefu) Lætitiam donas tunc quoque quando negas.

Joann. 10.
In gregem Christi Pastoris.
Grex, ô nimiùm tanto Pastore beatus!

O ubi sunt tanto pascua digna grege?
non digna forent tanto grege pascua, Christus

Ipse suo est Pastor, pascuum & ipse gregi.

O

[ocr errors]

In vulnera pendentis Domini.
Ive oculos, sive ora vocem tua vulnera; certè

Undique sunt ora (heu !) undique sunt oculi. Ecce ora! ô nimiùm roseis florentia labris !

Ecce oculi! sævis ah madidi lacrymis !
Magdala, quæ lacrymas solita es, quæ basia sacro

Ferre pedi, sacro de pede sume vices.
Ora pedi sua sunt, tua quà tibi basia reddat:

Qud reddat lacrymas scilicet est oculus.

Marc. 2.

Paralyticus convalescens.
Hristum, quòd misero facilis peccata remittit,

Scribæ blasphemum dicere non dubitant. Hoc scelus ut primùm Paralyticus audiit; irâ

Impatiens, lectum sustulit atque abiit.

[ocr errors]

Joann. 8. 59.

Tunc sustulerunt lapides.
Axa? illi ? quid tam fædi voluêre furores?

uid sibi de saxis hi voluêre suis? Indolem, & antiqui agnosco vestigia patris:

Panem de saxis hi voluêre suis.

In resurrectionem Domini.

) mundus,

Tecum * virgineo nascitur è tumulo. Tecum in natales properat natura secundos,

Atque novam vitam te novus orbis habet. Ex vita (Sol alme) tua vitam omnia sumunt:

Nil certè, nisi mors, cogitur indè mori. At certè neque mors : nempe ut queat illa sepulchro (Christe) tuo condi, mors volet ipsa mori. * Joann. 19. 41. ενώ ουδέπω ουδείς ετέθη.

MATTH. 28. 17.

Aliqui verò dubitabant.
Cilicet & tellus * dubitat tremebunda : sed ipsum hoc,

Qudd tellus dubitat, vos dubitare vetat.
Ipsi custodes vobis, si quæritis, illud

Hoc ipso dicunt, * dicere quod nequeunt. * Vers. 2. σεισμός εγένετο μέγας. * Vers. 4. εσείσθησαν οι τηρούντες και εγένοντο ωσεί νεκροί.

S

Joann. 20. 20.
In vulnerum vestigia quæ ostendit Dominus,

ad firmandam suorum fidem.
Is oculis (nec adhuc clausis coñêre fenestris)
Invigilans no

nobis est tuus usus amor.
His oculis nos cernit amor tuus: his & amorem

(Christe) tuum gaudet cernere nostra fides.

H"

Luc. 17. 19.

Mittit Joannes qui quærant à Christo, an is sit.
"U qui aded impatiens properâsti agnoscere Christum,

Tunc cùm claustra uteri te tenuêre tui,
Tu, quis sit Christus, rogitas? & quæris ab ipso?
Hóc tibi vel mutus dicere quisque potest.

[ocr errors]

Joann. 18. 10.

In Petrum auricidam.

Q

Uantumcunque ferox tuus hic (Petre) fulminat ensis,

Tu tibi jam pugnas (ô bone) non Domino. Scilicet in miseram furis implacidissimus aurem,

Perfidiæ testis queat esse tuæ.

MARC. 3.

Manus arefacta sanatur.

F

Elix! ergo tuæ spectas natalia dextræ,

Quæ modd spectanti flebile funus erat. Quæ nec in externos modò dextera profuit usus,

Certè erit illa tuæ jam manus & fidei.

Matth. 27. 24.

In Pontium malè lautum.

Illa
Lla manus lavat unda tuas, vanissime Judex:

Ah tamen illa scelus non lavat unda tuum.
Nulla scelus lavet unda tuum: vel si lavet ulla,

O volet ex oculis illa venire tuis.

MATTH. 17. 27.

In piscem dotatum.
U piscem si, Christe, velis, venit ecce, sul mque

Fert pretium : tanti est vel periisse tibi.
Christe, foro tibi non opus est; addicere nummos

Non opus est : ipsum se tibi piscis emet.

T”

JOANN. 16. 33.

Ego vici mundum.
U contra mundum dux es meus, optime Jesu?

At tu (me miserum!) dux meus ipse jaces.
Si tu, dux meus, ipse jaces, spes ulla salutis ?

Immo, ni jaceas tu, mihi nulla salus.

[ocr errors]

.

[ocr errors]

In ascensionem Dominicam.
Adit (1.!) per aperta sui penetralia cæli:

It cælo, & cælum fundit ab ore novum.
Spargitur ante pedes, & toto sidere pronus

Jam propiùs Solis Sol bibit ora sui.
At fratri debere negans sua lumina Phoebe,

Aurea de Phæbo jam meliore redit.
Hos, de te victo, tu das (Pater) ipse triumphos:

Unde triumphares, quis satis alter erat?

J

In descensum Spiritûs sancti.
Am coeli circùm tonuit fragor : arma, minásque

Turbida cum flammis mista ferebat hyems.
Exclamat Judæus atrox; Venit ecce nefandis,

Ecce venit meriti fulminis ira memor. Verùm ubi composito sedit fax blandior astro,

Flammaque non læsas lambit amica comas; Judæis

, fulmen quia falsum apparuit esse, Hoc ipso verum nomine fulmen erat.

Joann. 3. 16. Sic dilexit mundum Deus, ut Filium morti traderet.

H nimis est, illum nostræ vel tradere vitæ :

Guttula quod faceret, cur facit oceanus ? Unde & luxuriare potest, habet hinc mea vita:

Amplè & magnificè mors habet unde mori.

A

« PreviousContinue »