Page images
PDF
EPUB

MATTH. 15. 21.

Christus mulieri Canaaneæ difficilior.

T pretium facias dono, donare recusas:

VT

Usque rogat supplex, tu tamen usquè negas.

Hoc etiam donare fuit, donare negare.
Sæpe dedit, quisquis sæpe negata dedit.

LUC. II. 27.

Beatus venter & ubera, &c.

T quid si biberet Jesus vel ab ubere vestro?
Quid facit ad vestram, quòd bibit ille, sitim?

E

Ubera mox sua & Hic (ô quàm non lactea!) pandet:
E nato Mater tum bibet ipsa suo.

JOANN. 15. 1.

In Christum Vitem.

Lmum vitis amat (quippe est & in arbore flama,
Quam fovet in viridi pectore blandus amor:)

Illam ex arboribus cunctis tu (Vitis) amâsti,
Illam, quæcunque est, quæ crucis arbor erat.

JOANN. 16. 20.

Vos flebitis & lamentabimini.

Rgò mihi salvete mei, mea gaudia, luctus:

Quàm charum (ô Deus) est hoc mihi flere meum!

Flerem, ni flerem: Solus tu (dulcis Iefu)
Lætitiam donas tunc quoque quando negas.

[ocr errors]

JOANN. 10.

In gregem Christi Pastoris.

Grex, ô nimiùm tanto Pastore beatus!
O ubi sunt tanto pascua digna grege?

Nè non digna forent tanto grege pascua, Christus
Ipse suo est Pastor, pascuum & ipse gregi.

[ocr errors]

In vulnera pendentis Domini.

Ive oculos, sive ora vocem tua vulnera; certè
Undique sunt ora (heu!) undique sunt oculi.
Ecce ora! nimiùm roseis florentia labris!
Ecce oculi! sævis ah madidi lacrymis !
Magdala, quæ lacrymas solita es, quæ basia sacro
Ferre pedi, sacro de pede sume vices.

Ora pedi sua sunt, tua quò tibi basia reddat:
Quò reddat lacrymas scilicet est oculus.

MARC. 2.

Paralyticus convalescens.

Hristum, quòd misero facilis peccata remittit,
Scribe blasphemum dicere non dubitant.

Hoc scelus ut primùm Paralyticus audiit; irâ
Impatiens, lectum sustulit atque abiit.

[ocr errors]

JOANN. 8. 59.

Tunc sustulerunt lapides.

Axa? illi? quid tam fœdi voluêre furores?
Quid sibi de saxis hi voluêre suis?

Indolem,& antiqui agnosco vestigia patris:
Panem de saxis hi voluêre suis.

In resurrectionem Domini.

NAsceris, en! tecumque tuus (Rex auree) mundus,

Tecum virgineo nascitur è tumulo.

Tecum in natales properat natura secundos,
Atque novam vitam te novus orbis habet.
Ex vita (Sol alme) tua vitam omnia sumunt:
Nil certè, nisi mors, cogitur indè mori.

At certè neque mors: nempe ut queat illa sepulchro
(Christe) tuo condi, mors volet ipsa mori.

S

* Joann. I9. 41. ἐν ᾧ οὐδέπω οὐδεὶς ἐτέθη.

Cilicet

MATTH. 28. 17.

Aliqui verò dubitabant.

tellus dubitat tremebunda: sed ipsum hoc,

Quòd tellus dubitat, vos dubitare vetat.

Ipsi custodes vobis, si quæritis, illud

Hoc ipso dicunt, *dicere quòd nequeunt.

* Vers. 2. σεισμὸς ἐγένετο μέγας.

* Vers. 4.

ἐσείσθησαν οἱ τηροῦντες καὶ ἐγένοντο ὡσεὶ νεκροί.

JOANN. 20. 20.

In vulnerum vestigia quæ ostendit Dominus, ad firmandam suorum fidem.

H'

Is oculis (nec adhuc clausis coïêre fenestris)
Invigilans nobis est tuus usus amor.

His oculis nos cernit amor tuus: his & amorem
(Christe) tuum gaudet cernere nostra fides.

Luc. 17. 19.

Mittit Joannes qui quærant à Christo, an is sit.

U qui adeò impatiens properâsti agnoscere Christum,
Tunc cùm claustra uteri te tenuêre tui,

Tu, quis sit Christus, rogitas? & quæris ab ipso?
Hoc tibi vel mutus dicere quisque potest.

Q

JOANN. 18. 10.

In Petrum auricîdam.

Uantumcunque ferox tuus hic (Petre) fulminat ensis,
Tu tibi jam pugnas (ô bone) non Domino.

Scilicet in miseram furis implacidissimus aurem,
Perfidiæ testis nè queat esse tuæ.

FE

MARC. 3.

Manus arefacta sanatur.

Elix! ergò tuæ spectas natalia dextræ,
Quæ modò spectanti flebile funus erat.

Quæ nec in externos modò dextera profuit usus,
Certè erit illa tuæ jam manus & fidei.

[ocr errors]

MATTH. 27. 24.

In Pontium malè lautum.

Lla manus lavat unda tuas, vanissime Judex:

Ab tamen illa scelus non lavat unda tuum.

Nulla scelus lavet unda tuum: vel si lavet ulla,
O volet ex oculis illa venire tuis.

MATTH. 17. 27.

In piscem dotatum.

U piscem si, Christe, velis, venit ecce, suumque
Fert pretium: tanti est vel periisse tibi.

Christe, foro tibi non opus est; addicere nummos
Non opus est: ipsum se tibi piscis emet.

[ocr errors]

JOANN. 16. 33.

Ego vici mundum.

U contra mundum dux es meus, optime Jesu?
At tu (me miserum!) dux meus ipse jaces.
Si tu, dux meus, ipse jaces, spes ulla salutis?
Immo, ni jaceas tu, mihi nulla salus.

V Adi

In ascensionem Dominicam.

Adit (Io!) per aperta sui penetralia cœli:
It coelo,& cœlum fundit ab ore novum.
Spargitur ante pedes, & toto sidere pronus
Jam propius Solis Sol bibit ora sui.

At fratri debere negans sua lumina Phoebe,
Aurea de Phoebo jam meliore redit.

Hos, de te victo, tu das (Pater) ipse triumphos:
Unde triumphares, quis satis alter erat?

Ja

In descensum Spiritûs sancti.

Am cœli circùm tonuit fragor: arma, mindsque
Turbida cum flammis mista ferebat hyems.

Exclamat Judæus atrox; Venit ecce nefandis,
Ecce venit meriti fulminis ira memor.
Verùm ubi composito sedit fax blandior astro,
Flammáque non læsas lambit amica comas;
Judæis, fulmen quia falsum apparuit esse,
Hoc ipso verum nomine fulmen erat.

JOANN. 3. 16.

Sic dilexit mundum Deus, ut Filium morti traderet.

AH

H nimis est, illum nostræ vel tradere vitæ: Guttula quod faceret, cur facit oceanus? Unde & luxuriare potest, habet hinc mea vita: Ample & magnificè mors habet unde mori.

« PreviousContinue »