Page images
PDF
EPUB

B

JOANN. 14.

Pacem meam do vobis.

Ella vocant: arma (ô socii) nostra arma paremus
Atque enses: nostros scilicet (ah!) jugulos.

Cur ego bella paro, cùm Christus det mihi pacem?
Quòd Christus pacem dat mihi, bella paro.

Ille dedit (nam quis potuit dare certior autor?)
Ille dedit pacem: sed dedit ille suam.

ACT. 9.

In D. Paulum illuminatum simul & excæcatum.

Ua, Christe, ambigua hæc bifidi tibi gloria teli est,
Quod simul huic oculos abstulit, atq; dedit?

[ocr errors]

Sancta dies animi, hac oculorum in nocte, latebat;
Te ut possit Paulus cernere, cæcus erat.

[ocr errors]

JOANN. 15.

Ego sum via. Ad Judæos spretores Christi.

Sed nec calcanda tamen: pes improbe pergis?
Improbe pes, ergò hoc coeli erat ire viam?

Ah pereat (Judae ferox) pes improbus ille,
Qui cœli tritam sic facit esse viam.

MATTH. 2.

In nocturnum & hyemale iter infantis Domini.

E

Rgò viatores teneros, cum Prole Parentem,

Nox habet hos, queîs est digna nec ulla dies?

Nam quid ad hæc Pueri vel labra, genásve Parentis?
Heu quid ad hæc facient oscula, nox & hyems?
Lilia ad hæc facerent, faceret rosa; quicquid & halat
Eterna Zephyrus qui tepet in viola.

Hi meruêre, quibus vel nox sit nulla; vel ulla
Si sit, eat nostrâ puriùs illa die.

Ecce sed hos quoque nox & hyems clausêre tenellos:
Et quis scit, quid nox, quid meditetur hyems?
Ah nè quid meditetur hyems sævire per Austros!
Quæg solet nigros nox mala ferre metus!

Ah nè noctis eat currus non mollibus Euris!

Aspera nè tetricos nuntiet aura Notos!

Heu quot habent tenebræ, quot vera pericula secum!
Quot noctem dominam, quantáq; monstra colunt!
Quot vaga que falsis veniunt ludibria formis!
Trux oculus! Stygio concolor ala Deo!

Seu veris ea, sive vagis stant monstra figuris ;
Virginei satis est hinc, satis indè metus.

Ergò veni; totoque veni resonantior arcu,
(Cynthia) prægnantem clange procul pharetram.
Monstra vel ista, vel illa, tuis sint meta sagittis :
Nec fratris jaculum certior aura vehat.

Ergò veni; totoque veni flagrantior ore,
Dignáque Apollineas sustinuisse vices.

Scis bene quid deceat Phoebi lucere sororem :
Ex his, si nescis, (Cynthia) disce genis.
O tua, in his, quantò lampas formosior iret!
Nox suam, ab his, quantò malit habere diem!

Quantum ageret tacitos hæc luna modestior ignes!
Atque verecundis sobria staret equis!

Luna, tuæ non est rosa tam pudibunda diei:
Nec tam virgineo fax tua flore tremit.

Ergò veni; sed & astra, tuas age (Cynthia) turmas:
Illa oculos pueri, quos imitentur, habent.

Hinc oculo, hinc astro: at parili face nictat utrumque ;
Etheris os, atque os æthereum Pueri.

Aspice, quàm bene res utriusque deceret utrumque!
Quàm bene in alternas mutua regna manus!

Ille oculus cœli hôc si staret in æthere frontis;
Sive astrum hoc Pueri, fronte sub ætherea.
Si Pueri hoc astrum ætherea sub fronte micaret,
Credat & hunc oculum non minùs esse suum.
Ille oculus coeli, hoc si staret in æthere frontis,
Non minùs in cœlis se putet esse suis.
Tam pulchras variare vices cum fronte Puelli,
Cumque Puelli oculis, æther & astra queant.
Astra quidem vellent; vellent æterna pacisci
Foedera mutatæ sedis inire vicem.

Ether & ipse (licèt numero tam dispare) vellet
Mutatis oculis tam bona pacta dari.

Quippe iret cælum quantò melioribus astris,
Astra sua hos oculos si modò habere queat!

Quippe astra in cœlo quantum meliore micarent,
Si frontem hanc possint coelum habuisse suum.
Ether astra velint: frustra velit ather, & astra:
Ecce negat Pueri frons, oculique negant.

Ah neget illa, negent illi: nam quem æthera mallent
Isti oculi? aut frons hæc quæ magis astra velit?
Quid si aliquod blandâ face lenè renideat astrum?
Lactea si coeli térque quatérque via est?

Blandior hic oculus, roseo hôc qui ridet in ore; Lactea frons hæc est térque quatérque magis.

Ergò negent, cœlumque suum sua sydera servent: Sydera de coelis non bene danda suis.

Ergò negant: séque ecce sua sub nube recondunt,
Sub tenera occidui nube supercilii :

Nec claudi contenta sui munimine coeli,
Quærunt in gremio Matris ubi lateant.
Non nisi sic tactis ubi nix tepet illa pruinis,
Castáque non gelido frigore vernat hyems.
Scilicet iste dies tam pulchro vespere tingi
Dignus; & hos soles sic decet occidere.
Claudat purpureus qui claudit vesper Olympum;
Puniceo placeas tu tibi (Phoebe) toro;

Dum tibi lascivam Thetis auget adultera noctem,
Pone per Hesperias strata pudenda rosas.
Illas nempe rosas, quas conscia purpura pinxit;
Culpa pudórque suus queîs dedit esse rosas.

Hos soles, nivea noctes, castumque cubile,
Quod purum sternet per mare virgo Thetis;
Hos, sancti flores; hos, tam sincera decebant
Lilia; quæ sibi non rubuêre rosæ.

Hos, decuit sinus hic; ubi toto sydere proni
Ecce lavant sese lacteo in oceano.

Atque lavent: tandemque suo se mane resolvant,
Ipsa dies ex hoc ut bibat ore diem.

A

JOANN. 16. 26.

Non dico, me rogaturum Patrem pro vobis.

H tamen Ipse roga: tibi scilicet ille roganti
Esse nequit durus, nec solet esse, Pater.

Ille suos omni facie te figit amores;
Ing tuos toto effunditur ore sinus.

Quippe, tuos spectans oculos, se spectat in illis;
Ing, tuo (Jesu) se fovet ipse sinu.

Ex te metitur sese, & sua numina discit:
Indè repercussus redditur ipse sibi.

Ille tibi se, te ille sibi par neetit utrinque :
Tam tuus est, ut nec sit magis ille suus.

Ergo roga: Ipse roga: tibi scilicet ille roganti
Esse nequit durus, nec solet esse, Pater.

Illum ut ego rogitem? Hôc (eheu) non ore rogandum;
Ore satis puras non faciente preces.

Illum ego si rogitem, quis scit quibus ille procellis
Surgat, & in miserum hoc quæ tonet ira caput?

Isto etiam forsan veniet mihi fulmen ab ore:
(Sæpe isto certè fulmen ab ore venit)

Ille unâ irati forsan me cuspide verbi,
Uno me nutu figet, & interii:

Non ego, non rogitem: mihi scilicet ille roganti
Durior esse potest, & solet esse, Pater.

Immo rogabo: nec ore meo tamen: immo rogabo
Ore meo (Jesu) scilicet ore tuo.

« PreviousContinue »