Page images
PDF
EPUB

40

45

50

Optima prima fere manibus rapiuntur avaris;

Implentur numeris deteriora suis. Tristia Phyllacidae Thersites funera vidit:

Iamque cinis, vivis fratribus, Hector erat. Quid referam timidae pro te pia vota puellae,

Vota procelloso per mare rapta Noto ?
Septima lux aderat, non exhibitura sequentem :

Et stabat vacua iam tibi Parca colo.
Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato.

Clamavit moriens lingua, Corinna, vale.
Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondens,

Vdaque perpetuo gramine terra viret.
Si qua fides dubiis; volucrum locus ille piarum

Dicitur, obscaenae quo prohibentur aves.
Illic innocui late pascuntur olores :

Et vivax Phoenix, unica semper avis. Explicat ipsa suas ales Iunonia pennas:

Oscula dat cupido blanda columba mari.
Psittacus has inter, nemorali sede receptus,

Convertit volucres in sua verba pias.
Ossa tegit tumulus : tumulus pro corpore parvus ;

Quo lapis exiguus par sibi carmen habet:
Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro,

Ora fuere mihi plus ave docta loqui.

55

60

5.

MORS TIBVLLI.

AM, III. 9.

MEMNONA si mater

, mater ploravit Achillen Et tangunt magnas tristia fata Deas; Flebilis indignos, Elegeïa, solve capillos.

Ah! nimis ex vero nunc tibi nomen erit ! Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus

Ardet in exstructo, corpus inane, rogo.

5

IO

20

Ecce !

puer Veneris fert eversamque pharetram, Et fractos arcus, et sine luce facem. Adspice, demissis ut eat miserabilis alis;

Pectoraque infesta tundat aperta manu. Excipiunt sparsi lacrimas per colla capilli,

Oraque singultu concutiente sonant. Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt

Egressum tectis, pulcher Iüle, tuis. Nec minus est confusa Venus, moriente Tibullo, 15

Quam iuveni rupit cum ferus inguen aper. At sacri vates, et Divûm cura vocamur:

Sunt etiam, qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors importuna profanat:

Omnibus obscuras iniicit illa manus.
Quid pater Ismario, quid mater profuit, Orpheo?

Carmine quid victas obstupuisse feras?
Aelinon in silvis idem pater, Aelinon, altis

Dicitur invita concinuisse lyra.
Adiice Maeoniden, a quo, ceu fonte perenni,

25 Vatum Pieriis ora rigantur aquis; Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.

Diffugiunt avidos carmina sola rogos.
Durat opus vatum, Troiani fama laboris,

Tardaque nocturno tela retexta dolo.
Sic Nemesis longum, sic Delia, nomen habebunt ;

Altera, cura recens, altera, primus amor.
Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt

Sistra ? quid in vacuo secubuisse toro ?
Cum rapiant mala fata bonos, ignoscite fasso, 35

Sollicitor nullos esse putare Deos.
Vive pius; moriere pius. cole sacra; colentem

Mors gravis a templis in cava busta trahet.

30 40

50

Carminibus confide bonis; iacet ecce! Tibullus

Vix manet e tanto parva quod urna capit.
Tene, sacer Vates, flammae rapuere rogales ?

Pectoribus pasci nec timuere tuis ?
Aurea sanctorum potuissent templa Deorum

Vrere, quae tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus, Erycis quae possidet arces;

45 Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negent. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus

Ignotum vili supposuisset humo.
Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos

Mater; et in cineres ultima dona tulit.
Hinc soror in partem misera cum matre doloris

Venit, inornatas dilaniata comas.
Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque

Oscula: nec solos destituere rogos.
Delia discedens, Felicius, inquit, amata

55 Sum tibi : vixisti, dum tuus ignis eram. Cui Nemesis, Quid ais ? tibi sint mea damna dolori?

Me tenuit moriens deficiente manu.
Si tamen e nobis aliquid, nisi nomen et umbra
Restat; in Elysia valle Tibullus erit,

60 Obvius huic venias, hedera iuvenilia cinctus

Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo.
Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,

Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
His comes umbra tua est; si quid modo corporis 65

umbra est, Auxisti numeros, culte Tibulle, pios. Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna :

Et sit humus cineri non onerosa tuo,

IO

6.

RAPTVS SABINARVM. A. A. I. 101. PRIMVS sollicitos fecisti, Romule, ludos :

Cum iuvit viduos rapta Sabina viros. Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro;

Nec fuerant liquido pulpita rubra croco. Illic, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes

5 Simpliciter positae; scena sine arte fuit. In gradibus sedit populus de cespite factis,

Qualibet hirsutas fronde tegente comas. Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam,

Quam velit : et tacito pectore multa movent. Dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco,

Ludius aequatam ter pede pulsat humum; In medio plausu, (plausus tunc arte carebat,)

Rex populo praedae signa petenda dedit.
Protinus exsiliunt, animum clamore fatentes :

Virginibus cupidas iniiciuntque manus.
Vt fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae,

Vtque fugit visos agna novella lupos;
Sic illae timuere viros sine more ruentes :

Constitit in nulla, qui fuit ante, color.
Nam timor unus erat; facies non una timoris.

Pars laniat crines : pars sine mente sedet:
Altera maesta silet; frustra vocat altera matrem:

Haec queritur; stupet haec: haec manet; illa fugit. Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae ;

25 Et potuit multas ipse decere pudor. Si qua repugnarat nimium, comitemque negarat;

Sublatam cupido vir tulit ipse sinu.
Atque ita, Quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
Quod matri pater est, hoc tibi, dixit, ero.

30

15

20

с

Romule, militibus scisti dare commoda solus.

Haec mihi si dederis commoda, miles ero.

7.

BACCHVS ET ARIADNE.

A. A. I. 527

IO

GNOSIS in ignotis amens errabat arenis,

Qua brevis aequoreis Dia feritur aquis. Vtque erat a somno tunica velata recincta,

Nuda pedem, croceas irreligata comas; Thesea crudelem surdas clamabat ad undas,

5 Indigno teneras imbre rigante genas. Clamabat, flebatque simul; sed utrumque decebat :

Nec facta est lacrimis turpior illa suis.
Iamque iterum tundens mollissima pectora palmis,

Perfidus ille abiit: quid mihi fiet? ait.
Quid mihi fiet? ait. sonuerunt cymbala toto

Littore, et attonita tympana pulsa manu. Excidit illa metu, rupitque novissima verba :

Nullus in exanimi corpore sanguis erat. Ecce ! Mimallonides sparsis in terga capillis:

Ecce! leves Satyri, praevia turba Dei: Ebrius ecce! senex pando Silenus asello

Vix sedet; et pressas continet arte iubas. Dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque,

Quadrupedem ferula dum malus urget eques; In caput aurito cecidit delapsus asello:

Clamarunt Satyri, Surge age, surge, pater.
Iam Deus e curru, quem summum texerat uvis,

Tigribus adiunctis aurea lora dabat.
Et color, et Theseus, et vox abiere puellae,

25 Terque fugam petiit : terque retenta metu. Horruit, ut steriles agitat quas ventus aristae;

Vt levis in madida canna palude tremit.

15

20

« PreviousContinue »