Page images
PDF
EPUB

30

Cui Deus, En! adsum tibi cura fidelior, inquit :

Pone metum ; Bacchi, Gnosias, uxor eris. Munus habe caelum : caelo spectabile sidus

Saepe reges dubiam Cressa Corona ratem. Dixit; et e curru, ne tigres illa timeret,

Desilit: imposito cessit arena pedi. Implicitamque sinu, neque enim pugnare valebat,

Abstulit: ut facile est omnia posse Deo.

35

8.

IO

SOLATIA RVRIS. REM. AM. 169. RVR VRA quoque oblectant animos, studiumque colendi:

Quaelibet huic curae cedere cura potest. Colla iube domitos oneri supponere tauros ;

Sauciet ut duram vomer aduncus humum. Obrue versata Cerealia semina terra,

5 Quae tibi cum multo fenore reddat ager. Adspice curvatos pomorum pondere ramos;

Vt sua, quod peperit, vix ferat arbor onus.
Adspice iucundo labentes murmure rivos:

Adspice tondentes fertile gramen oves.
Ecce! petunt rupes, praeruptaque saxa, capellae :

Iam referent haedis ubera plena suis.
Pastor inaequali modulatur arundine carmen:

Nec desunt comites, sedula turba, canes.
Parte sonant alia silvae mugitibus altae;

Et queritur vitulum mater abesse suum.
Quid ? cum suppositos fugiunt examina fumos,

Vt relevent dempti vimina torta favi?
Poma dat autumnus; formosa est messibus aestas:

Ver praebet flores: igne levatur hiems.
Temporibus certis maturam rusticus uvam
Deligit; et nudo sub pede musta fluunt:

15

20

25

30

Temporibus certis desectas alligat herbas;

Et tonsam raro pectine verrit humum.
Ipse potes riguis plantam deponere in hortis :

Ipse potes rivos ducere lenis aquae.
Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet :

Stetque peregrinis arbor operta comis.
Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas,

Debilibus pennis irritus exit Amor.
Vel tu venandi studium cole : saepe recessit

Turpiter a Phoebi victa sorore Venus.
Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci;

Nunc tua frondosis retia tende iugis. Aut pavidos terre varia formidine cervos:

Aut cadat adversa cuspide fossus aper. Nocte fatigatum somnus, non cura puellae

Excipit, et pingui membra quiete levat. Lenius est studium, studium tamen, alite capta,

Aut lino, aut calamis praemia parva sequi. Vel, quae piscis edax avido male devoret ore,

Abdere supremis aera recurva cibis. Aut his, aut aliis, donec dediscis amare,

Ipse tibi furtim decipiendus eris.

35

40

9.

FASTORVM DEDICATIO.

FAS. I. I.

TEMPORA cum causis Latium digesta per annum

Lapsaque sub terras, ortaque signa, canam. Excipe pacato, Cæsar Germanice, vultu

Hoc opus : et timidae dirige navis iter : Officioque, levem non aversatus honorem,

Huic tibi devoto numine dexter ades. Sacra recognosces Annalibus eruta priscis ;

Et quo sit merito quaeque notata dies.

5

IO

15

2

Invenies illic et festa domestica vobis :

Saepe tibi Pater est, saepe legendus Avus. Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos,

Tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii; nos Caesaris aras :

Et quoscumque sacris addidit ille dies.
Annue conanti per laudes ire tuorum,

Deque meo pavidos excute corde metus.
Da mihi te placidum : dederis in carmina vires.

Ingenium vultu statque caditque tuo.
Pagina iudicium docti subitura movetur

Principis, ut Clario missa legenda Deo:
Quae sit enim culti facundia sensimus oris,

Civica pro trepidis cum tulit arma reis.
Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,

Ingenii currant flumina quanta tui.
Si licet, et fas est, vates rege vatis habenas :

Auspice te felix totus ut annus eat.
Tempora digereret cum conditor urbis, in anno

Constituit menses quinque bis esse suo.
Scilicet arma magis, quam sidera, Romule, noras :

Curaque finitimos vincere maior erat.
Est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum:

Erroremque suum quo tueatur, habet;
Quod satis est, utero matris dum prodeat infans;

Hoc anno statuit temporis esse satis.
Per totidem menses a funere coniugis uxor

Sustinet in vidua tristia signa domo.
Hoc igitur vidit trabeati cura Quirini,

Cum rudibus populis annua iura daret.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus ;

Haec generis princeps, ipsius ille pater.

25

30

35

40 45

50

55

Tertius a Senibus, Iuvenum de nomine quartus :

Quae sequitur, numero turba notata fuit.
At Numa nec Ianum, nec avitas praeterit umbras;

Mensibus antiquis apposuitque duos.
Ne tamen ignores variorum iura dierum;

Non habet officii Lucifer omnis idem.
Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur :

Fastus erit, per quem lege licebit agi.
Neu toto perstare die sua iura putaris;

Qui iam Fastus erit, mane Nefastus erat.
Nam simul exta Deo data sunt, licet omnia fari;

Verbaque honoratus libera Praetor habet.
Est quoque, quo populum ius est includere septis:

Est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
Vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas:

Idibus alba Iovi grandior agna cadit.
Nonarum tutela Deo caret. Omnibus istis,

Ne fallare cave, proximus Ater erit.
Omen ab eventu est; illis nam Roma diebus

Damna sub adverso tristia Marte tulit.
Haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,

Ne seriem rerum scindere cogar, erunt. Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum,

Inque meo primus carmine Ianus adest. Iane biceps, anni tacite labentis origo,

Solus de Superis qui tua terga vides :
Dexter ades ducibus, quorum secura labore

Otia terra ferax, otia pontus agit.
Dexter ades Patribusque tuis, populoque Quirini :

Et resera nutu candida templa tuo.
Prospera lux oritur: linguisque animisque favete.

Nunc dicenda bono sunt bona verba die.

60

65

70 75

80

Lite vacent aures, insanaque protinus absint

Iurgia: differ opus, livida lingua, tuum. Cernis, odoratis ut luceat ignibus aether;

Et sonet accensis spica Cilissa focis ? Flamma nitore suo templorum verberat aurum,

Et tremulum summa spargit in aede iubar.
Vestibus intactis Tarpeias itur in arces:

Et populus festo concolor ipse suo est.
Iamque novi praeeunt fasces : nova purpura fulget.

Et nova conspicuum pondera sentit ebur.
Colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,

Quos aluit campis herba Falisca suis. Iupiter, arce sua totum cum spectet in orbem,

Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet. Salve, laeta dies, meliorque revertere semper,

A populo rerum digna potente coli.

85

10.

VER.

FAS. I. 149.

DIC, age, frigoribus quare novus incipit annus,

Qui melius per ver incipiendus erat? Omnia tunc florent: tunc est nova temporis aetas :

Et nova de gravido palmite gemma tumet. Et modo formatis operitur frondibus arbos; 5

Prodit et in summum seminis herba solum :
Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent;

Ludit et in pratis, luxuriatque pecus.
Tum blandi soles: ignotaque prodit hirundo;

Et luteum celsa sub trabe fingit opus.
Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro :

Haec anni novitas iure vocanda fuit.

IO

« PreviousContinue »