Page images
PDF
EPUB

11.

ASTRONOMIAE LAVS.

FAS. I. 295.

,

VID vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque,

Dicere? promissi pars fuit ista mei. Felices animos, quibus haec cognoscere primis,

Inque domos superas scandere cura fuit ! Credibile est illos pariter vitiisque locisque

5 Altius humanis exseruisse caput. Non Venus et vinum sublimia pectora fregit,

Officiumve fori, militiaeve labor :
Nec levis ambitio, perfusaque gloria fuco;

Magnarumve fames sollicitavit opum.
Admovere oculis distantia sidera nostris,

Aetheraque ingenio supposuere suo.
Sic petitur caelum: non ut ferat Ossan Olympus,

Summaque Peliacus sidera tangat apex.
Nosquoque sub ducibus caelum metabimur illis 15

Ponemusque suos ad stata signa dies.

IO

5

12. EVANDER.

FAS. I. 469. ORTA prior Luna, de se si creditur ipsi,

A magno tellus Arcade nomen habet.
Hic fuit Evander : qui, quamquam clarus utroque,

Nobilior sacrae sanguine matris erat.
Quae, simul aetherios animo conceperat ignes;

Ore dabat vero carmina, plena Dei.
Dixerat haec, nato motus instare, sibique,

Multaque praeterea, tempore nacta fidem. Nam iuvenis, vera nimium cum matre fugatus

Deserit Arcadiam Parrhasiumque larem. Cui genetrix flenti, Fortuna viriliter, inquit,

Siste, puer, lacrimas, ista ferenda tibi est.

IO

15

20

25

Sic erat in fatis : nec te tua culpa fugavit;

Sed Deus: offenso pulsus es urbe Deo.
Non meriti poenam pateris, sed Numinis iram :

Est aliquid magnis crimen abesse malis.
Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectora

pro
facto

spemque metumque suo. Nec tamen ut primus maere mala talia passus:

Obruit ingentes ista procella viros.
Passus idem, Tyriis qui quondam pulsus ab oris,

Cadmus, in Aonia constitit exsul humo.
Passus idem Tydeus, et idem Pagasaeus Iason:

Et quos praeterea longa referre mora est. Omne solum forti patria est; ut piscibus aequor :

Vt volucri, vacuo quidquid in orbe patet. Nec fera tempestas toto tamen horret in anno:

Et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.
Vocibus Evander firmata mente parentis

Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet.
Iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem

Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis.
Fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Terenti,

Adspicit, et sparsas per loca sola casas.
Vtque erat, immissis puppim stetit ante capillis;

Continuitque manum torva regentis iter.
Et procul in dextram tendens sua brachia ripam,

Pinea non sano ter pede texta ferit.
Neve daret saltum properans insistere terrae,

Vix est Evandri vixque retenta manu.
Dique petitorum, dixit, salvete locorum,

Tuque novos caelo terra datura Deos; Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus,

Et nemorum silvae, Naïadumque chori;

30

35

40 45

50

55

Este bonis avibus visi natoque mihique;

Ripaque felici tacta sit ista pede.
Fallor? an hi fient ingentia moenia colles,

Iuraque ab hac terra cetera terra petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.

Quis tantum fati credat habere locum?
Et iam Dardaniae tangent haec littora pinus,

Hic quoque causa novi femina Martis erit.
Care nepos, Palla, funesta quid induis arma ?

Indue: non humili vindice caesus eris.
Victa tamen vinces, eversaque Troia resurges,

Obruet hostiles ista ruina domos.
Vrite victrices Neptunia Pergama flammae;

Num minus hic toto est altior orbe cinis ?
Iam pius Aeneas sacra, et, sacra altera, patrem,
Afferet; Iliacos excipe, Vesta, Deos.

60 Tempus erit, cum vos, orbemque tuebitur idem;

Et fient ipso sacra colente Deo;
Et penes Augustos patriae tutela manebit,

Hanc fas imperii frena tenere domum.
Inde nepos natusque Dei, licet ipse recuset,

Pondera caelesti mente paterna feret. Vtque ego perpetuis olim sacrabor in aris,

Sic Augusta novum Iulia numen erit. Talibus ut dictis nostros descendit in annos, Substitit in medios praescia lingua sonos.

70 Puppibus egressus Latia stetit exsul in herba ;

Felix, exsilium cui locus ille fuit !
Nec mora longa fuit. Stabant nova tecta : nec alter

Montibus Ausoniis Arcade maior erat.

65

13.

HERCULES ET CACVS.

FAS. I. 543

[ocr errors]

ECCE
CCE boves illuc Erytheïdas applicat heros

Emensus longi claviger orbis iter.
Dumque huic hospitium domus est Tegeaea; vagantur

Incustoditae laeta per arva boves. Mane erat; excussus somno Tirynthius heros 5

De numero tauros sentit abesse duos. Nulla videt taciti quaerens vestigia furti :

Traxerat aversos Cacus in antra ferox; Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,

Non leve finitimis hospitibusque malum. Dira viro facies; vires pro corpore; corpus

Grande: pater monstri Mulciber huius erat.
Proque domo longis spelunca recessibus ingens

Abdita, vix ipsis invenienda feris.
Ora super postes affixaque brachia pendent,

15 Squalidaque humanis ossibus albet humus. Servata male parte boum Iove natus abibat ;

Mugitum rauco furta dedere sono.
Accipio revocamen, ait; vocemque secutus

Impia per silvas ultor ad antra venit.
Ille aditum fracti praestruxerat obiice montis ;

Vix iuga movissent quinque bis illud onus.
Nititur hic humeris, caelum quoque sederat illis,

Et vastum motu collabefactat onus. Quod simul evulsum est, fragor aethera terruit ipsum; 25

Ictaque subsedit pondere molis humus.
Prima movet Cacus collata proelia dextra,

Remque ferox saxis stipitibusque gerit.
Quîs ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes

Confugit, et flammas ore sonante vomit.

20

30

35

Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,

Et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.
Occupat Alcides : adductaque clava trinodis

Ter quater adversi sedit in ore viri.
Ille cadit, mistosque vomit cum sanguine fumos;

Et lato moriens pectore plangit humum.
Immolat ex illis taurum tibi, Iupiter, unum

Victor, et Evandrum ruricolasque vocat. Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,

Hic ubi pars Vrbis de bove nomen habet. Nec tacet Evandri mater, prope tempus adesse,

Hercule quo tellus sit satis usa suo. At felix vates, ut Dis gratissima vixit,

Possidet hunc Iani sic Dea mense diem.

40

FAS. III. I.

14.

ROMVLVS ET REMVS. BELLICE, depositis clipeo paullisper et hasta,

Mars, ades, et nitidas casside solve comas. Forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poëtae ;

A te, qui canitur, nomina mensis habet. Ipse vides manibus peragi fera bella Minervae; 5

Num minus ingenuis artibus illa vacat ? Palladis exemplo ponendae tempora sume

Cuspidis; invenies, et quod inermis agas.
Tum quoque inermis eras, quum te Romana sacerdos

Cepit, ut huic urbi semina digna dares.
Silvia Vestalis — quid enim vetat inde moveri ? -

Sacra lavaturas mane petebat aquas.
Ventum erat ad molli declivem tramite ripam :

Ponitur e summa fictilis urna coma. Fessa resedit humi, ventosque accepit aperto 15

Pectore, turbatas restituitque comas.

IO

« PreviousContinue »