11. ASTRONOMIAE LAVS. FAS. I. 295. , VID vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, Dicere? promissi pars fuit ista mei. Felices animos, quibus haec cognoscere primis, Inque domos superas scandere cura fuit ! Credibile est illos pariter vitiisque locisque 5 Altius humanis exseruisse caput. Non Venus et vinum sublimia pectora fregit, Officiumve fori, militiaeve labor : Magnarumve fames sollicitavit opum. Aetheraque ingenio supposuere suo. Summaque Peliacus sidera tangat apex. Ponemusque suos ad stata signa dies. IO 5 12. EVANDER. FAS. I. 469. ORTA prior Luna, de se si creditur ipsi, A magno tellus Arcade nomen habet. Nobilior sacrae sanguine matris erat. Ore dabat vero carmina, plena Dei. Multaque praeterea, tempore nacta fidem. Nam iuvenis, vera nimium cum matre fugatus Deserit Arcadiam Parrhasiumque larem. Cui genetrix flenti, Fortuna viriliter, inquit, Siste, puer, lacrimas, ista ferenda tibi est. IO 15 20 25 Sic erat in fatis : nec te tua culpa fugavit; Sed Deus: offenso pulsus es urbe Deo. Est aliquid magnis crimen abesse malis. pro spemque metumque suo. Nec tamen ut primus maere mala talia passus: Obruit ingentes ista procella viros. Cadmus, in Aonia constitit exsul humo. Et quos praeterea longa referre mora est. Omne solum forti patria est; ut piscibus aequor : Vt volucri, vacuo quidquid in orbe patet. Nec fera tempestas toto tamen horret in anno: Et tibi, crede mihi, tempora veris erunt. Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet. Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis. Adspicit, et sparsas per loca sola casas. Continuitque manum torva regentis iter. Pinea non sano ter pede texta ferit. Vix est Evandri vixque retenta manu. Tuque novos caelo terra datura Deos; Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus, Et nemorum silvae, Naïadumque chori; 30 35 40 45 50 55 Este bonis avibus visi natoque mihique; Ripaque felici tacta sit ista pede. Iuraque ab hac terra cetera terra petet? Quis tantum fati credat habere locum? Hic quoque causa novi femina Martis erit. Indue: non humili vindice caesus eris. Obruet hostiles ista ruina domos. Num minus hic toto est altior orbe cinis ? 60 Tempus erit, cum vos, orbemque tuebitur idem; Et fient ipso sacra colente Deo; Hanc fas imperii frena tenere domum. Pondera caelesti mente paterna feret. Vtque ego perpetuis olim sacrabor in aris, Sic Augusta novum Iulia numen erit. Talibus ut dictis nostros descendit in annos, Substitit in medios praescia lingua sonos. 70 Puppibus egressus Latia stetit exsul in herba ; Felix, exsilium cui locus ille fuit ! Montibus Ausoniis Arcade maior erat. 65 13. HERCULES ET CACVS. FAS. I. 543 ECCE Emensus longi claviger orbis iter. Incustoditae laeta per arva boves. Mane erat; excussus somno Tirynthius heros 5 De numero tauros sentit abesse duos. Nulla videt taciti quaerens vestigia furti : Traxerat aversos Cacus in antra ferox; Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, Non leve finitimis hospitibusque malum. Dira viro facies; vires pro corpore; corpus Grande: pater monstri Mulciber huius erat. Abdita, vix ipsis invenienda feris. 15 Squalidaque humanis ossibus albet humus. Servata male parte boum Iove natus abibat ; Mugitum rauco furta dedere sono. Impia per silvas ultor ad antra venit. Vix iuga movissent quinque bis illud onus. Et vastum motu collabefactat onus. Quod simul evulsum est, fragor aethera terruit ipsum; 25 Ictaque subsedit pondere molis humus. Remque ferox saxis stipitibusque gerit. Confugit, et flammas ore sonante vomit. 20 30 35 Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas, Et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci. Ter quater adversi sedit in ore viri. Et lato moriens pectore plangit humum. Victor, et Evandrum ruricolasque vocat. Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, Hic ubi pars Vrbis de bove nomen habet. Nec tacet Evandri mater, prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo. At felix vates, ut Dis gratissima vixit, Possidet hunc Iani sic Dea mense diem. 40 FAS. III. I. 14. ROMVLVS ET REMVS. BELLICE, depositis clipeo paullisper et hasta, Mars, ades, et nitidas casside solve comas. Forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poëtae ; A te, qui canitur, nomina mensis habet. Ipse vides manibus peragi fera bella Minervae; 5 Num minus ingenuis artibus illa vacat ? Palladis exemplo ponendae tempora sume Cuspidis; invenies, et quod inermis agas. Cepit, ut huic urbi semina digna dares. Sacra lavaturas mane petebat aquas. Ponitur e summa fictilis urna coma. Fessa resedit humi, ventosque accepit aperto 15 Pectore, turbatas restituitque comas. IO |