I. HEROIDES. EPISTOLA V. OENONE PARIDI. IO PERLEGIS? an coniux prohibet nova? perlege ; non est Ista Mycenaea litera facta manu. Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis, Laesa queror de te, si sinis ipse, meo. Quis Deus opposuit nostris sua numina votis ? 5 Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest? Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est : Quae venit indigne poena, dolenda venit. Nondum tantus eras, cum te contenta marito, Edita de magno flumine Nympha fui. Qui nunc Priamides, adsit reverentia vero, Servus eras; servo nubere Nympha tuli. Saepe greges inter requievimus arbore tecti; Mistaque cum foliis praebuit herba torum. Defensa est humili cana pruina casa. Et tegeret catulos qua fera rupe suos? 15 20 B Incisae servant a te mea nomina fagi: Et legor Oenone, falce notata, tua. Crescite, et in titulos surgite rite meos. 25 Est in qua nostri litera scripta memor. Popule, vive precor quae consita margine ripae Hoc in rugoso cortice carmen habes: Cum Paris Oenone poterit spirare relicta, Ad fontem Xanthi versa recurret aqua. 30 Xanthe, retro propera; versaeque recurrite lymphae. Sustinet Oenonen deseruisse Paris. Pessima mutati coepit amoris hiems; Venit in arbitrium nuda Minerva tuum. Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit, Vt mihi narrasti, dura per ossa tremor. Consului, neque enim modice terrebar, anusque, Longaevosque senes: constitit esse nefas. Caerula ceratas accipit unda rates. Praeterito magis est iste pudendus amor. 45 Miscuimus lacrimas maestus uterque suas. Non sic appositis vincitur vitibus ulmus, Vt tua sunt collo brachia nexa meo. Riserunt comites ! ille secundus erat. Quam vix sustinuit dicere lingua, Vale ! 40 50 60 Aura levis rigido pendentia lintea malo Suscitat; et remis eruta canet aqua. Prosequor infelix oculis abeuntia vela, 55 Qua licet; et lacrimis humet arena meis. Vtque celer venias, virides Nereidas oro : Scilicet ut venias in mea damna celer. Votis ergo meis alii rediture redisti ? Hei mihi ! pro dira pellice blanda fui ! Adspicit immensum moles nativa profundum ; Mons fuit: aequoreis illa resistit aquis. Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae : Et mihi per fluctus impetus ire fuit. Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora. 65 Pertimui: cultus non erat ille tuus. Femineas vidi corde tremente genas. Haerebat gremio turpis amica tuo. Et secui madidas ungue rigente genas: Illuc has lacrimas in mea saxa tuli. Quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat. Aequora, legitimos destituantque toros. 8o Non ego miror opes, nec me tua regia tangit, Nec, de tot Priami dicar ut una nurus. Non tamen ut Priamus Nymphae socer esse secuset ; Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus. 70 |