Page images
PDF
EPUB

Este bonis avibus visi natoque mihique;

Ripaque felici tacta sit ista pede.
Fallor? an hi fient ingentia moenia colles,
Iuraque ab hac terra cetera terra petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum fati credat habere locum?
Et iam Dardaniae tangent haec littora pinus,
Hic quoque causa novi femina Martis erit.
Care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
Indue: non humili vindice caesus eris.
Victa tamen vinces, eversaque Troia resurges,
Obruet hostiles ista ruina domos.
Vrite victrices Neptunia Pergama flammae;

45

50

55

Num minus hic toto est altior orbe cinis? Iam pius Aeneas sacra, et, sacra altera, patrem, Afferet; Iliacos excipe, Vesta, Deos.

60

Tempus erit, cum vos, orbemque tuebitur idem;

Et fient ipso sacra colente Deo;

Et penes Augustos patriae tutela manebit,
Hanc fas imperii frena tenere domum.
Inde nepos natusque Dei, licet ipse recuset,
Pondera caelesti mente paterna feret.
Vtque ego perpetuis olim sacrabor in aris,
Sic Augusta novum Iulia numen erit.
Talibus ut dictis nostros descendit in annos,
Substitit in medios praescia lingua sonos.
Puppibus egressus Latia stetit exsul in herba;

Felix, exsilium cui locus ille fuit!

Nec mora longa fuit. Stabant nova tecta: nec alter

Montibus Ausoniis Arcade maior erat.

65

70

13.

HERCVLES ET CACVS.

FAS. I. 543.

OCCE boves illuc Erytheïdas applicat heros

ECCE

Emensus longi claviger orbis iter.

Dumque huic hospitium domus est Tegeaea; vagantur
Incustoditae laeta per arva boves.

Mane erat; excussus somno Tirynthius heros
De numero tauros sentit abesse duos.
Nulla videt taciti quaerens vestigia furti :
Traxerat aversos Cacus in antra ferox;
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
Non leve finitimis hospitibusque malum.
Dira viro facies; vires pro corpore; corpus
Grande: pater monstri Mulciber huius erat.
Proque domo longis spelunca recessibus ingens
Abdita, vix ipsis invenienda feris.
Ora super postes affixaque brachia pendent,

Squalidaque humanis ossibus albet humus.
Servata male parte boum Iove natus abibat;
Mugitum rauco furta dedere sono.
Accipio revocamen, ait; vocemque secutus
Impia per silvas ultor ad antra venit.

Ille aditum fracti praestruxerat obiice montis;
Vix iuga movissent quinque bis illud onus.
Nititur hic humeris, caelum quoque sederat illis,
Et vastum motu collabefactat onus.

5

10

15

20

Quod simul evulsum est, fragor aethera terruit ipsum; 25 Ictaque subsedit pondere molis humus.

Prima movet Cacus collata proelia dextra,

Remque ferox saxis stipitibusque gerit.

Quîs ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes

Confugit, et flammas ore sonante vomit.

30

14.

Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,
Et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.
Occupat Alcides: adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.

Ille cadit, mistosque vomit cum sanguine fumos;

Et lato moriens pectore plangit humum. Immolat ex illis taurum tibi, Iupiter, unum

Victor, et Evandrum ruricolasque vocat. Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, Hic ubi pars Vrbis de bove nomen habet. Nec tacet Evandri mater, prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo.

At felix vates, ut Dis gratissima vixit,

Possidet hunc Iani sic Dea mense diem.

ROMVLVS ET REMVS.

35

40

FAS. III. I.

BELLICE, depositis clipeo paullisper et hasta,

Mars, ades, et nitidas casside solve comas.
Forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poëtae;
A te, qui canitur, nomina mensis habet.
Ipse vides manibus peragi fera bella Minervae;
Num minus ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo ponendae tempora sume
Cuspidis; invenies, et quod inermis agas.

Tum quoque inermis eras, quum te Romana sacerdos
Cepit, ut huic urbi semina digna dares.

Silvia Vestalis — quid enim vetat inde moveri?·
Sacra lavaturas mane petebat aquas.

Ventum erat ad molli declivem tramite ripam :

---

5

10

Ponitur e summa fictilis urna coma.
Fessa resedit humi, ventosque accepit aperto
Pectore, turbatas restituitque comas.

15

Dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae
Fecerunt somnos, et leve murmur aquae.
Blanda quies victis furtim subrepit ocellis,

Et cadit a mento languida facta manus.

Mars videt hanc visamque cupit, potiturque cupitam,
Et sua divina furta fefellit ope.

Silvia fit mater. Vestae simulacra feruntur
Virgineas oculis opposuisse manus.
Ara deae certe tremuit, pariente ministra,
Et subiit cineres territa flamma suos.
Haec ubi cognovit contemptor Amulius aequi
- Nam raptas fratri victor habebat opes--
Amne iubet mergi geminos. Scelus unda refugit :
In sicca pueri destituuntur humo.

Lacte quis infantes nescit crevisse ferino,

Et picum expositis saepe tulisse cibos? Non ego te, tantae nutrix Larentia gentis, Nec taceam vestras, Faustule pauper, opes. Vester honos veniet, quum Larentalia dicam : Acceptus Geniis illa December habet. Martia ter senos proles adoleverat annos,

Et suberat flavae iam nova barba comae : Omnibus agricolis armentorumque magistris Iliadae fratres iura petita dabant.

20

25

30

35

Saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti,
Et redigunt actos in sua rura boves.

40

Vt genus audierunt, animos pater editus auget,
Et pudet in paucis nomen habere casis:
Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,
Regnaque longaevo restituuntur avo.

Moenia conduntur, quae quamvis parva fuerunt,
Non tamen expediit transiluisse Remo.

45

15.

LVPERCALIA.

FAS. II. 267.

TERTIA post Idus nudos Aurora Lupercos

Adspicit: et Fauni sacra bicornis eunt.
Dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo:
Attigerint Latias unde petita domos.
Pana Deum pecoris veteres coluisse feruntur
Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis.
Testis erit Pholoë, testes Stymphalides undae,
Quique citis Ladon in mare currit aquis;
Cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini;
Altaque Cyllene. Parrhasiaeque nives.
Pan erat armenti custos, Pan numen equarum:
Munus ob incolumes ille ferebat oves.
Transtulit Evander silvestria numina secum:

Hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat.
Inde Deum colimus, devectaque sacra Pelasgis:
Flamen ad haec prisco more Dialis erat.
Cur igitur currant; et cur, sic currere mos est,
Nuda ferant posita corpora veste, rogas?
Ipse Deus velox discurrere gaudet in altis

Montibus, et subitas concitat ille feras.
Ipse Deus nudus nudos iubet ire ministros :
Nec satis ad cursum commoda vestis erat.

Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas,

5

10

15

20

Inque suo noster pulvere currat equus.

Cornipedi Fauno caesa de more capella,
Venit ad exiguas turba vocata dapes ;

25

Dumque sacerdotes verubus transsuta salignis

Exta parant, medias sole tenente vias,

« PreviousContinue »