Page images
PDF
EPUB

20

Dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae

Fecerunt somnos, et leve murmur aquae.
Blanda quies victis furtim subrepit ocellis,

Et cadit a mento languida facta manus.
Mars videt hanc visamque cupit, potiturque cupitam,

Et sua divina furta fefellit ope.
Silvia fit mater. Vestae simulacra feruntur

Virgineas oculis opposuisse manus.
Ara deae certe tremuit, pariente ministra,

25 Et subiit cineres territa flamma suos. Haec ubi cognovit contemptor Amulius aequi

- Nam raptas fratri victor habebat opes Amne iubet mergi geminos. Scelus unda refugit: In sicca pueri destituuntur humo.

30 Lacte quis infantes nescit crevisse ferino,

Et picum expositis saepe tulisse cibos? Non ego te, tantae nutrix Larentia gentis,

Nec taceam vestras, Faustule pauper, opes. Vester honos veniet, quum Larentalia dicam: 35

Acceptus Geniis illa December habet. Martia ter senos proles adoleverat annos,

Et suberat flavae iam nova barba comae :
Omnibus agricolis armentorumque magistris

Iliadae fratres iura petita dabant.
Saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti,

Et redigunt actos in sua rura boves.
Vt genus audierunt, animos pater editus auget,

Et pudet in paucis nomen habere casis :
Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,

45 Regnaque longaevo restituuntur avo. Moenia conduntur, quae quamvis parva fuerunt,

Non tamen expediit transiluisse Remo.

40

15. LVPERCALIA.

FAS. II. 267. TERTIA post Idus nudos Aurora Lupercos

A ispicit: et Fauni sacra bicornis eun:-
Dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo:

Artizerint Latias unde petita domos.
Pana Deum pecoris veteres coluisse feruntur

5 Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis. Testis erit Pholoë, testes Stymphalides undae.

Quique citis Ladon in mare currit aquis;
Cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini;

Altaque Cyllene. Parrhasiaeque nives.
Pan erat armenti custos, Pan numen equarum:

Munus ob incolumes ille ferebat oves.
Transtulit Evander silvestria numina secum:

Hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat.
Inde Deum colimus, derectaque sacra Pelasgis:

Flamen ad haec prisco more Dialis erat.
Cur igitur currant; et cur, sic currere mos est,

Nuda ferant posita corpora veste, rogas?
Ipse Deus velox discurrere gaudet in altis

Montibus, et subitas concitat ille feras. Ipse Deus nudus nudos iubet ire ministros:

Nec satis ad cursum commoda vestis erat.

15

20

[ocr errors]

25

Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas,

Inque suo noster pulvere currat equus. Cornipedi Fauno caesa de more capella,

Venit ad exiguas turba vocata dapes; Dumque sacerdotes verubus transsuta salignis

Exta parant, medias sole tenente vias,

30

35

Romulus et frater, pastoralisque iuventus,

Solibus et campo corpora nuda dabant, Caestibus, et iaculis, et missi pondere saxi

Brachia per lusus experienda dabant. Pastor ab excelso, Per devia rura iuvencos,

Romule, praedones, eripe, dixit, agunt. Longum erat armari. Diversis exit uterque

Partibus; accursu praeda recepta Remi. Vt rediit, verubus stridentia detrahit exta :

Atque ait, Haec certe non nisi victor edet. Dicta facit, Fabiique simul. Venit irritus illuc

Romulus, et mensas ossaque nuda videt. Risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque

Vincere: Quinctilios non potuisse suos. Fama manet facti, posito velamine currunt:

Et memorem famam, quod bene cessit, habet.

40

16. LVPERCAL.

FAS, II. 381. FORSITAN et quaeras, cur sit locus ille Lupercal;

Quaeve diem tali nomine causa notet.
Ilia Vestalis caelestia semina partu

Ediderat, patruo regna tenente suo.
Is iubet auferri parvos, et in amne necari:

5 Quid facis ? ex istis Romulus alter erit. Iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,

Flent tamen, et geminos in loca iussa ferunt.
Albula, quem Tibrin mersus Tiberinus in unda

Reddidit, hibernis forte tumebat aquis.
Hic, ubi nunc Fora sunt, lintres errare videres;

Quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
Huc ubi venerunt, neque enim procedere possunt

Longius, ex illis unus et alter, ait :

IO 20

25

At quam sunt similes! at quam formosus uterque! 15

Plus tamen ex illis iste vigoris habet.
Si genus arguitur vultu, ni fallit imago,

Nescio quern vobis suspicor esse Deum.
At si quis vestrae Deus esset originis auctor :

In tam praecipiti tempore ferret opem.
Ferret opern certe, si non ope mater egeret:

Quae facta est uno mater et orba die.
Nata simul, moritura simnul, simul ite sub undas

Corpora. Desierat; deposuitque sinu.
Vagierunt clamore pari; sentire putares;

Hi redeunt udis in sua tecta genis.
Sustinet impositos surnrna cavus alveus unda;

Heu quantum fati parva tabella vehit !
Alveus in limo silvis appulsus opacis,

Paullatim fluvio deficiente, sedet.
Arbor erat: rernanent vestigia : quaeque vocatur

Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.
Venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos,

Quis credat pueris non nocuisse feram? Non nocuisse parum est: prodest quoque; quos lupa nutrit,

35 Perdere cognatae sustinuere manus. Constitit, et cauda teneris blanditur alumnis,

Et fingit lingua corpora bina sua.
Marte satos scires; timor abfuit. Vbera ducunt,

Nec sibi promissi lactis aluntur ope.
Illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis,

Magna dati nutrix praemia lactis habet.
Quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos:

Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.

30

40

17.

ROMAE NATALIS.

FAS, IV. 809.

MORS REMI.

IO

ΙΑ
AM luerat poenas frater Numitoris, et omne

Pastorum gemino sub duce vulgus erat.
Contrahere agrestes, et moenia ponere utrique

Convenit. Ambigitur moenia ponat uter. Nil opus est, dixit, certamine, Romulus, ullo :

5 Magna fides avium est, experiamur aves. Res placet. Alter init nemorosi saxa Palati,

Alter Aventinum mane cacumen init. Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine: pacto

Statur: et arbitrium Romulus urbis habet. Apta dies legitur, qua moenia signet aratro,

Sacra Palis suberant: inde movetur opus. Fossa fit ad solidum : fruges iaciuntur in ima,

Et de vicino terra petita solo. Fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara : 15

Et novus accenso fungitur igne focus. Inde premens stivam designat moenia sulco :

Alba iugum niveo cum bove vacca tulit. Vox fuit haec regis, Condenti, Iupiter, urbem,

Et genitor Mavors, Vestaque mater ades;
Quosque pium est adhibere Deos, advertite cuncti:

Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.
Longa sit huic aetas, dominaeque potentia terrae:

Sitque sub hac oriens occiduusque dies.
Ille precabatur. Tonitru dedit omina laevo

25 Iupiter : et laevo fulmina missa polo. Augurio laeti iaciunt fundamina cives;

Et novus exiguo tempore murus erat.

20

D

« PreviousContinue »