30 Mox etiam Lemures animas dixere silentum; Hic verbi sensus, vis ea vocis erat. Vt nunc ferali tempore operta vides. Tempora. Quae nupsit, non diuturna fuit. Mense malas Maio nubere vulgus ait. Sed tamen haec tria sunt ab eodem tempore festa Inter se nullo continuata die. : 22. TERMINVS. FAS. II. 639. NOX OX ubi transierit, solito celebretur honore, Separat indicio qui Deus arva suo. Termine, sive lapis, sive es defossus in agro Stipes ab antiquis, sic quoque numen habes : Te duo diversa domini pro parte coronant; 5 Binaque serta tibi, binaque liba ferunt. Ara fit; huc ignem curto fert rustica testu Sumptum de tepidis ipsa colona focis. Et solida ramos figere pugnat humo. Stat puer, et manibus lata canistra tenet. Porrigit incisos filia parva favos. 15 Spectant, et linguis candida turba favent. Spargitur et caeso communis Terminus agno; Nec queritur, lactens cum sibi porca datur. Conveniunt, celebrantque dapes vicinia supplex, Et cantant laudes, Termine sancte, tuas. IO 20 Tu populos, urbesque, et regna ingentia finis, Omnis erit sine te litigiosus ager. Legitima servas credita rura fide. 25 Corpora non leto missa trecenta forent: Nec foret Othryades congestis lectus in armis, O quantum patriae sanguinis ille dedit! Quid, nova cum fierent Capitolia ? nempe Deorum Cuncta Iovi cessit turba, locumque dedit. 30 Terminus, ut veteres memorant, inventus in aede, Restitit: et magno cum Iove templa tenet. Nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat, Exiguum templi tecta foramen habent. Termine, post illud levitas tibi libera non est : 35 Qua positus fueris in statione, mane. Nec tu vicino quicquam concede roganti; Ne videare hominem praeposuisse Iovi. Clamato, Meus est hic ager, ille tuus. Quondam Dardanio regna petita duci. Sacra videt fieri sextus ab Vrbe lapis. Gentibus est aliis tellus data limite certo : 45 Romanae spatium est Vrbis et orbis idem. 40 23. ROBIGO." FAS. IV. 901. SEX EX ubi quae restant, luces Aprilis habebit; In medio cursu tempora veris erunt. Et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles : Signaque dant imbres : exoriturque Canis. IO 20 Hac mihi Nomento Romam cum luce redirem, 5 Obstitit in media candida pompa via. Flamen in antiquae lucum Robiginis ibat, Exta canis flammis, exta daturus ovis. Protinus accessi, ritus ne nescius essem, Edidit haec Flamen verba, Quirine, tuus: Aspera Robigo, parcas Cerealibus herbis, Et tremat in summa leve cacumen humo. Tu sata sideribus caeli nutrita secundi Crescere, dum fiant falcibus apta, sinas. Maestus in amissis illa colonus habet. Nec sic marmoreo pallet adusta gelu; Tum locus est irae, Diva timenda, tuae. Neve noce cultis : posse nocere sat est. Quodque potest alios perdere, perde prior. 25 Nil opus est illis : otia mundus agit. Sarcula nunc, durusque bidens, et vomere aduncus, Ruris opes niteant: inquinet arma situs. Conatusque aliquis vagina ducere ferrum, Adstrictum longa sentiat esse mora. 30 At tu ne viola Cererem; semperque colonus Absenti possit solvere vota tibi. Dixerat. A dextra villis mantele solutis, Cumque meri patera turis acerra fuit. Tura focis vinumque dedit, fibrasque bidentis, 35 Turpiaque obscaenae, vidimus, exta canis. Tum mihi, Cur detur sacris nova victima, quaeris? Quaesieram: causam percipe, Flamen ait: Est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto Tosta sitit tellus, praecipiturque seges. Pro cane sidereo canis hic imponitur arae: Et, quare pereat, nil nisi nomen habet. 40 IO 24. PALILIA. FAS. IV. 721. NOX OX abiit, oriturque Aurora. Palilia poscor : Non poscor frustra; si favet alma Pales. Alma Pales, faveas pastoria sacra canenti; Prosequor officio si tua festa pio. Certe ego de vitulo cinerem, stipulasque fabales, 5 Saepe tuli plena, februa casta, manu. Vdaque roratas laurea misit aquas. Puppis : habent ventos iam mea vela suos. Vesta dabit. Vestae munere purus eris. Sanguis equi suffimen erit, vitulique favilla, Tertia res, durae culmen inane fabae. Pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra, 15 Vnda prius spargat, virgaque verrat humum. Frondibus, et fixis decorentur ovilia ramis, Et tegat ornatas longa corona fores. Tactaque fumanti sulfure balet ovis. Et crepet in mediis laurus adusta focis. Rustica praecipue est hoc Dea laeta cibo. 20 30 Adde dapes mulctramque suas: dapibusque resectis, 25 Silvicolam tepido lacte precare Palen. Effugiat stabulis noxa repulsa meis. Pabulaque in bustis inscia carpsit ovis : Seu nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae Sunt oculis Nymphae, semicaperve Deus : Seu mea falx ramo lucum spoliavit opaco, Vnde data est aegrae fiscina frondis ovi: Agresti Fauno supposuisse pecus. Mota quod obscuras ungula fecit aquas. Numina; tu sparsos per nemus omne Deos. 40 Nec Dryadas, nec nos videamus labra Dianae, Nec Faunum, medio cum premit arva die. Pelle procul morbos. Valeant hominesque gregesque, Et valeant vigiles, provida turba, canes. Neve minus multas redigam, quam mane fuerunt, 45 Neve gemam referens vellera rapta lupo. Absit iniqua fames. Herbae, frondesque supersint, Quaeque lavent artus, quaeque bibantur, aquae. Vbera plena premam. Referat mihi caseus aera, Dentque viam liquido vimina rara sero. 50 Sitque salax aries, conceptaque semina coniux Reddat, et in stabulo multa sit agna meo. Lanaque proveniat nullas laesura puellas, Mollis, et ad teneras quamlibet apta manus. Quae precor, eveniant: et nos faciamus ad annum 55 Pastorum Dominae grandia liba Pali. |