Page images
PDF
EPUB

Ruris opes parvae, pecus, et stridentia plaustra;
Et quas divitias incola pauper habet.

60 Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,

Respiciens frustra rura laremque suum. Pars cadit hamatis misere confixa sagittis :

Nam volucri ferro tinctile virus inest. Quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt: 65

Et cremat insontes hostica flamma casas. Tum quoque, cum pax est, trepidant formidine belli:

Nec quisquam presso vomere sulcat humum. Aut videt, aut metuit locus hic, quem non videt, hostem: Cessat iners rigido terra relicta situ.

70 Non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra;

Nec cumulant altos fervida musta lacus.
Poma negat regio: nec haberet Acontius, in quo

Scriberet hic dominae verba legenda suae. Adspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos, 75

Heu loca felici non adeunda viro!
Ergo, tam late pateat cum maximus orbis,

Haec est in poenam terra reperta meam?

TR. IV. X.

40.

VITA POETAE.
ILLE ego, qui fuerim, tenerorum lusor amorum,

Quem legis, ut noris, accipe, Posteritas.
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,

Millia qui novies distat ab Vrbe decem. Editus hic ego sum: nec non, ut tempora noris, 5

Cum cecidit fato Consul uterque pari :
Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres ;

Non modo Fortunae munere factus eques.
Nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus;

Qui tribus ante quater mensibus ortus erat.

Ιο

15

20

25

Lucifer amborum natalibus adfuit idem :

Vna celebrata est per duo liba dies.
Haec est armiferae festis de quinque Minervae,

Quae fieri pugna prima cruenta solet.
Protinus excolimur teneri, curaque parentis

Imus ad insignes Vrbis ab arte viros.
Frater ad eloquium viridi tendebat ad aevo,

Fortia verbosi natus ad arma Fori.
At mihi iam puero caelestia sacra placebant;

Inque suum furtim Musa trahebat opus.
Saepe pater dixit: Studium quid inutile tentas?

Maeonides nullas ipse reliquit opes.
Motus eram dictis: totoque Helicone relicto,

Scribere conabar verba soluta modis.
Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos;

Et, quod tentabam dicere, versus erat.
Interea, tacito passu labentibus annis,

Liberior fratri sumpta mihique toga est : Induiturque humeros cum lato purpura clavo:

Et studium nobis, quod fuit ante, manet. Iamque decem vitae frater geminaverat annos,

Cum perit; et coepi parte carere mei. Cepimus et tenerae primos aetatis honores;

Eque viris quondam pars tribus una fui.
Curia restabat; clavi mensura coacta est;

Maius erat nostris viribus illud onus.
Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,

Sollicitaeque fugax ambitionis eram;
Et petere Aoniae suadebant tuta sorores

Otia iudicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poetas;

Quotque aderant vates, rebar adesse Deos.

30

35

40

Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,

Quaeque necet serpens, quae iuvet herba, Macer. Saepe suos solitus recitare Propertius ignes; 45

Iure sodalitio qui mihi iunctus erat.
Ponticus Heroo, Bassus quoque clarus Iambis,

Dulcia convictus membra fuere mei.
Et tenuit nostras numerosus Horatius aures;
Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.

50 Virgilium vidi tantum: nec avara Tibullo

Tempus amicitiae fata dedere meae. Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi:

Quartus ab his serie temporis ipse fui. Vtque ego maiores, sic me coluere minores :

55 Notaque non tarde facta Thalia mea est. Carmina cum primum populo iuvenilia legi,

Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Vrbem Nomine non vero dicta Corinna mihi.

60 Multa quidem scripsi : sed quae vitiosa putavi,

Emendaturis ignibus ipse dedi. Tum quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi:

Iratus studio carminibusque meis. Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis,

65 Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Cum tamen hoc essem, minimoque accenderer igni;

Nomine sub nostro fabula nulla fuit.
Paene mihi puero nec digna, nec utilis uxor

Est data : quae tempus perbreve nupta fuit. 70 Illi successit, quamvis sine crimine, coniux;

Non tamen in nostro firma futura toro. Vltima, quae mecum seros permansit in annos,

Sustinuit coniux exsulis esse viri.

80

85

90

Filia me mea bis prima fecunda iuventa,

75 Sed non ex uno coniuge, fecit avum. Et iam complerat genitor sua fata; novemque

Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi, quam me fleturus adempto

Ille fuit. Matri proxima iusta tuli.
Felices ambo, tempestiveque sepulti,

Ante diem poenae quod periere meae;
Me quoque felicem, quod non viventibus illis

Sum miser; et de me quod doluere nihil !
Si tamen exstinctis aliquid, nisi nomina, restat,

Et gracilis structos effugit umbra rogos; Fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,

Et sunt in Stygio crimina nostra foro, Scite, precor, causam, nec vos mihi fallere fas est,

Errorem iussae, non scelus, esse fugae. Manibus hoc satis est. Ad vos studiosa revertor

Pectora, quae vitae quaeritis acta meae. Iam mihi canities, pulsis melioribus annis,

Venerat; antiquas miscueratque comas; Postque meos ortus Pisaea vinctus oliva

95 Abstulerat decies praemia victor equus: Cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas

Quaerere me laesi Principis ira iubet.
Causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae

Indicio non est testificanda meo.
Quid referam comitumque nefas, famulosque nocentes?

Ipsa multa tuli non leviora fuga.
Indignata malis mens est succumbere, seque

Praestitit invictam viribus usa suis :
Oblitusque mei ductaeque per otia vitae,

105 Insolita cepi temporis arma manu:

IOO IIO

Totque tuli terra casus pelagoque, quot inter

Occultum stellae conspicuumque polum.
Tacta mihi tandem longis erroribus acto

Iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,

Tristia, quo possum, carmine fata levo.
Quod, quamvis nemo est, cuius referatur ad aures;

Sic tamen absumo decipioque diem. Ergo, quod vivo, durisque laboribus obsto, 115

Nec me sollicitae taedia lucis habent;
Gratia, Musa, tibi: nam tu solatia praebes;

Tu curae requies, tu medicina venis.
Tu dux, et comes es: tu nos abducis ab Istro;

In medioque mihi das Helicone locum.
Tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti

Nomen; ab exsequiis quod dare Fama solet.
Nec, qui detrectat praesentia, Livor iniquo

Vllum de nostris dente momordit opus. Nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas ; 125

Non fuit ingenio Fama maligna meo.
Cumque ego praeponam multos mihi; non minor illis

Dicor: et in toto plurimus orbe legor.
Si quid habent igitur vatum praesagia veri :

Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. 130 Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam

Iure tibi grates, candide lector, ago.

I 20

« PreviousContinue »