IOO Haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis : Fac meus in ventos hic timor omnis eat. Sors quoque nescio quem fato designat iniquo, Qui primus Danaum Troada tangat humum. Infelix, quae prima virum lugebit ademptum! 95 Di faciant, ne tu strenuus esse velis ! Iamque fatigatas ultima verset aquas. Non est, quo properas, terra paterna tibi. Inque tuo celerem littore siste gradum. Sive latet Phoebus, seu terris altior extat; Tu mihi luce dolor, tu mihi nocte, venis : Nocte tamen, quam luce, magis, nox grata puellis, 105 Quarum suppositus colla lacertus habet. Aucupor in lecto mendaces caelibe somnos, Dum careo veris, gaudia falsa iuvant. Sed tua cur nobis pallens occurrit imago? Cur venit a verbis multa querela tuis? Excutior somno; simulacraque noctis adoro; Nulla caret fumo Thessalis ara meo. Tura damus, lacrimamque super ; qua sparsa relucet, Vt solet adfuso surgere flamma mero. Languida laetitia solvar ab ipsa mea ? Militiae referas splendida facta tuae ? Multa tamen capies oscula, multa dabis. Promptior est dulci lingua referre mora. IIO I 20 Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque; Spes bona sollicito victa timore cadit. Me movet; invitis ire paratis aquis. A patria pelago vela vetante datis. Quo ruitis ? vestras quisque redite domos. 130 Quo ruitis, Danai? ventos audite vetantes, Non subiti casus, numinis ista mora est. Quid petitur tanto, nisi turpis adultera, bello? Dum licet, Inachiae vertite vela rates. Sed quid ago, revocans? omen revocantis abesto, 135 Blandaque compositas aura secundet aquas. Troadas invideo; quae si lacrimosa suorum Funera conspicient, nec procul hostis erit; Ipsa suis manibus forti nova nupta marito Imponet galeam, barbaraque arma dabit. 140 Arma dabit: dumque arma dabit, simul oscula sumet. Hoc genus officii dulce duobus erit. Producetque virum ; dabit et mandata reverti : Et dicet, Referas ista, fac, arma Iovi. Pugnabit caute, respicietque domum. Excipietque suo corpora lassa sinu. 150 Dum tamen arma geres diverso miles in orbe, Quae referat vultus est mihi cera tuos. Illi blanditias, illi tibi debita verba Dicimus: amplexus accipit illa meos, Crede mihi; plus est quam quod videatur imago. 155 Adde sonum cerae; Protesilaus erit. Et, tamquam possit verba referre, queror. 160 Perque, quod ut videam canis albere capillis, Quod tecum possis ipse referre, caput; Sive-quod heu timeo! sive superstes eris. 165 Si tibi cura mei, sit tibi cura tui. 3. POETA SVVM STVDIVM DEFENDIT. AM. I. 15. Ingeniique vocas carmen inertis opus ? Praemia militiae pulverulenta sequi : 5 Ingrato vocem prostituisse foro. Mortale est, quod quaeris, opus, mihi fama perennis Quaeritur : in toto semper ut orbe canar. Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide; Dum rapidas Simois in mare volvet aquas. Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, Dum cadet incurva falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe ; Quamvis ingenio non valet, arte valet. Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno. Cum Sole et Luna semper Aratus erit. Dum fallax servus, durus pater, improba lena Vivent, dum meretrix blanda, Menandros erit. IO 15 20 25 30 Ennius arte carens, animosique Accius oris, Casurum nullo tempore nomen habent. Varronem primamque ratem quae nesciat aetas, Aureaque Aesonio terga petita duci? Exitio terras cum dabit una dies. Roma, triumphati dum caput orbis eris. Discentur numeri, culte Tibulle, tui. Et sua cum Gallo nota Lycoris erit. Depereant aevo, carmina morte carent. Cedat et auriferi ripa beata Tagi. Vilia miretur vulgus, mihi flavus Apollo Pocula Castaliae plena ministret aquae; Sustineamque coma metuentem frigora myrtum: Atque a sollicito multus amante legar. Pascitur in vivis Livor: post fata quiescit, Cum suus ex merito quemque tuetur honos. Ergo etiam, cum me supremus adederit ignis, Vivam: parsque mei multa superstes erit. 35 40 AM. II. 6. 4. MORS PSITTACI. PSITTACVS, Eois imitatrix ales ab Indis, Occidit : exsequias ite frequenter aves. Ite, piae volucres ; et plangite pectora pennis; Et rigido teneras ungue notate genas. Horrida pro maestis lanietur pluma capillis: Pro longa resonent carmina vestra tuba. 5 IO 15 20 Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni? Expleta est annis ista querela suis. Alitis in rarae miserum devertite funus. Magna, sed antiqui causa doloris Itys. Omnes, quae liquido libratis in aëre cursus ; Tu tamen ante alias, turtur amice, dole. Plena fuit vobis omni concordia vita, Et stetit ad finem longa tenaxque fides. Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae, Hoc tibi, dum licuit, Psittace, turtur erat. Quid vox mutandis ingeniosa sonis ? Infelix avium gloria, nempe iaces. Tincta gerens rubro Punica rostra croco. Reddebas blaeso tam bene verba sono. Raptus es invidia. non tu fera bella movebas : Garrulus, et placidae pacis amator eras. Forsitan et fiant inde frequenter anus. In multos poteras ora vacare cibos. Pellebatque sitim simplicis humor aquae. Milüus, et pluviae graculus auctor aquae. Vivit et armiferae cornix invisa Minervae; Illa quidem seclis vix moritura novem. Occidit ille loquax, humanae vocis imago, Psittacus, extremo munus ab orbe datum. 25 30 35 |