Page images
PDF
EPUB

REVERENDO ADMODUM

VIRO

BENJAMINO LANY
SS. Theologiæ Professori,
Aula Pembrochiana Custodi dignissimo,

ex suorum minimis

minimus

R. C.

custodiam cœlestem

P.

[ocr errors]

Uus est & florû fructus; quibus fruimur, si non utiliùs, delicatiùs certé. Neque etiam rarum est quòd ad spem veris, de se per flores suos quasi pollicentis, adultioris anni, ipsiúsq; adeò Autumni exigamus fidem. Ignoscas igitur (vir colendissime) properanti sub ora Apollinis sui, primæque adolescentiæ lasciviâ exultanti Musæ. Teneræ ætatis flores adfert, non fructus seræ : quos quidem exigere ad seram illam & sobriam maturitatem, quam in fructibus expectamus meritò, durum fuerit; forsan & ipsâ hac præcoci importunitate suâ placituros magís: Tibi præsertim quem paternus animus (quod fieri solet) intentum tenet omni suæ spei diluculo, quò tibi de tuorum indole promittas aliquid. Ex more etiam eorum, qui in præmium laboris sui pretiúmque patientiæ festini, ex iis quæ severunt ipsi & excoluerunt, quicquid est flosculi prominulum, primâ quasi verecundiâ auras & apertum Jovem experientis arripiunt avidè, saporémque illi non tam ex ipsius indole & ingenio quàm ex animi sui

affectu, foventis in eo curas suas & spes, affingunt. Patere igitur (reverende Custos) hanc tibi ex istiusmodi floribus corollam necti; convivalem veró: nec aliter passuram Sydus illud oris tui auspicatissimum nisi (quâ est etiam amœnitate) remissiore radio cùm se reclinat, & in tantum de se demit. Neque sanè hoc scriptionis genere (modò partes suas satìs præstiterit) quid esse potuit otio Theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa Theologica Poëticâ amoenitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum quicquid est, amare tamen poteris; & voles, scio: non ut magnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure; utpote quod è tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatu fuerit. Quod restat hujus libelli fatis, exorandus es igitur (vir spectatissime) ut quem sinu tam facili privatum excepisti, eum jam ore magis publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non auspicium modò suum, sed & argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, & sanctum suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi provinciam ; laudum tuarum, intelligo: quas mihi cùm modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessariò ut sim brevis imò verò longus nimiúm; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unicè poteram, & sine tædio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque dedigneris quòd colere audeam Genii tui serenitatem supplex tam tenuis, & (quoniam numen quoq; hoc de se non negat) amare etiam. Interim verò da veniam Musæ in tantum sibi non temperanti, quin in hanc saltem laudis tuæ partem, quæ tibi ex rebus sacris apud nos ornatis meritissima est, istiusmodi carmine involare ausa sit, qualicunque,

Alve, alme custos Pierii gregis:
Per quem erudito exhalat in otio;
Seu frigus udi captet antri,
Sive Jovem nitidósque soles.

Non ipse custos pulchrior invias
Egit sub umbras Emonios greges;
Non ipse Apollo notus illis
Lege suae meliore cannæ.

Tu si sereno des oculo frui;
Sunt rura nobis, sunt juga, sunt aquæ,
Sunt plectra dulcium sororum;
(Non alio mihi nota Phobo)

Te dante, castos composuit sinus ;
Te dante, mores sumpsit; & in suo
Videnda vultu, pulverémque
Relligio cinerémque nescit.

Stat cinta digna fronde decens caput:
Subsque per te fassa palàm Deos,
Comisque, Diva, vestibusque
Ingenium dedit ordinémque.

Fámque ecce nobis amplior es modò
Majorque cerni. Quale jubar tremit
Sub os! verecundusque quantâ
Mole sui Genius laborat!

Jam qui serenas it tibi per genas,
Majore coelo Sydus habet suum;
Majorque circum cuspidatæ
Ora comit tua flos diei.

Stat causa. Nempe hanc ipse Deus, Deus, Hanc ara, per te pulchra, diem tibi

Tuam refundit, obvióque

It radio tibi se colenti.

Ecce, ecce! sacro in limine, dum pio Multumque prono poplite amas humum, Altaria annuunt ab alto;

Et refluis tibi plaudit alis

Pulchro incalescens officio, puer
Quicunque crispo sydere crinium,
Vultuque non fatente terram,
Currit ibi roseus satelles.

Et jure. Nam cùm fana tot inviis
Marent ruinis, ipsáque (ceu preces
Manusque, non decora supplex,
Tendat) opem rogat, heu negatam!

Tibi ipsa voti est ara sui rea.
Et solvet. O quàm semper apud Deum
Litabis illum, cujus aræ

Ipse preces priùs audiisti!

« PreviousContinue »