Page images
PDF
EPUB

MAT. 22.

[ocr errors]

In Pharisæos Christi verbis insidiantes.

Quam te miseri ludunt vaga tædia voti,

Ex ore hoc speras qui, Pharisæe, malum!
Sic quis ab Aurora noctem speraverit ulnis,
Unde solet primis Sol tener ire rosis?
Sic Acheronta petas illinc, unde amne corusco
Lactea sydereos Cynthia lavit equos.

Sic violas aconita roges: sic toxica nympham,
Garrula quæ vitreo gurgite vexat humum.
Deniq (ut exemplo res hæc propiore patescat)
A te sic speret quis (Pharisæe) bonum.

MAT. 9.

Alleris. & nudum malè ponis (Pictor) Amorem : Non nudum facis hunc, cùm sine veste facis. Nonne hic est (dum sic digito patet ille fideli) Tunc, cùm vestitus, tunc quoq, nudus amor?

Tolle oculos, tolle ô tecum (tua sydera) nostros.
Ah quid enim, quid agant hîc sine sole suo?
Id, quod agant sine sole suo tua sydera, cœlum :
Id terræ hæc agerent hîc sine sole suo.
Illa suo sine sole suis cæca imbribus essent:
Cæca suis lacrymis hæc sine sole suo.

Qu

Аст. 21. Nam ego non solum vinciri-&c.

Uid mortem objicitis nostro, quid vinêla timori? Non timor est illinc, non timor inde meus. Vincula, quæ timeam, sunt vincula sola timoris: Sola timenda mihi est mors, timuisse mori.

MAT. 11. Legatio Baptista ad Christum.

Ro, quis es? legat ista suo Baptista Magistro.
Illi quæ referant, talia Christus habet.
Cui cæcus cernit, mutus se in verba resolvit,
It claudus, vivit mortuus; Oro, quis est?

Ergo veni, quicunq ferant tua signa timores;

Quæ nos cunq vocant tristia, Christe, veni.
Christe, veni. suus avulsum rapiat labor axem,
Nec sinat implicitas ire redire vias.
Mutuus attonito titubet sub foedere mundus,
Nec Natura vagum dissona volvat opus.
Christe, veni. roseos ultrà remeare per ortus
Nolit, & ambiguos Sol trahat ææger equos.
Christe, veni. ipsa suas patiatur Cynthia noctes,
Plus quàm Thessalico tincta tremore genas.
Astrorum mala cæsaries per inane dolendum
Gaudeat, horribili flore repexa caput.
Sole sub invito subitæ vis improba noctis
Corripiat solitam, non sua jura, diem.
Importuna dies, nec Eöi conscia pacti,
Per desolatæ murmura noctis eat.

Christe, veni. tonet Oceanus pater; & sua nolit
Claustra. vagi montes sub nova sceptra meent.
Christe, veni. quodcunq audet metus, audeat ultrà.
Fata id agant, quod agent. tu modò, Christe, veni.
Christe, veni. quâcunq, venis mercede malorum.
Quanti hoc constiterit cunq, venire, veni.
Teά, tuos oculos tanti est potuisse videre!
Oh tanti est te vel sic potuisse frui!

Quicquid id est, Pater, omne tuo pensabitur ore;
Quicquid id est, veniat: Tu modò, Christe, veni.

FE

Elices! properâstis io, properâstis. & altam
Vicistis gyro sub breviore viam.

Vos per non magnum vestri mare sanguinis illuc
Cymba tulit nimiis non operosa notis ;
Quò nos tam lento sub remigio luctantes
Ducit inexhausti vis malè fida freti.
Nos mora, nos longi consumit inertia lethi.
In ludum mortis, luxuriemą sumus.
Nos ævo, & senio, & latis permittimur undis.
Spargimur in casus,-porrigimur furiis.
Nos miseri sumus ex amplo; spatioά perimus.
In nos inquirunt fata; probantq manus.
Ingenium fati sumus, ambitiog malorum;
Conatus mortis, consiliumą sumus.
In vitæ multo multæ patet area mortis.

Non vitam nobis numerant, quot viximus, anni :
Vita brevis nostra est; sit licèt acta diu.
Vivere non longum est, quod longam ducere vitam :
Res longa vitâ sæpe peracta brevi est.
Nec vos tam vitæ Deus in compendia misit,
Quàm vetuit vestræ plus licuisse neci.
Accedit vitæ quicquid decerpitur ævo.
Atq illó brevius, quò citiùs morimur.

Domitiano. De S. Johanne ad portam Lat.
Rgò

ERgo ut inultus eas? Sed nec tamen ibis inultus,

Sic violare ausus meq, meosά Deos.
Ure oleo, Lictor. Oleo parat urere Lictor:
Sed quem uri Lictor credidit, unctus erat.
Te quoq sic olei virtus malefida fefellit?
Sic tua te Pallas, Domitiane, juvat?

E

Εἰς τὸν τοῦ Στεφάνου ςέφανον.

Cce tuos lapides! nihil est pretiosius illis
Seu pretium capiti dent, capiantve tuo.
Scilicet hæc ratio vestri diadematis: hoc est,
Unde coronatis nos decet ire comis.
Quisq lapis quantò magis in se vilis habetur,
Ditior hoc capiti est gemma futura tuo.

;

AH

H ferus, ah culter! qui tam bona lilia primus
In tam crudeles jussit abire rosas.

Virgineüm hoc qui primus ebur violavit ab ostro;
Ing sui instituit muricis ingenium.

Scilicet hinc olim quicunq cucurrerit amnis,
Ex hoc purpurei germine fontis erit.
Scilicet hunc mortis primum puer accipit unguem:
Inijciunt hodie fata, furor manus.

Ecce illi sanguis fundi jam cæpit; & ecce,
Qui fundi possit, vix bene sanguis erat.
Excitat è dolio vix dum bene musta recenti,
Atq rudes furias in nova membra vocat.
Improbus ut nimias jam nunc accingitur iras!
Armaq non molli sollicitanda manu!
Improbus ut teneras audet jam ludere mortes !
Et vitæ ad modulum, quid puerile mori!
Improbus ut tragici impatiens præludia fati
Ornat, & in socco jam negat ire suo!
Scilicet his pedibus manus hæc meditata cothurnos!
Hæc cum blanditiis mens meditata minas?
Hæc tam dura brevem decuêre crepundia dextram ?
Dextra Gigantæis hæc satis apta genis?

Sic cunis miscere cruces? cumą ubere matris
Commisisse neces, & scelus, & furias?

Quo ridet patri, hoc tacite quoq, respicit hastam ;
Quoq oculo matrem mulcet, in arma redit.
Dii Superi! furit his oculis! hoc asper in ore est!
Dat Marti vultus, quos sibi mallet Amor.
Delicia irarum! torvi, tenera agmina, risus!
Blande furor! terror dulcis! amande metus!
Præcocis in pœnas pueri lascivia tristis!
Cruda rudimenta! & torva tyrocinia!
Jam parcum, brevius brevi pro corpore vulnus,
Prog brevi brevior vulnere sanguis eat:
Olim, cùm nervi, vitæ ferocior haustus
Materiam morti, luxuriem dabunt;
Olim maturos ultrò conabitur imbres;
Robustum audebit tunc, solidumą mori.
Ergò illi, nisi qui in sævos concreverit usus,
Nec nisi quem possit fundere, sanguis erit?

Euge puer trux! Euge tamen mitissime rerum!
Quiq tibi tantùm trux potes esse, puer!
Euge tibi trux! Euge mihi mitissime rerum!
Euge Leo mitis! trux sed & Agne tamen!
Macte puer! macte hoc tam duræ laudis honore !
Macte ô pœnarum hac indole, & ingenio!
At ferus ah culter! sub quo, tam docte dolorum,
In tristem properas sic, puer, ire virum.
Ah ferus, ah culter! sub quo, puer auree, crescis
Mortis proficiens hac quasi sub ferulâ.

NE, pia, ne nimium, Virgo, permitte querelis:

Haud volet, haud poterit natus abesse diu.
Nam quid eum teneat? vel quæ magis oscula vellet?
Vestri illum indigenam quid vetet esse sinûs?
Quippe illis quæ labra genis magis apta putentur?
Quæve per id collum dignior ire manus?
His sibi quid speret puer ambitiosiùs ulnis?
Quóve sub amplexu dulciús esse queat?
O quæ tam teneram sibi vitis amicior ulmum
Implicet, alternis nexibus immoriens ?

Cui circum subitis eat impatientior ulnis?
Aut quæ tam nimiis vultibus ora notet?
Quæ tam prompta puer toties super oscula surgat?
Quâ signet gemmâ nobiliore genam?
Illa ubi tam vernis adolescat mitiùs auris,
Tamve sub apricis pendeat uva jugis?

Illi quâ veniat languor tam gratus in umbrâ?
Commodiùs sub quo murmure somnus agat?
O ubi tam charo, tam casto in carcere regnat,
Materno simul, virgineo sinu?

Ille ut ab his fugiat? nec tam bona gaudia vellet?
Ille ut in hos possit non properare sinus?
Ille sui tam blanda sinûs patrimonia spernet?
Hæres tot factus tam bene deliciis?

Ne tantum, ne, Diva, tuis permitte querelis:
Quid dubites? Non est hic fugitivus Amor.

« PreviousContinue »