A Ccipe dona, Puer; parvæ libamina laudis. Accipe, non meritis accipienda suis. Accipe dona, Puer dulcis. dumą accipis illa, Digna quoq, efficies, quæ, puer, accipies. Sive oculo, sive illa tuâ dignabere dextrâ; Dextram, oculum dabis posse decere tuum. Non modò es in dantes, sed & ipsa in dona benignus; Nec tantùm donans das, sed & accipiens. In partum B. Virgs. non difficilem. N Ec facta est tamen illa Parens impunè; quòd almi Gaudia parturientis erat semel ille parenti; C Irculus hic similem quàm par sibi pergit in orbem! Principiumq suum quàm bene finis amat! Virgineo thalamo quàm pulchrè convenit ille (Quo nemo jacuit) virgineus tumulus ! Undiq ut hæc æquo passu res iret; & ille Josepho desponsatus, & ille fuit. In Sanctum igneis linguis descendentem Spiritum. Bsint, qui ficto simulant pia pectora vultu, Hoc potius mea vota rogant, mea thura petessunt, Cùm horum aliqua dedicâram N tibi Musam, (Præceptor colendissime) quas ex tuis modò scholis, quasi ex Apollinis officinâ, accepit, alas timidè adhuc, nec aliter quàm sub oculis tuis jactitantem. EN Qualiter è nido multâ jam floridus alâ Quòd tibi enim hæc feram (Vir ornatissime) non ambitio dantis est, sed justitia reddentis: neq, te libelli mei tam elegi patronum, quàm dominum agnosco. Tua sanè sunt hæc, et mea. neq tamen ita mea sunt, quin si quid in illis boni est, tuum hoc sit totum: neq interim in tantum tua, ut quantumcunq est in illis mali illud non sit ex integro meum. ita medio quodam, & misto jure utriusq sunt. ne vel mihi, dum me in societatem tuarum laudum elevarem, invidiam facerem; vel injuriam tibi, ut qui te in tenuitatis mea consortium deducere conarer. Ego enim de meo nihil ausim boni mecum agnoscere, nedum profiteri palàm, præter hoc unum (quo tamen nihil melius) animum nempe non ingratum tuorumą beneficiorum historiam religiosissimâ fide in se reponentem. quibuscunq testibus coram, hoc palàm in os cœli, meæ conscientiæ meum jacto. effero me in hoc ultra æmuli patientiam. Enim vero elegantiore obsequio venerentur te (& venerantur, scio) tuorum alii: nemo me sincero magis, vel ingenuo poterit. Horum deniq rivulorum, tenuium utcunq, nullius nominis, hæc saltem laus erit propria, quòd suum nempe nôrint Oceanum. Hymnus Veneri. dum in illius tutelam transeunt virgines. TU U tuis adsis, Venus alma, sacris: Rideas blandùm, Venus, & benignùm, Quale cùm Martem premis, aureo Frangis ocello. Rideas. ô tum neq, flamma Phoebum, Sæpe in ipsius pharetrâ Dianæ Virginum te orat chorus (esse longùm Dedicant quicquid labra vel rosarum, Hinc tuo sumas licet arma nato, Sume. et ô discant, quid amica; quid nox, Sume. per quæ tot tibi corda flagrant. SPes Pes Diva salve. Diva avidam tuo Necessitatem numine prorogans; Vindicta fortunæ furentis; Una salus mediis ruinis. Regina quamvis, tu solium facis Surgunt jacentes inter; illic Firma magis tua regna constant. Cantus catenis, carmina carcere, Scintilla tu vivis sub imo Pectoris, haud metuens procellas. Tu regna servis; copia pauperi: Quin ipse alumnus sum tuus. ubere Non accipimus brevem vitam, sed facimus. ERgo tu luges nimiùm citatam Circulo vitam properante volvi ? Tu Deos parcos gemis, ipse cùm sis Prodigus ævi? Ipse quod perdis, quereris perire ? Est fugax vitæ (fateor) fluentum: Fur Sopor magnam hinc (oculos recludens) Tu creas mortes tibi mille. & æva |