REVERENDO ADMODUM VIRO BENJAMINO LANY ex suorum minimis minimus R. C. custodiam cœlestem P. Uus est & florû fructus; quibus fruimur, si non utiliùs, delicatiùs certé. Neque etiam rarum est quòd ad spem veris, de se per flores suos quasi pollicentis, adultioris anni, ipsiúsq; adeò Autumni exigamus fidem. Ignoscas igitur (vir colendissime) properanti sub ora Apollinis sui, primæque adolescentiæ lasciviâ exultanti Musæ. Teneræ ætatis flores adfert, non fructus seræ : quos quidem exigere ad seram illam & sobriam maturitatem, quam in fructibus expectamus meritò, durum fuerit; forsan & ipsâ hac præcoci importunitate suâ placituros magís: Tibi præsertim quem paternus animus (quod fieri solet) intentum tenet omni suæ spei diluculo, quò tibi de tuorum indole promittas aliquid. Ex more etiam eorum, qui in præmium laboris sui pretiúmque patientiæ festini, ex iis quæ severunt ipsi & excoluerunt, quicquid est flosculi prominulum, primâ quasi verecundiâ auras & apertum Jovem experientis arripiunt avidè, saporémque illi non tam ex ipsius indole & ingenio quàm ex animi sui affectu, foventis in eo curas suas & spes, affingunt. Patere igitur (reverende Custos) hanc tibi ex istiusmodi floribus corollam necti; convivalem veró: nec aliter passuram Sydus illud oris tui auspicatissimum nisi (quâ est etiam amœnitate) remissiore radio cùm se reclinat, & in tantum de se demit. Neque sanè hoc scriptionis genere (modò partes suas satìs præstiterit) quid esse potuit otio Theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa Theologica Poëticâ amoenitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum quicquid est, amare tamen poteris; & voles, scio: non ut magnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure; utpote quod è tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatu fuerit. Quod restat hujus libelli fatis, exorandus es igitur (vir spectatissime) ut quem sinu tam facili privatum excepisti, eum jam ore magis publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non auspicium modò suum, sed & argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, & sanctum suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi provinciam ; laudum tuarum, intelligo: quas mihi cùm modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessariò ut sim brevis imò verò longus nimiúm; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unicè poteram, & sine tædio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque dedigneris quòd colere audeam Genii tui serenitatem supplex tam tenuis, & (quoniam numen quoq; hoc de se non negat) amare etiam. Interim verò da veniam Musæ in tantum sibi non temperanti, quin in hanc saltem laudis tuæ partem, quæ tibi ex rebus sacris apud nos ornatis meritissima est, istiusmodi carmine involare ausa sit, qualicunque, Alve, alme custos Pierii gregis: Non ipse custos pulchrior invias Tu si sereno des oculo frui; Te dante, castos composuit sinus ; Stat cinta digna fronde decens caput: Fámque ecce nobis amplior es modò Jam qui serenas it tibi per genas, Stat causa. Nempe hanc ipse Deus, Deus, Hanc ara, per te pulchra, diem tibi Tuam refundit, obvióque It radio tibi se colenti. Ecce, ecce! sacro in limine, dum pio Multumque prono poplite amas humum, Altaria annuunt ab alto; Et refluis tibi plaudit alis Pulchro incalescens officio, puer Et jure. Nam cùm fana tot inviis Tibi ipsa voti est ara sui rea. Ipse preces priùs audiisti! |