Page images
PDF
EPUB

Venerabili viro Magistro Tournay,
Tutori suo summè observando.

Essis inauravit Cereri jam quarta capillos,

M Vitis habet Bacchum quarta corona suæ,

Nostra ex quo, primis plumæ vix alba pruinis,

Ausa tuo Musa est nidificare sinu.
Hic nemus, hic soles, & coelum mitius illi:

Hic sua quod Musis umbra vel aura dedit. Sedit ibi secura malus quid moverit Auster,

Quae gravis hybernum vexerit ala Jovem.
Nescio quo interea multùm tibi murmure nota est :
Nempe sed hoc poteras murmur amare tamen.
Tandem ecce (heu simili de prole puerpera) tandem
Hôc tenero tenera est pignore facta parens.
Fámg meam hanc sobolem (rogo) quis sinus alter haberet ?
Quis mihi tam noti nempe teporis erat?
Sed quoq; & ipsa Meus (de te) meus, improba, tutor
(Quàm primùm potuit dicere) dixit, erit.
Has ego legitima, nec lævo sydere natæ

Non puto degeneres indolis esse notas;
Nempe quòd illa suo patri tam semper apertos,
Tam semper faciles nôrit adire sinus.
Ergò tuam tibi sume: tuas eat illa sub alas:
Hoc quoque de nostro, quod tuearis, habe.
Sic qua Suada tuo fontem sibi fecit in ore,
Sancto & securo melle perennis eat.
Sic tua, sic nullas Siren non mulceat aures,
Aula cui plausus & sua serta dedit.
Sic tuus ille (precor) Tagus aut eat objice nullo,
Aut omni (quod adhuc) objice major eat.

Ornatissimo viro Præceptori suo colendissimo, Magistro Brook.

O

Mihi qui nunquam nomen non dulce fuisti Tunc quoque cùm domini fronte timendus eras! Ille ego pars vestri quonda intactissima regni, De nullo virga nota labore tuæ,

Do tibi quod de te per secula longa queretur

Quòd de me nimiùm non metuendus eras: Quod tibi turpis ego torpentis inertia sceptri

Tam ferule tulerim mitia jura tuæ. Scilicet in foliis quicquid peccabitur istis,

Quod tua virga statim vapulet, illud erit.
Ergo tibi hæc pœnas pro me mea pagina pendat.
Hic agitur virgæ res tibi multa tuæ.

In me igitur quicquid nimis illa pepercerit olim,
Id licet in foetu vindicet omne meo.

Hic tuus inveniet satis in quo sæviat unguis,
Quodque veru docto trans obeliscus eat.
Scilicet hæc mea sunt; hæc quæ mala scilicet: ô si
(Quæ tua nempe forent) hic meliora forent!
Qualiacunque, suum nôrunt hæc flumina fontem.

(Nilus ab ignoto fonte superbus eat)
Nec certè nihil est quâ quis sit origine. Fontes
Esse solent fluvii nomen honórque sui.
Hic quoque tam parvus (de me mea secula dicant)
Non parvi soboles hic quoque fontis erat.
Hoc modo ipse velis de me dixisse, Meorum
Ille fuit minimus. Sed fuit ille meus.

LECTORI.

SA

Alve. Jámq; vale. Quid enim quis pergeret ultrà?
Quà jocus & lusus non vocat, ire voles?
Scilicet hic, Lector, cur noster habebere, non est;
Delitiis folio non faciente tuis.

Nam nec Acidalios halat mihi pagina rores;
Nostra Cupidineæ nec favet aura faci.
Frustra hinc ille suis quicquam promiserit alis:
Frustra hinc illa novo speret abire sinu.
Ille è materna meliùs sibi talia myrto;

Illa jugis meliùs poscat ab Idaliis.
Quærat ibi suus in quo cespite surgat Adonis,
Qua melior teneris patria sit violis.
Illinc totius Floræ, verisque, suique

Consilio, ille alas impleat, illa sinus.

Me

e mea (casta tamen, si sit rudis) herba coronet : Me mea (si rudis est, sit rudis) herba juvat. Nulla meo Circea tument tibi pocula versu :

Dulcia, & in furias officiosa tuas.
Nulla latet Lethe, quam fraus tibi florea libat,
Quam rosa sub falsis dat malè fida genis.
Nulla verecundum mentitur mella venenum :

Captat ab insidiis linea nulla suis.

Et spleni, & jecori foliis bene parcitur istis.
Ah male cum rebus staret utrumque meis.
Rara est quæ ridet; nulla est quæ pagina prurit :
Nulla salax, si quid nôrit habere salis.
Non nude Veneres: nec, si jocus, udus habetur:
Non nimium Bacchus noster Apollo fuit.
Nil cui quis putri sit detorquendus ocello;
Est nihil obliquo quod velit ore legi.
Hæc coram, atque oculis legeret Lucretia justis:
Iret & illæsis hinc pudor ipse genis.
Nam neque candidior voti venit aura pudici
De matutina virgine thura ferens :

Cùm vestis nive vincta sinus, nive tempora fulgens,
Dans nive flammeolis frigida jura comis,
Relligiosa pedum sensim vestigia librans,

Ante aras tandem constitit; & tremuit.

9

10 Purrasi.

Nec gravis ipsa suo sub numine castior halat
Que pia non puras summovet ara manus.
Tam Venus in nostro non est nimis aurea versu:
Tam non sunt pueri tela timenda dei.
Sæpe puer dubias circum me moverat alas;
Fecit & incertas nostra sub ora faces.
Sæpe vel ipse sua calamum mihi blandus ab ala,
Vel matris cygno de meliore dedit.
Sæpe Dionae pactus mihi serta corone;
Sæpe, Meus vates tu, mihi dixit, eris.
I procul, i cum matre tua, puer improbe, dixi:
Non tibi cum numeris res erit ulla meis.
Tu Veronensi cum passere pulchrior ibis :
Bilbilicisve queas comptiùs esse modis.
Ille tuos finget quocunque sub agmine crines:
Undique nequitiis par erit ille tuis.

Ille nimis (dixi) patet in tua prælia campus:
Heu nimis est vates & nimis ille tuus.

Gleba illa (ah tua quam tamen urit adultera messis)
Esset Idumæo germine quanta parens!

Quantus ibi & quanta premeret Puer ubera Matris!
Nec coelos vultu dissimulante suos.

Ejus in isto oculi satis essent sydera versu;
Sydereo matris quàm bene tuta sinu!

Matris ut hic similes in collum mitteret ulnas,
Ing sinus niveos pergeret, ore pari!
Utg genis pueri hæc æquis daret oscula labris!
Et bene cognatis iret in ora rosis !

Quæ Mariæ tam larga meat, quàm disceret illic
Uvida sub pretio gemma tumere suo!
Staret ibi ante suum lacrymatrix Diva Magistrum :
Seu levis aura volet, seu gravis unda cadat;
Luminis hæc soboles, & proles pyxidis illa,

Pulchrius unda cadat, suaviùs aura volet.
Quicquid in his sordet demum, luceret in illis.

Improbe, nec satis est hunc tamen esse tuum?
Improbe cede puer : quid enim mea carmina mulces?
Carmina de jaculis muta futura tuis.
Cede puer, quà te petulantis fræna puellæ;
Turpia quà revocant pensa procacis here;
Quà miseri malè pulchra nitent mendacia limi;
Quà cerussata, furta decora, genæ ;

Quà mirere rosas, alieni sydera veris;

It

Quas nivis haud propria bruma redempta domat., mary
Cede puer (dixi, & dico) cede improba mater:
Altera Cypris habet nos; habet alter Amor.
Scilicet hic Amor est. Hic est quoque mater Amoris.
Sed mater virgo. Sed neque cæcus Amor.
O puer! ô Domine! ô magnæ reverentia matris!
Alme tui stupor & relligio gremii !

Amor, innocua cui sunt pia jura pharetræ;
Nec nisi de casto corde sagitta calens!
Me, puer, ô certâ, quem figis, fige sagittà.
O tua de me sit facta pharetra levis.
Quodque illinc sitit & bibit, & bibit & sitit usqué;
Usquè meum sitiat pectus, & usquè bibat.
Fige, puer, corda hæc. Seu spinis exiguus quis,
Seu clavi aut hastæ cuspide magnus ades;
Seu major cruce cum totâ ; seu maximus ipso
Te corda hæc figis denique. Fige puer.

O metam hanc tuus æternum inclamaverit arcus:
Stridat in hanc teli densior aura tui.

O tibi si jaculum ferat ala ferocior_ullum,

Hanc habeat triti vulneris ire viam.

Quique tuæ populus cunque est, quæ turba, pharetræ ;
Hic bene vulnificas nidus habebit aves.

O mihi sis bello semper tam savus in isto!

Pectus in hoc nunquam mitior hostis eas.
Quippe ego quàm jaceam pugnâ bene sparsus in illâ !)
Quàm bene sic lacero pectore sanus ero!

Hæc mea vota. Mei sunt hæc quoque vota libelli.
Hæc tua sint Lector; si meus esse voles.
Si meus esse voles; meus ut sis, lumina (Lector)
Casta, sed ô nimiùm non tibi sicca precor.
Nam tibi fac madidis meus ille occurrerit alis,
(Sanguine, seu lacrymâ diffluat ille suâ :)
Stipite totus hians, clavisque reclusus & hastâ:
Fons tuus in fluvios desidiosus erit?

Si tibi sanguineo meus hic tener iverit amne,
Tune tuas illi, dure, negabis aquas?

invites the whirlwind

✓ child compared Dennor Cupid

Ab durus! quicunque meos, nisi siccus, amores
Nolit; & hic lacrymæ rem neget esse suæ.
Sæpe hic Magdalinas vel aquas vel amaverit undas;
Credo nec Assyrias mens tua malit opes.

II

« PreviousContinue »