C. Plini Secundi Epistulae Selectae: Selected Letters of Pliny

Front Cover
Allyn and Bacon, 1898 - 285 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 126 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Page 127 - Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
Page 126 - ... stato die ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi deo, dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere. sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent: quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen, et innoxium : quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram.
Page 54 - Sed ne tempore non tuo disertam pulses ebria ianuam, videto : totos dat tetricae dies Minervae, dum centum studet auribus virorum hoc, quod saecula posterique possint Arpinis quoque comparare chartis. seras tutior ibis ad lucernas; haec hora est tua, cum furit Lyaeus, cum...
Page 83 - Usus ille sole, mox frigida gustaverat iacens, studebatque; poscit soleas, ascendit locum, ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes, incertum procul intuentibus, ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est) oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur...
Page 96 - Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi "longo sed proximus intervallo" et esse et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia; sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat) maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris.
Page 97 - Erat Athenis spatiosa et capax domus, sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri et, si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur. Mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur.
Page 43 - Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur, Vergili ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut tem9 plum solebat.
Page 125 - Interim in iis qui ad me tamquam 3 Christiani deferebantur hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus : perseverantes duci iussi.
Page 84 - Vesuvio monte pluribus in locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. tum se quieti dedit, et quievit verissimo quidem somno. nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab us qui limini obversabantur audiebatur. sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus...

Bibliographic information