Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

OPERA OMNIA.

VOL. IV.

Delph. et Var. Clas.

Horat.

[blocks in formation]

BIB

NOTE VARIORUM

IN

HORATII

EPISTOLARUM LIB. I.

AD MECENATEM. Se ludiera sua studia missa facere dicit, et ea quæ ad virtutem ducunt amplecti: sic tamen ut in nullius Magistri verba juret. Hujusmodi autem esse hæc studia, ut nemo sit, qui non illis excoli possit, si modo patientem aurem commodet. Tandem pravum hominum judicium, virtutem opibus et honoribus postponentium, et quæ corporis sunt, non quæ sunt animi, curantium, reprehendit.

Hoc Horatii opus, pars altera Sermonum ejus est. Sed, ut antea me dixisse memini, merito vel ob id tantum Epistolarum titulo publicata, quod ea, quæ partim de moribus, partim de Poësi dicere instituerat, per literas ad absentes amicos, et quidem diversis temporibus atque occasionibus datas, tractat. Nec vero ideo minus vocandæ Epistolæ, quod eas carmine scripserit: id enim ante ipsum alii quoque viri magni factitarunt. Prima est autem ad Mæcenatem, pari verborum ac sententiarum gravitate conscripta: ut facile appareat Poëtam jam tum omissis ludicris serio philosophatum fuisse. Et alioqui fateri cogimur, eum, quacumque ætate, modo Sermones, modo Odas scripsisse. Neque illud silendum in vetustissimo codice sic inscribi hanc Epistolam, Ad Macenatem allocutio. Torrent.

1 Prima dicte mihi] Quod plerique Græcorum de Jove ceterisque Diis,

id de Mæcenate suo tamquam numine aliquo, ob tot recepta beneficia, agit Horatius: quemadmodum de Augusto etiam Virgilius Ecl. vIII. 'A te principium, tibi desinet.' Turneb. vi. 17. Torrent. Prima dicte mihi] O Mæcenas, mihi in principio carminis lyrici celebrate. Summa dicende Camana] In ultimis meis scriptis.

2 Spectatum satis] Satis a populo cognitum. Donatum jam rude] Pulcerrima ab arena Metaphora ostendit, sibi quoque ab amoris palæstra quiescendum esse: daturus jam operam Philosophiæ. Etrudis virga dicitur impolita ad quoscumque usus: sed præcipue scipio seu baculus ille quem lanista liberandis gladiatoribus gerit: sic enim Carisius: et post finitam gladiaturam donari rudem solere scribit; signum quippe exauctorationis, ne ultra ad ferrum ea donati cogerentur. Unde et rudiarii' dicti. Torrent. Rude, quæris] Quem ætas a scribendi munere liberavit. Rudis virga est, qua gladiatores donati, a gladiatura cessabant.

3 Antiquo me includere ludo] Persistit in Metaphora: nam 'ludum' cum dicit, gladiatorium intelligit; ut de Arte: Æmilium circa ludum.' Unum hoc addam, hinc delusisse gladiatores' dici apud Plinium extremo libro XXXVI. qui, tamquam caussaria missione milites, et ipsi fracti ac debilitati ludo abierunt. Torrent. Ludo] Ut versus lyricos atque amatorios iterum faciam.

« PreviousContinue »