Chronicon domini Walteri de Hemingburgh,: vulgo Hemingford nuncupati ... de gestis regum Angliae, Volume 2

Front Cover
Sumptibus Societatis., 1849 - Great Britain - 448 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 172 - Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae voluntatis et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Page 123 - Non teneor, nee est meae voluntatis, O rex, sine te iter arripere.' Et iratus rex prorupit in haec verba, ut dicitur ; ' Per Deum, comes, aut ibis aut pendebis.
Page 238 - Capituli, in feriis, mercatis, et aliis locis pro inimicitia, insàdia et malitia, et etiam pro eo quod in assisis juratis recognitionibus et inquisitionibus factis de feloniis positi fuerunt, et veritatem dixerunt : Unde per conductionem hujusmodi malefactorum juratores assisarum, juratores recognitionum et inquisitionum illarum prae timoré dictorum malefactorum et eorum minarum...
Page 214 - Neque reges Angliae super juribus suis in regno praedicto aut aliis suis temporalibus coram aliquo judice ecclesiastico vel saeculari, ex libera praeeminentia status suae regiae dignitatis et consuetudinis, cunctis temporibus irrefragabiliter observatae, responderunt aut respondere debebant.
Page 238 - Et etiam ad inquirendum de illis qui hujusmodi muñera dedernut et dant, et quantum et quibus et qui hujusmodi muñera receperunt et recipiunt, et a quibus et qualiter et quomodo, et qui hujusmodi malefactores in sua malitia fovent, nutriunt et manutenent in libértate Capituli...
Page 31 - Cum igitur ad recuperacionem celerem dicte terre, prout ejus urgentissima nécessitas exigit, ferventibus studiis intendamus vias et modos diversos et varios per nos et alios sollicitius exquirentes, ut juxta desiderii nostri fervorem terra ipsa recuperan valeat et...
Page 8 - Willélmo bastardo venientes conquaesti sunt terras suas gladio, et easdem gladio defendam a quocunque eas occupare volente. Non enim rex per se terram devicit et subjecit, sed progenitores nostri fuerunt cum eo participes et coadjutores.
Page 102 - Vos namque jam cum innumerabili armatorum multitudine, exercitu vestro publice convocato ad exheredandum nos et regni nostri incolas ad fines regni nostri hostiliter accessistis, et ultra progredientes in regno nostro strages et incendia necnon insultus et invasiones violentas tarn per terram quam per mare commisistis inhumane. Nos dictas injurias contemptus gravamina et...
Page 155 - Et ad majorem hujus rei securitatem volumus et concedimus pro nobis et haeredibus nostris, quod omnes archiepiscopi et episcopi Angliae, in perpetuum in suis cathedralibus ecclesiis habita praesenti carta et lecta...
Page 200 - Item, Arturus, Rex Britonum, princeps famosissimus, Scotiam sibi rebellem subjecit, & pene totam gentem delevit : & postea quemdam, nomine Anguselum, in Regem Scotiae praefecit. Et cum postea idem Rex Arturus apud civitatem Legionum festum faceret celeberimum, interfuerunt ibidem omnes Reges sibi subjecti; inter quos Anguselus, Rex Scotiae, servitium pro regno Scotiae exhibens debitum, gladium Regis Arturi detulit ante ipsum; & successive omnes Reges Scotiae omnibus Regibus Britonum fuere subjecti.

Bibliographic information