Page images
PDF
EPUB

4

3

5

maximum numerum coemere; sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret; cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt, in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is, ubi legationem ad civitates suscepit, in eo itinere persuadet Castico, Catamantaledis filio, Sequano, cujus pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat, et a S. P. R. amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerat : itemque Dumnorigi Eduo " fratri Divitiaci, qui eo tempore principatum in civitate "

prium. Quæ forma ipsis fuerit, in

certum est.

3. Lege. Non lege scripta, sed publico concilio, fœdere certo.

4. Ad eas res conficiendas. Istam repetitionem ingratam jure reprehenderunt critici: unde Ciacconius hæc verba delenda esse censet: sed nihil hîc superfluum ; et Cæsar, ut docet Hirtius in epist. ad Balbum præmissa, 1. vIII, de Bell. Gall. festinans scripsit hosce commentarios, in quibus styli curam, quæ est historiæ, frustra desideres. Harum autem repetitionum in nostro auctore frequentissimarum causam h. 1. notasse satis sit. Cujusquidem vitii immunem se præbet Græc. interpr. dicens: eiç tò dè tauta StampάTTE.... Etinfra: Tòv dè Opyeτόρυγα τοῦτο κατεργασόμενον ἀποSeitavtes. Oberlin malit ad ea Orgetorix, cæteris omissis. Non male quidem, sed sine auctoritate.

5. Is ubi. Ita codd. optt. Al. is sibi. Nostri quoque codd. is sibi.

6. Et a S. P. R. A senatu populi romani. Ita vetustiss. codd. et optimi. Vid. Briss. de form. lib. 11. 135 et seqq. Vulgat. a S. P. Q. R.

6

8

a senatu populoque romano. Usitatiorem formam inscientes prætulerunt librarii. Nostri codd. Regg. a S. P.R.

7. Quod pater ante habuerat. Ex h. 1. et multis aliis, patet hæc regna in Gallia non fuisse hæreditaria, quibus tamen filii se privari graviter ferebant. A populo, ut fit verisimile, dabantur propter justitiæ et fortitudinis opinionem. GOD.

8. Dumnorigi. In nummis gallicis inscribitur DUBNOREX, vel DUBNOREIX, diverso schemate, inquit Oberlin nune miles adest stans, utraque manu caput humanum tenens; nunc miles gradiens, aprum hasta defixum gestans. Aper symbolum fortitudinis frequens apud Gallos et Hispanos in nummis item Germanis in honore, teste Tacit. de M. G. c. 45. occurrit et in Romanorum signis. Postica autem pars nummi supra dicti habet DURNACOS, sensu dubio. Eckel doct. NN. vett. vol. I, p. 62 et 74. Ов.

9. Principatum in civitate suá. Ædui non regem habebant, sed summum magistratum annuum dictum Vergobret, ut ait noster infra c. 16. Is autem principatum dicitur

[ocr errors]

ΙΟ

obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur, persuadet, eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse 10 illis probat conata perficere, propterea quod ipse suæ civitatis imperium obtenturus esset : non esse dubium, quin totius Galliæ plurimum Helvetii possent se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum, confirmat. Hac oratione adducti, inter se fidem et jusjurandum dant", et, regno occupato, per tres potentissimos ac firmissimos " populos totius Galliæ sese potiri posse sperant.

IV. Ea res ut est Helvetiis per indicium enunciata, moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coegerunt: damnatum pœnam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta causæ dictionis, Orgetorix ad judicium omnem suam familiam 3, ad hominum millia decem, undique coegit et omnes clientes obæratosque suos , quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit per eos, ne causam diceret, se eripuit 5. Quum

4

[merged small][ocr errors][ocr errors]

10. Perfacile factu esse, etc. Demonstrat illis esse facillimum exsequi incœpta.

11. Inter se fidem et jusjurandum dant. Eleganter dictum dare fidem, pro fide interposita polliceri, et dare jusjurandum, pro se juramento obstringere.

12. Firmissimos. Al. fortissimos, e glossa. Tres potentissimos, scil. Sequanos, Æduos et Helvetios.

CAP. IV. 1. Moribus suis. Id est, legibus. Idem apud cæteros fere cunctos populos, ut capitis postulatis non nisi in carcere se purgare liceat. Ex vinculis, id est, vinctum facere verba coegerunt. Idem

præcipit Papinian. lib. II. de custod. et exhib. reorum : Quod si non defendatur, in vincula publica conjici jubetur, ut ex vinculis causam dicat.

2. Ut igni cremaretur. Supplicium usitatum barbaris, præsertim perduellionis causa.

3. Familiam. Ita Hotmanus familiam describit: « Qui vel in possessionibus ejus ac rusticis rebus, vel in vectigalibus exercendis operam dabant.» (Les domestiques, les employés attachés à la maison.)

4. Obæratosque suos. Obæratus, ære alieno obstrictus, et debitor ad aliquid operandum; et, ut vult Varro l. vi, de lingua lat. Liber, qui suas operas in servitute, pro pecunia quam debeat, dat; dum solveret, nexus vocatur, et ab ære, obæratus.

5. Se eripuit. Anonymus Celsi exscriptor, in carcere mortuum ait:

civitas, ob eam rem incitata, armis jus suum exsequi conaretur, multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est: neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

3

V. Post ejus mortem nihilo minus Helvetii id, quod constituerant, facere conantur', ut e finibus suis exeant. Ubi jam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata ædificia incendunt '; frumentum omne, præter quod secum portaturi erant, comburunt, ut, domum reditionis spe sublata, paratiores ad omnia pericula subeunda essent: trium mensium 5 molita cibaria sibi quemque domo efferre jubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti, eodem usi consilio, oppidis suis vicisque exustis, una cum iis proficiscantur : Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant, et in

6

4

Orgetorige primum duce; mox, ubi ille affectatæ tyrannidis suspectus in carcere diem obiit.

CAP. V. 1. Facere conantur. Hinc ambitio, inde necessitas (supr. cap. 2) ad bellum Helvetios magis quam Orgetorigis auctoritas pepulerant; nam eo mortuo, nihilominus constituta facere conantur.

2. Oppida... incendunt. Et hæc et alia de Helvetiis summatim attingit Plutarch. in Cæsare, c. 18. Quæ amplificata et ultra fidem prolata videntur a Cæsare.

3. Præter quod. Eleganter pro præter id quod. Sic A. Gell. Noct. Att. liv. I. 16: præter quod supra posui. Codd. nonnulli præterquam quod, male. MOR.

4. Domum reditionis. Hic, ut sæpe fit, verbale nomen, verbi a quo deducitur, casum regit. Ut apud Plaut.

Amphitr. act. I, sc. 3, v. 21. Quid tibi curatio est hanc rem? ОB.

5. Trium mensium. Oudendorpio placet lectio vetustiss. et integerr. codicis Bongarsiani, qui habet mensum, quod antiquitatis gratia, ut ab ipsa Cæsaris manu profectum, amplectitur; ita enim, ait, declinarunt Censorin. Paulus j. c. Auson. Senec. Ovid. denique 1. VIII, Metam. v. 500: Bis mensum quinque labores; et Lact. carm. de Phoenice, v. 29.

Per singula tempora mensum; at exempla h. 1. allata nihil aliud nisi licentiam poeticam probant ; qua de causa lectio vulgat. retinenda est.

6. Molita cibaria. Farinas et legumina sicca, molita, ut servarentur. Græc. interpr. z. ( apud nostros le biscuit.)

7. Latobrigis. Vide indic. Geogr.

8

agrum Noricum transierant, Noreiamque oppugnarant, receptos ad se socios sibi adsciscunt 9.

3

VI. Erant omnino itinera duo ', quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Juram et flumen Rhodanum, vix qua3 singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent: alterum per Provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod Helvetiorum inter fines et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit, isque nonnullis locis

8. Noreiam. Ita codices optimi et vetust. et interpr. græc. in quo Nopniav, et Peutingerina tabula. Male igitur Glareanus et vulgatt. edd. Noricam. Ita Cellarius. Idem duas urbes agnoscit Noreias nomine; unam in Norico agro, alteram in Carnis. Mannert eamdem esse putat. 9. Ad se socios adsciscunt. Id est, fœdere eos sibi socios jungunt. Recipiunt eos ad se, et quidem ita ad se recipiunt, sibi adsciscunt, ut eos habeant socios. MOR.

CAP. VI. 1. Erant omnino itinera duo. Rhellicanus Helvetius has angustias a Gallis et a Germanis Clusas (le pas de la Cluse) appellari scripsit. Glareanus vero, Helvetius et ipse, negat esse ea tantum itinera, et multos patere exitus dicit : unde conjicit hanc regionem auditu tantum fuisse notam Cæsari, quam ipse non viderit. GOD.

2. Per Sequanos, inter Juram et Rhodanum. Græcus habet Kal Tou Pávcu errore manifesto. Frustra lectionem ejus tueri tentavit Samuel Franciscus Nathanael Morus, qui, anno superioris sæculi octogesimo, editionem . Jul. Cæsaris commentariorum, à Cellario aliquoties repetitam, emisit in lucem, quemque

multoties testem invocat Oberlin in sua edit. Lipsiana, anni 1805; frustra idem, inquam, ex Christophoro Clusio in Probabil. criticis, p. 16-20 legi vult Rhenum. De isto flumine, hoc loco, nulla quæstio esse potest, cum iter facientibus Helvetiis per Provinciam in Santones nulla viæ ratio esse posset trans Rhenum, et per Rauracos campos. Lectio codd. igitur servanda est.

--

3. Vix qua. Subaudi parte, seu regione. Vulgat. quo, subaud. itinere. 4. Nuper pacati. Scil. a C. Pomptinio Prætore. Allobroges, teste Strabone, l. IV, p. 186, cum multis hominum millibus in alienas terras quondam expeditiones suscepere; unde nomen ipsis datum fuisse apparet: Celtica enim lingua all significat alius, et Bro, seu Brog, terra, quasi dicerentur ex alio loco translati. (Vid. Origines Gauloises, pag. 184, auctore illustri viro militari de la Tour d'Auvergne). Huic explicationi consentit scholiastes Juvenalis ad sat. VIII, v. 233, (t. II, p. 297 editionis nostræ) cujus hæc verba sunt : Ideo autem dicti Allobroga, quoniam brogx Galli agrum dicunt, alla autem aliud. Rectius forte O-Brien, in Focaloir Gaoidheilge Sax

6

vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est, proximumque Helvetiorum finibus, Geneva. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet 5. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum romanum viderentur, existimabant; vel vi coacturos, vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio coss".

:

VII. Cæsari quum id nunciatum esset, eos per Provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci '; et, quam maximis potest itineribus, in Galliam ulteriorem contendit, et ad Genevam pervenit: Provinciæ toti quam maximum potest militum 3 numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una "): pontem,

2

bhearla, or an Irish-English dictionary, ducit ex hiberno-celtica lingua, ab Aill rupes, et Brog habitatio, quasi rupium incolæ dicerentur. OB.

5. Ex eo oppido, etc., scil. paulo infra hoc oppidum pons est, qui pertinet, tendit ad Helvetiam: quo itur in Helvetiam. Græc. interpr. ἐφ ̓ ἧς (Γενείας) καὶ γέφυρα εἰς τὴν Ελβητικὴν διήκει. Male qui interpretantur quasi pons Helvetiorum fuisset.

6. Fines. Codd. nonnulli habent finis pro fines, ut supra, cap. 1, tris pro tres: vetus scriptura, ut apud Plautum, Sallustium et alios scriptores, omnis pro omnes, patris pro patres, etc. Orta lectio ex diphthongo eis, quam per compendium alii transformarunt in is, alii in es. Quum autem in antiquiss. nostro codice reg. 5763, et in aliis fere omnibus constanter scriptum sit tres, fines, omnes, veterem lectionem ubique, velut ab ipsa Cæsaris manu exaratam, revocatam servabimus.

7. L. Pisone, A. Gabinio coss. scil. ann. u. c. DCXCVI.

CAP. VII. 1. Maturat ab Urbe proficisci. Gallia enim Provincia cum Illyrico ei fuerat attributa.

2. In Galliam ulteriorem. scil. respectu Romanorum Gallia provincia trans Alpes erat.

3. Quam maximum potest militum. Potest vacat in edd. vett.

4. Erat omnino legio una. h. 1. in re militari peritissimus vir (Le Comte Turpin de Crissé, Commentaires de César, t. 1, p. 14) non sine causa negligentiæ Cæsarem arguit, quem anno præcedenti consulatum gerentem consilia Helvetiorum et apparatus latere non debuerint, quique, quum summa potestas jam ei proconsuli in Gallia designato tribueretur, unam tantum legionem in provincia recenter subacta reliquerit, dum tres integras circum Aquileiam in provincia pacatissima hiemare passus sit: quod si in eo Cæsar peccavit, nihilomi

« PreviousContinue »