Page images
PDF
EPUB

1

-1189.

natam, à rege Henrico juniore, qui post Stephanum A.D. 1154 regnavit, breve quoddam abbati Ingulfo detulit, sensum habens ut super hac calumnia rectum abbatem et mulierem examinaret. Brevi autem perlecto, astante muliere, communi sapientium plurimorum, qui vocati erant, consideratione, ostensum est de terra ad eam nil pertinere. Et muliere quidem ad propria revertente, causa hæc est ita finita.

De Decima in Uuest Lakinge.

West Lock

Cooperante eodem Ricardo, miles quidam, Giralmus of the de Curzun, decimam xxx. acrarum de West Lakinge, tithe of quam parentes sui prius concesserant, et ipse altari inge. Sanctæ Mariæ concessit; addens de porcellis sive agnellis, aut caseis, et rebus aliis quæ decimari solent, decimam, quam priores sui minime dederant. Hanc vero donationem super altare Sanctæ Mariæ devotus obtulit, trium tantum acrarum decima de xxx. ecclesiæ de Uuanetinge reservata. Hanc eandem quoque donationem suam Giralmus in capitulo, coram omni conventu, præsente abbate Ingulfo, confirmavit; teste Sarico coco et aliis pluribus. Sacrista vero ei decem solidos tunc in testimonium vice caritatis dedit.

Hic idem tamen Giralmus, causa nescio qua depravatus, decimam prædictam in horreo reposuit, sed a Ricardo redargutus, pœnitentiam agens, horrei seras manu propria confregit et decimam ecclesiæ reddidit, nihilque tale se amplius facturum juramento confir

mans.

Aliquanto vero postea evoluto tempore, obtinuit Giralmus a sacrista, ut ei [vii.] solidos accommoda

1 rectum abbatem] rectum faceret et abbatem. (?)

2 [vii] These numerals do not

occur in B. vi, in the margin of
which, however, there is a mark
indicative of an omission.

-1189.

A.D. 1154 ret, tempore statuto absque dilatione reddendos. Sed termino præfinito adveniente, altero quoque, nec non et tertio, sacrista quod accommodaverat adquirere nequivit. Insuper iterum Giralmus decimam in horreo reposuit; ut, dum utrumque negaret, si unum redderet alterum quocumque retineret. Ricardus namque cum eo verbis confligens hoc tandem ab eo extorsit, ut si ei vi. solidos quos accommodaverat condonaret, et decimam quam acceperat gratis concederet, iii. ei quartarios frumenti cum gratiarum actione daret, et decimam absque ulla reclamatione perpetuo concederet, et testibus confirmaret. Ricardus autem petitionibus ejus consentiens, coram his et multis aliis testibus confirmari [idem] fecit; Petro de Vernun, Hugone filio Ricardi, Osmundo de Grava, Simone de Churlintune. Hoc ergo tandem ita se habuit, et talem exitum accepit.

Of land at Drayton.

De una Virgata Terra in Draitun.

Quidam, Radulfus vocabulo, virgatam unam terræ in Draituna tenebat, quæ altari Sanctæ Mariæ xxxii. denarios omni anno reddebat, quam idem Radulfus cuidam Rogero cum filia sua in dotem donavit. Cum autem obisset Rogerus, filius ejus Thomas, favente sibi matre, cum annis pluribus debitum altari persolvere non posset, ad Ricardum sacristam se contulit, petens ut ei aliquid supra quod debeat conferret, quatenus ei virgatam illam animo bono omnino habendam concederet. Cumque eidem Thomæ in denariis et rebus cæteris satisfecisset, prædicta virgata a Ricardo libere saisiata, in officium sacristerii est redacta.

[ocr errors][merged small]

De quadam Domo.

-1189.

cham.

Hujus quoque Ricardi adquisitione sollerti quidam A.D. 1154 Robertus presbyter de Mercham domum quandam, of houses quam sibi liberam et omnino quietam paraverat, Deo et at Maraltari Sanctæ Mariæ donavit. Et quia ille ultima infirmitate jam laborabat, et illuc ire non poterat, cuidam Uualtero de Coleshulle, cognato suo, vice sua domum eandem super magnum altare offerre præcepit, omni astante conventu, clericis quoque et laicis pluribus. Quod postquam, ut voluit, factum est, ipse a vita præsenti decessit. Postea tamen quidam Willelmus cognomento Pincun, quia pars aliqua prædictæ domus supra terram suam (nam proxima erat,) fundata videbatur, calumniam movit, et frequenter in litigium venit. Cujus importunitatem sacrista devitans, assidua prece2 ejusdem et aliorum amicorum ejus plurimorum, domum eandem pro xii. nummis per annos singulos Willelmo permisit, ita ut idem Willelmus domum erga præpositum acquietaret, et si quid aliud reddendum pro ea contingeret.

De Domibus Scalegrai in ista Villa.

Ricardo adhuc persuadente, quidam Scalegrai vulgariter nominatus, de domibus suis ecclesiam hæredem facere cogitavit. Quod cum duo ejus propinqui audirent, Robertus videlicet de Lakinge et alius quidam Robertus, hæreditariam super domos illas calumniam

' domum.] C. ix.; in B. vi., do

num.

2

prece.] MSS. preces.

illas.] So C. ix. ; alias, B. vi.

-1189.

1

A.D. 1154 moverunt. Quæ causa in communi Hallimot ad hoc tandem perducta est, ut uterque calumniator, quia ibi nihil juris habebat, vacuus a spe sua, ut justum erat, recederet. Sicque prædictus Scalegrai domos suas voluntarie huic ecclesiæ donavit; et quia iter longinquum transire habebat, sacrista noster marcam unam libenter ei ad viaticum largitus est, et causam istam, domibus ad se receptis, taliter terminavit.

Of the

Item de alia quadam Terra.

Mulier iterum quædam, Beliardis dicta, Sturnelli gift of Be- cujusdam uxor, hujus Ricardi industria provocata, post

liardis.

viri sui decessum domos suas altari 2 Sanctæ Mariæ attitulare disposuit. Sed ei talia cogitanti calumniatores quidam, qui juris sibi aliquod se habere putabant, insurrexerunt; sed veritatis investigatione a sapientibus, qui causam utramque tractabant, utpote calumniam injustam inferentes, postmodum (ut rectum erat,) repulsi sunt. Mulier autem jam libera utens potestate domos suas altari Sanctæ Mariæ animo bono concessit, eique Ricardus xiiii. solidos pro hac concessione in manum posuit, et domos taliter a muliere donatas recepit. Nec prætereundum quod quidam canonicus transmarinus, Sturnelli prædicti filius, calumniam movens advenit, sed ubi se nihil perficere posse attendit, ad locum unde venerat recessit, nec ulterius ut calumniam moveret rediit.

Of lands at Wallingford.

De Terra Rogeri Haliman.

Rogerus quidam sacerdos de Walingeford, cui cognomen erat Haliman, cum filio nomine Thoma, in ista

1 Qua] Qui. MSS.

1 2 altari] altare. MSS.

-1189.

ecclesia Abbendonensi habitum monachi suscipiens, A.D. 1151 mansiones suas domorum sui juris pertinentes altari Sanctæ Mariæ donavit; sed in werra, vi militum in eodem castello manentium, per aliquod tempus fuerunt alienatæ. Facta autem pace sub rege Henrico juniore, omnes barones simul congregatos illius oppidi, una cum Henrico filio Geroldi, tunc quidem oppidano illius castelli, Ricardus sacrista adiit, et in tantum coram eis profecit quod miles, Ricardus nomine, qui terram eandem tenebat, coram omnibus ecclesiam istam saisiaret. Sed quia idem miles novas domos super jam dictam terram fecerat, interventu eorum qui ibi congregati erant, iterum eum resaisiavit, recepturus ab eo, aut qui ibi manserit, annuatim vi. denarios, et pro domo altera, in qua manebat quidam Gerardus Rufus, iterum alios vi. denarios.

De Terra quadam in Uualingaford.

Similiter quidam de villa eadem desiderium habens (Eiluuinus dictus,) ut cum filio parvulo in hac ecclesia monachus fieret, inter cætera domos suas cum terra altari Sanctæ Mariæ obtulit, quæ in werra, veluti multæ rerum aliæ, parum utilitatis ecclesiæ contulerunt. Sed werra cessante, quia domus prædictæ confractæ erant, terram eandem sacrista cuidam burgensium pro xii. denariis per annum dimisit.

De Festivitate Reliquiarum.

stitution of

Considerans hic idem sacrista Ricardus, quia in ec- Of the inclesia [ista'] multæ sanctorum reliquiæ reservantur, the festival

of the reliques.

'[ista.] Added from C. ix.

« PreviousContinue »