Page images
PDF
EPUB

erga infirmos exercendae, aut Juventuti informandae sacras, visitavimus. Ingens Catholicorum turba Nos ubique circumstabat, sequebatur, deducebat, suamque benedictionis apostolicae a Nobis acci piendae cupiditatem numquam satis explesse sibi videbatur.:

[ocr errors]

Quid autem de praeclarissimo Ecclesiae Gallicanae Clero dicemus? Qui tantis in Nos studiis exarsit, cujusque tanta fuerunt in Nos merita, ut ad Nostros grati animi sensus erga illum expromendos poene impares simus. Omnes autem dicendi vires excedunt amor, zelus, vigilantia, labor, quibus, Episcopi praesertim, commissum sibi Gregem pascunt, et Religioni, cujus Ministerium exercent, honori sunt, eique reverentiam apud ipsos illius hostes apprime conciliant. Cujus quidem rei cum Nos ipsi testes fuerimus, hinc debitis ilJum laudibus coram Universa Ecclesia ornandum a Nobis esse merito judicavimus.

[ocr errors]

Quae item ad Nostri Ministerii officium pertinent, eadem Parisiis obire non omisimus. Ven. Fratres Nostros S. R. E. Cardinales, qui Nos comitati sunt, et eos, qui Lutetiae morabantur, in Consistorium vocavimus, pileumque, Cardinalitiae Dignitatis insigne, Cardinali de Belloy Archiepiscopo Parisiensi, nec non Cardinali Cambaseres Archiepiscopo Rotomagensi ea solemnitate, eoque rítu dedimus, quem Apostolicae Constitutiones praescribunt. Vacantes Ecclesias novis Episcopis instruximus, quorum aliquos in vasto S. Sulpitii Templo innumerabili Spectatorum multitudine circumsepti consecravimus. Paucis ante diebus, quam Lutetia proficisceremur, Principem Napoleonem, Imperatoris Fratris Filium, maximo apparatu, summaque Procerum splendissimae illius Aulae frequen

tia lustralibus Sacramenti Baptismatis aquis abluimus. Solemnis hujusmodi Caeremonia in suburbano Saint Cloud, ut dicitur, secessu peracta a Nobis est, Imperatorque ipse, et spectatissima ejus Mater, Infantem sacro e fonte religiosissime susceperunt. Hae nostrae fuerunt in Galliis curae; hae gloriosissimi Francorum Imperatoris providentiae; haec devotae in Religionem Gallicae Nationis ar→ gumenta; hic denique suscepti a Nobis itineris exitus.

है

er Rebus ita confectis, adventante jam veris tempestate, in urbem, et Sedem Nostram revertendum Nobis esse judicavimus. Debitis itaque officiis cum invicto Imperatore perfuncti, a cujus latere divellebamur,novisque suae erga Nos voluntatis pignoribus gratissime acceptis, Nos itineri denuo commisimus. Cumque Cabillonum pervenissemus, solemnes dies Passioni, et Resurrectioni Domini cae recolendae sacros ibidem celebravimus. Qualis fuit Cabillonensium, et advenarum ex finitimis oppidis undique illuc concurrentium pietas! Quale in Nos studium pari cum observantia conjunctum! Inde Lugdunum profecti sumus. Lugdunenses sui erga Nos, et Apostolicam Sedem amoris, et obse quii testimonia, quae Nobis jam dederant, majore fortassis, quam antea, contentione renovarunt. Ven. autem Frater Noster Cardinalis Feschius Lug→ dunensium Archiepiscopus omnia magnificae hospitalitatis officia Nobiscum rursus exercuit. Obla tam hic Nobis esse illius ornandi, testandique grati animi erga ipsum Nostri occasionem plane gaudemus. Nec tacere volumus celeberrimum illud Bmae Virginis de Foro Julii dictae sanctuarium, a Nobis, cum Lugduni versaremur, incredibili cum illorum civium exultatione reseratum esse, et pu

1

blico, ut antea, cultui restitutum. Augustae Taurinorum, ubi eximia civium religio, maximusque in Nos amor iterum emicuit, Imperatorem: Napo leonem revisere, et alloqui, summae Nobis voluptati fuit. Ecclesiasticas Galliae, Italiaeque res illi denuo, atque diligentissime commendavimus, et repetita pro singularibus Ejus in Nos, et Catholicam Religionem meritis gratiarum actione, recta iter in Etruriam aggressi Florentiam pervenimus.

[ocr errors]

4

[ocr errors]

Splendidissimus, laetissimusque fuit Noster eam in urbem ingressus. Praestantissima Etruriae Regina iteratis amplissimae munificentiae documentis, singularem erga Nos.devotionem suam rursus testata est. Majoris autem iis omnibus, quas Florentiae cepimus, consolationis gratiam, omnipotens, et misericors Deus, Nobis ibidem praeparaverat. Primo Nostro in illam Urbem adventu jam praesenseramus, Ven. Fratrem Nostrum Scipionem Riccium Pistoriensem olim, et Pratensem Episcopum, de secum Nobis, et Sancta Catholica Romana Ecclesia reconciliando, quod a longo Nos tempore optabamus, bonique omnes avidissime operiebantur, graviter cogitare. Jam vero cogitationem hanc suam Nobis in praefatam civitatem reversis egregio planeque imitando exemplo complevit. Filiali enim cum fiducia Nobis significavit, se formulae, quam ipsi proponere Nobis placuisset, sincero corde subscripturum. Nec fidei, quam Nobis dederat, defuit. Formulam enim per Ven. Fratrem Nostrum Archiepiscopum Philippensem ei missam legit, admisit, suaque manu signavit. Hac ergo Formula, quam reparando scandalo publicam in cognitionem deduci concupivit, declaravit, se pure et simpliciter, omninoque ex animo accipere, et venerari Constitutiones a Sede Apostolica factas,

3

[ocr errors]

quibus errores Baij, Jansenij, Quenelli, et illorum, qui eos sectati sunt, proscribuntur, praesertim vero Bullam Dogmaticam Auctorem fidei, qua octoginta quinque Propositiones damnantur e Synodo Pistoriensi, quam ipse coegerat, et publicari jusserat, excerptae: has propterea Propositiones omnes, et singulas se reprobare, et damnare iis qualificationibus, iisque sensibus, qui in praefata Bulla expressi sunt; denique in Sanctae Ecclesiae Catholicae Apostolicae Romanae fide, inque omnimoda subjectione, veraque obedientia Nobis, Nostrisque Successoribus tanquam in Petri Cathedra Sedentibus, et Jesu Christi Vicariis velle se vivere, et mori. Post solemnem adeo declarationem, Eum ad Nos accersivimus, Formulamque a se subscriptam Nobis denuo asserentem, et suorum sensuum sinceritatem, atque intimam Dogmaticis sanctae memoriae Pii Sexti decisionibus submissionem iteratis verbis testantem, addictumque suum Orthodoxae Fidei, Sedique Apostolicae mediis etiam in erroribus animum profitentem, paterne complexi sumus, meritaque ob actum, quem gessit, laude commendatum omni charitatis affectu Nobis, Catholicaeque Ecclesiae reconciliavimus. Cum vero, datis nuper ad Nos litteris, quibus de felici, faustoque Nostro in Urbem reditu Nobis gratulatur, retractationem Florentiae factam, ratam se habere confirmaverit, paterno. Cor Nostrum gaudio rursus affecit.

Haec erant Ven. Fratres, quae Vobis annuntianda esse judicavimus. Reliquum est, ut Datoris bonorum omnium Dei Thronum cum fiducia adeamus, Eique per Beatissimos Apostolos Petrum, et Paulum humiliter supplicemus, ut quae ab infirmitate Nostra ad sui gloriam, ad Religionis incre

mentum, ad spiritualem animarum salutem,ad Catholicae Ecclesiae, Sedisque Apostolicae bonum inchoata sunt, miseratione sua tueatur, augeat, atque perficiat.b

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »