Page images
PDF
EPUB

editionibus auctore Beroaldo Publii praenomen, ab illustribus Corneliorum gentilibus prave repetitum, tribuitur, quo loco et quo anno natus sit, quamquam nullo testimonio constat, tamen aliquot indiciis commonstrari potest eum anno post Christum natum quinquagesimo quarto (a. u. 807), h. e. sub finem principis Claudii qui tertium idus Octobris expiravit, Interamnae in lucem editum esse. Nam Plinius Secundus, ex intima Taciti familiaritate, in Epistolis hoc scribit VII 20: erit rarum et insigne duos homines, aetate et dignitate propemodum aequales, nonnullius in litteris nominis (cogor enim de te quoque parcius dicere, quia de me simul dico), alterum alterius studia fovisse. Equidem adolescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi longo sed proximus intervallo et esse et haberi concupiscebam. Plinius ipse natus est anno post Christum sexagesimo primo, duodeviginti annis ante quam avunculus periit Vesuvii montis incendio (IX. kalend. Septembr. a. 79), ut ipse testatur in Epistolis (VI 20), Tacitum autem aliquot annis ante iam vixisse Plinii verba modo transcripta evincunt. Sed distantiam temporis inter utriusque diem natalem interiecti septem annis ut definiam, alia faciunt, in his Taciti verba in dialogo de Oratoribus (1), sese sermonem hominum suis temporibus disertissimorum, cum quaestionem pertractárent cur sua potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata esset, iuvenem admodum audisse. Atqui ille sermo habitus fingitur ab auctore sexto consulatu Vespasiani (c. 17), hoc est anno post Chr. septuagesimo quinto. Hinc consequitur Tacitum, cum Vespasianus

22 Leoni suo: namque et antiquilus cum C. Cornelius C. Secundo paria suasisset (ut epistolarum curam converteret ad stilum historiae), ipse postmodum quod iniunxit arripuit. Idem simplici nomine vocavit in Carmine II v. 192: qua pompa Tacitus nunquam sine laude loquendus. Conf. cap. 24 huius Prooemii. Gai praenomen offert codex Farnesianus, qui referente Lipsio: C. Cornelii Tacili Romanas

historias scribentis ex his qui reperiuntur liber primus incipit. Consentit liber Parisiensis a Broterio ad XI 1 inspectus, item Vaticani 1518 1862 4498. Codex Mediceus prior in summo margine (unde suspicio hoc esse a manu recentiore): P. CORNELII TACITI. Id secutus est Beroaldus. In titulo operum duo nomina exhibui, secutus morem Taciti temporibus vulgatum. Cf. annot. ad XIII 30.

sexto consulatu functus est, septimumdecimum vitae annum, quo absoluto incipit aetas iuvenilis, egressum iam esse; sed ad quem vitae annum progressus tunc fuerit, accurate hinc definiri non potest, quoniam et qui 18 annos vixit, et qui 19 vel 20 emensus est, iuvenis admodum vocari potest. Amplius tamen ut excedamus et Tacito illius sermonis tempore plures quam viginti largiamur, nomen iuvenis admodum non concedere videatur. Sed eodem principe Vespasiano cum quaestoris munere Tacitus perfunctus et in senatum allectus sit (hoc patet ex initio Historiarum ubi dignitatem suam a Vespasiano inchoatam esse dicit), et ad quaesturam pro aetatis illius more anno vicesimo quarto, ad dignitatem senatoriam vicesimo quinto pervenerit 2, Vespasianus autem VIIII. kalendas Iulias a. 79 a Chr. decesserit, ac Tacitus quattuor annis ante (a. 75) iuvenis admodum fuerit, is postremo demum anno principatus Vespasiani in senatum receptus est et proxime priore (78) quaesturam administravit. Cui temporum rationi perbene convenit quod dignitatem suam a Vespasiano inchoatam scribit: inchoari enim ea dicuntur quorum principia tantum peraguntur. Hinc consectarium erit ut Tacitum anno 54 a Chr. lucem vitae conspexisse dicamus.

Quam computationem bene se habere alio iam indicio confirmabo atque declarabo Tacitum ante annum a Chr. 78 ad quaesturam gerendam non accessisse. Nam qui inoffenso honorum cursu uterentur, quod Tacito contigit, post quaesturam sine magistratu esse et annuo spatio peracto ad tribunatum plebis progredi solebant: cf. Agr. 6. Quodsi Tacitus

1. Hist. I 1: mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec iniuria cogniti. Dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim.

2. Apud Dionem Maecenas pronuntial III 20: καταλέγεσθαι δὲ χρὴ ἐς μὲν τὴν ἱππάδα ὀκτωκαι δεκέτεις, ἐς δὲ τὸ συνέδριον πεντεκαιεικοσιέτεις, atque his verbis Dio morem ab Augusto institutum, a successoribus servatum notavit.

Cum quaestura functi inter patres legerentur, huius annum legitimum vicesimum quartum fuisse inde liquet. Convenit quod Tiberius Caesar anno undevicesimo quaesturam gessit (Vell. II 94) et quinquennio maturius quam lex postulabat admissus est: Tacit. III 29. Dio LIII 28. Quarto vicesimo aetatis anno Julius Agricola quaesturam obtinuit (A. 6), item Marcus Otho qui principatum adeptus est, ut monui ad XIII 46.

quaesturam a. 77 iam accepisset, Vespasianus a. 79 tribunatum plebis ei concessurus erat; sed Titus demum hoc incrementum honoris, anno opinor a Chr. octogesimo, ei praebuit, ut verba docent quibus dignitatem suam ab hoc principe auclam esse testatus est: aedilitatem enim et praeturam Domitianus dedit, ut mox videbimus.

Mirum vero errorem concepit Lipsius ex Plinii verbis ', quibus ille meminit Cornelii Taciti equitis Romani, Belgicae Galliae rationes sub Vespasiano procurantis, statuitque illum fuisse rerum scriptorem. Scilicet Plinius memoriae tradidit ei procuratori fuisse filium qui tres annos natus in tria cubita adoleverit, mox extinctus sit. Atqui Plinii Naturalis historia confecta est et edita anno post Chr. septuagesimo quinto, Tacitus autem biennio post uxorem sibi iunxit; v. Agr. 9. 3 Patria Tacito fuit municipium Interamnatum, non ita procul ab urbe ad Narem flumen in Umbria situm. Id hinc colligitur quod Tacitus imperator Romanus, ex posteris Cornelii Taciti2, ex ea civitate ortus erat 3. Qua fama confisi recentiores Interamnates, quorum sedi iam nomen est Terni, civem suum et aliis honoribus post multa secula decoraverunt et statuam ei posuerunt a. post Christum 1514, hoc titulo imperite inscriptam: C. Cornelio Tacito, eq. R., proc. Gall. Belgicae, pr. urbano, XV. viro sacr. fac., cos, augustissimoque rerum Augustarum scriptori, M. Cl. Taciti et M. Annii

1. Nat. Hist. VII 16: invenimus in monimentis, Salamine Euthymenis filium in tria cubita triennio adolevisse, incessu tardum, sensu hebetem et iam puberem factum, voce robusta, absumptum contractione membrorum subita triennio circumacto. Ipsi non pridem vidimus eadem ferme omnia, praeter pubertatem, in filio Cornelii Taciti equitis Romani Belgicae Galliae rationes procurantis. Dubiae fidei est titulus a Reinesio (p. 103) communicatus /ap. Orellium Inscript. Lat. n. 1969: APOLLINI . . RATIONATORIS HONORE VSVRVS SECVNDVM CORNELIVS VERVS TACITYS EREXIT MONVMENTI LOCO.

2. Vopiscus Tacito c. 10: Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis collocari iussit, et ne lectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus iussit el in bibliothecis poni.

3. Vopiscus Floriano: horum (Taciti et Floriani fratrum) statuae fuerunt Interamnae duae, pedum tricenum ex marmore, quod illic eorum cenotaphia constituta sunt in solo proprio; sed deiectae fulmine ita contritae sunt ut membratim iaceant dissipalae.

Floriani fratrum Caesarum affini, Interamnates N ahartes ad renovandam clarissimi civis memoriam et ad excitandos inflammandosque posterorum animos posuerunt. Conf. Franc. Ageloni Historia di Terni p. 42 et Martini Hank ii de Romanarum rerum scriptoribus liber t. II p. 270.

Ad artem dicendi quomodo informatus si'., in dialogi de 4 Oratoribus principio ab ipso expositum est. Etenim a prima aetate ad eloquentiae studium acerrime incubuit atque celeberrima principe Vespasiano ingenia fori, Marcum Aprum et Iulium Secundum, in iudiciis non modo studiose audivit, sed domi quoque et in publico assectatus est mira studiorum cupiditate et quodam ardore iuvenili, ut sermones quoque eorum et disputationes et arcana semotae dictionis exciperet. Utebatur quoque, ut videtur, docta consuetudine Vipstani Messalae, claris maioribus orti, qui avitam eloquentiam recoluit et prioris aevi oratores aemulatus est; praeterea Curiatium Maternum tragoediae scriptorem et audiit recitantem in auditoriis et

amicis oratoribus conversantem cognovit. Ipse exemplo Vipstani antiquos oratores novis praetulit, horum scripta acri diligentia versavit seque ad eorum imitationem composuit. Cuius sententiae documentum, simul gratam memoriam docti cum viris disertis et ingenio praestantibus commercii Tito principe edidit insignem illam disputationem de Oratoribus, in qua neque causas corruptae eloquentiae persecutus est neque veterum oratorum prae novis praestantiam dedita opera celebravit, sed ipsam prioris aevi et praesentis eloquentiam composuit, alteram sub persona Apri novi oratoris celebrando, alteram per vocem Messalae veteres aemulantis pingendo. Quae sententia ne nimium offenderet aequales oratores, Maternus poeta sub finem disputationis exponere operam dedit, magnam et acrem priorum temporum eloquentiam nunc contingere non posse, postquam longa rei publicae. quies et continuum populi otium et assidua senatus tranquillitas et principis cuncta regentis disciplina animorum motus et ardores sedaverit eoque etiam eloquentiam, sicut alia omnia, pacaverit.

5

Quam disputationem ut Tito imperante evulgatam esse ab auctore statuam, his argumentis vel signis inducor. Ipse enim cum scribit (c. 1) si mihi non disertissimorum, ut nostris temporibus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem hanc quaesiionem pertractantes iuvenis admodum audivi, sermonis habiti (a. 75 a Chr.) et editi satis amplum intervallum esse temporis indicavit, Vespasianus autem ab sexto suo consulatu non nisi quattuor annos in vivis permansit. Idem in illis, quae de Vespasiani in Eprium Marcellum et Vibium Crispum, delationibus Nerone principe factitatis famosos, non modo patientia sed insigni favore c. 8 dixit', hunc modeste quidem et addita excusatione, sed tamen non obscure vituperavit: haec adulescentulum honores capessiturum et primam principis benivolentiam aut expertum aut iam ambiturum adversus imperatorem suum aut potentissimos eius amicos ausum esse, a veri specie alienum videtur, sed sub filio successore offendere eadem non poterant, quia et moderate et caute prolata erant, et alter hominum nocentium (Marcellus) sub finem principatus Vespasiani coniurationis crimine conciderat (Dio ap. Xiphilinum LXVI 16), alter (Vibius) et ipse, ut credere licet, vita functus aut post socium et amicum prostratum novi principis favore deiectus erat. Rursus cur non demum Domitiano rerum potiente hunc sermonem editum esse existimem, ea causa permoveor quod argumentum et stilus Tacito, antiqua probanti et admiranti, praesentia toleranti et aliqua necessitate requiri et excusari credenti, quamvis satis conveniant, tamen in dispositione quaestionis suae ita pendet ab Hortensio Ciceronis atque in elocutione eam ostendit ubertatem et quandam iuvenilis aetatis abun

1. Verba sunt: sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentissimi sunt civitatis,

пипс

principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta, atque ab ipso principe cum quadam reverentia

diliguntur, quia Vespasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene intellegit ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab ipso acceperint, Marcellum autem et Crispum attulisse ad amicitiam suam, quod non a principe acceperint neque accipi possit.

« PreviousContinue »